장음표시 사용
501쪽
I 499a alius nemo nobis aperiet, non sine fructