Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

Lacta. Ii. s. c.

Auguli. g. c. 17. Quo Dei. Pl.li. 2 epist. ii Cic. ad Atticuli. 7.epist. 8.De' se cudet reli . quatua vo

7sQuod quem colo, imitari quoque, Ut isto loco vides, contendo. Summa quippe religionis est, imitari quem colis, nilq; est Deo, magnisq; viris gratius. Habes noriri causas amandi. Rogat & quidem efficacissime , qui

reddit causas rogandi. Incipe itaque in tuis nos nMmerare. Ego vem, liceat mihi cum tuo Deusa exclamare .

o tutela praesen SAusonidum veterisq; tacti. ad tibi seruiendum utar ea porta, quam primum videro, nec ulla obiecta re remissior fiam, cu tua ipsius, tum Musarum causa. quae profecto magno honore caruissent nisi Unium habuissent. Θεος ἁ φρωο σπις λοιπως . Vale. Dat. Neapoli kal. Maij CIO. io, XCH 1.

482쪽

FRANCISCO BENTIO

so CIETATIS IES V.

d ENTI. Iusticiu edixit Podagrat quae me sub hac Eclipsi pene secum ad defectionem, sed nescio quo, quod sentio, nomine appel- Iem Si rugientem, si mugientem, immubouatim boantem, si dentes dentientes, si prurientes pugnos non audiuisti, hoc erit primum in omni vita tua tempus, quo non bene audiuisti. Ipsum puto Deorum Nun tium gemuisse Mercurium , quod illi Aesculapio esse isto meo tempore no liceret, ut muneris sui asse iam, nouo excogitato

amuleto refoueret.

Nunc ad arma Musae. Mitto epistolana ad Lypsium. Abs te peto, iube eam iis ire itineribus, quibus eunt quaecunq; perueniunt. Quoties ad manum, viriles viri hujius curae veniunt, ligant, tenet, docent, delectant. Mcus non sum cum lego, illius totuS sum, quo minus moram fero longiore:

quin illas Musarum delitias, illud unicum

483쪽

Uraniae basium,ab hac Nympharum sede

lalutem. Mulae enim aeris egentes, & Scaphelis, quod aiunt, insuetae, Campanum coactae sunt solum vertere.Tu nostra Orna

bis, ut potes, utq; soles,dc valebis.Neapoli Idibus Iunu M. D. XCIII.

L. ARCHIEPISCOPO

Epistola LI.

E R B A non inuenio, Princeps

di V et Illustrisii ne . quibus quod volo

explicem,ita me multa in epistol la tua cum humilis Adalberti humili loquor successore ) Idibus Aprilis.' , . . Rrunt : quam Romammam heri pramum accepi. Nam quod ea te esse valetudine nuciabat ut volumius simul mihi nunciare visa est ,& stare pa-yriam,& florere ut volumus,utq; expedit: nec esse pertimescendum, ne, primo eiussa I Hli stante

484쪽

stante florenteq; Principe, inclinatos aliquando parietes, aut saltem ad eam violandam locus ullus relictus improbo ciui videatur. Quo quid nuncio laetius'Stante quippe patria, stare nisi improbus ciuis

non potest.

Quod vero etiam ad intermissam litterarum consuetudinem, atque ad solitum officiorum cursum rupto diuturno sile tio, humanissime reuocat, quid dicam Homines visi sumus.Ita valde nobis huius intermissio officij semper inimica visa est; nisi quod istiusmodi tempora fuerunt ,

quae praetereo. Multorum enim varia culpa est. Explorata porro ea,quam litterisappinxisti voluntate tua,summam feci co gitationum mearum Omnium, ita me adscribendum acuere, ut non solum res hu-

ius regni publica, sed nec ulla quoque IN 'Iustrissimae D. V. operis mei hora sit ignota . Intemperantiorem esse me fateor in istius cupiditatis genere, ab ijs viris ad certamen amoris vocari, quos inter Primcipes publico bono natos, chara patria numerat, eoq; praeterea Omnes docti gradu & ordine censent,nil ut ex omnibus litteris discere velis , quod illi docere non

possint, nec quidquam in sacris libris tha

485쪽

pore habeant. In quo genere cum in patria primas

etia partes tenere te existiment, fit ut maa

in te obseruantia quam est maior esse non possit. Dicam quod sentio, veritas nil timet quam taceri. Mola falsa litarem,si liceret:ponerem & statuam sit mos esteti nucomni thure , statuaq; solidiorem animum lito, tanta cupiditate tuarum laudum incensu m', ut vel hac sola mercede corrumpi posse videar sicut ait ille quo vel contra Beticos adsim. Versetur ob oculos, quam libere libenterq; Regi & Reipub. ea praestare omnia consueuisti, quae Naaian Zenus de priscorum hominum sententia, in optimo Senatore & Consiliario requirit. Amorem, EX- perientiam , & oris libertatem. Non possum obliuisci,quam saepe conuulneratam, domestica dissensione patriam,vi tui conisiiij a ruina quae imminebat, liberasti.Fem reus essem,aut non qui sum patriae meae cimis, si meam quoque seruitutem, meumq; laborem ab eo desiderari Principe pat ver , cuius labore factum saepe est, ne mea patria laboret Mildo auribus.Ipsa me causae bonitas facit eloquentem. Valet vi sua Hli a veri-

486쪽

veritas, sed tamen subsistam,ne tu quoque quod olim Augustinus Bonifacio,non bornam suscepisse me causam dicas, aliumq; pro te laudare qui talis est, dum tu quae laudo pro tua modestia non agnoscis.l pistolam ad S. D. N.ijsmittam itineribus, quibuS eunt,quaecunque perueniunt. Istam porro de Rege & Regno illustriusimae D. V. solicitudinem, non postiam iterum atque iterum non ex osculari, cui si exitus responderit, omni ruinae timore liberati videbimur. . De meo tempore,quod scire desiderat Omnia hic consumo naufragia rei fami- Iiaris intelligo, quae tamen a me in meis damnis minimi putantur praeter diem rcui saepe ipsa, quoque noctes adijcio, ut meditatas ab 'aliquot annis lucubrati nes de Ministrorum Atheismis & Phalarismis,quos imperitum vulgus, Euangelicosequi rem tenent, mercatores, Religionum

S seditionum seruos appellant, ad optatusuem perducam: in quibus decretum est ex ipsis eorum dictis & factis ostendere, quod quam iactant fidem,cum puluiscuIo,

quod aiunt,prorsus Omnem amiserunt,ta

ctiq; sunt infidelissimis insidelibus infideliores. Tam enim possunt aliam fidem ha-- bere,

487쪽

here,reprobata orthodoxa fide, quae una est, quam possunt habere alium Sole, aut Lunam aliam i quae alia non est ; nisi sorte cum Xenophane sentiant, alium esse intra concauum Lunae sinum huic nostro simile mundum, aliosq; nobis similes homines, sic ut illi credunt credentes. Id si faciunt eant in illam terram , & nostram hanc nefario suo schismate sceleratisq; consit ijs

non perturbent: quam ui S vereor, ut ire velint, si Magnae Matris ibi eos esse oportebit Sacerdotes, ubi tales castrantur. Congruit veritati ridere,ait Tertullian', quia laeta est,de aemulis suis ludere. quia secura est. Nam & isti Centauri,de Deo deq; religione,non Dei & religionis, sed ioci tantum causa;vel ut sitim contrahant, philosophantur , tantundemq; prorsu S uniuersam religionem,quantum feri Cyclopes a Capra nutritum Iouem curant.Sed non est huius tempus sermonis. Mitto Illustrissimae D. V. Praefationem ad Lectorem, ex qua vim totam Consilij conatu Sq; nostri cognoscet, quantumque absimus ab eo, ut in arcem causae inuada-W us,Sed tame cupio Illustris. D. V .esse omnium moderatorem cousiliorum nostrora

488쪽

686 directum,sed is adhuc sub manibus & censura doctissimi viri Cardinalis Alani s dat in Urbe. Addo epistolas duas de ciuitatis huius Neapolitanae plena pietatis

Maiestate, sed & recusam Patrum voluntate Spongiam, Si meum hoc consiliu probauerit, non deerit quod deinceps ad s1-tientes Illustrissimae D. V. aures perferatur. Interim sibi persuadeat, me de illa C Ienda in omnibus meis pristinis sententijs

permansurum, nec in omni rerum varietate moris mei cursum deserturum. Principum nostrorum Barensia negotia laneos pedes habent, quales olim Deorum : sed eunt tamen. Res nobis est cum hominibus,qui ad Iouem & Saturnum ortus suos referunt: nec nisi de Regnorum donatione loquuntur. Si qui debent non vigilauerint, mundus captus est. Cupio Il-Iustr.D. U. Ecclesiae Dei rationibus quam diutissime commodare.DatumNeapoli s. kal. Septemb. I 193.

489쪽

FRANCISCO BENTIO

INT I.De Lypso siles An nescis grati hospitis limen eam epistolam ingressuram, quae Lypsium Valere sorereq; nunciabit Aut si dubitas,equidem doleo,quod no bene adhuc tibi cognitus sem . Sed putidum illud

sorte verbum dices. Mirum est, quam sim cupatus. Apage . Nullum tepus uni Ver bo angustum est.Scribere,ait idem noster, non Vacare tibi scribere,semper vacat. An non libet lNos contemnis. An non Vacat

NOS negligis. At omnia a Bentio mitiora, sed si pertendit, ita nos acuemuS, Vt sen-xiat, quod telum quandoque nostrum cuspide acuta est,quodq; & ego Constrinctas rumpo & verbis & carmine linguas Et hic esto,Clauus trabalis, Adderem & alia, nisi pausicape timere. PDies mortuus,clausum coetu, latras stomachus, mira nos reddidit, ad litigandum alacri- quae praemunt curae ferratae. Passe-

490쪽

rinum prandium,& vinum Consulare,si te faciet, ut mulsa loquamur.

Si quid aga scire vis. Quod ille qui ου ae τος αγαγμα ἐχει, re nisi quod neces quotidianas πα-ωμασων meditamur . Vtinam eo euentu quo volumus,

quoque oportet. Miraberis sat scio, ita me subito Marti stactum pullum, quem Mineruae putabas ancillularium . Narro tibi. Cautem esse oporteret,quem asperano exasperaret Podagra.Mos illi vel aspectu laedi ,& in obuios arietare . Te petit, quia ego tibi,tu mihi semper obuius,se per in oculis.Cu dolor deferbuerit ι-ο in η τα mittemus. Nunquam enim,nisi podager, poetor. Interim da operam,ut nos ames,sed magis ut valeas. Neapoli Nonis Decembris I93.

SEARCH

MENU NAVIGATION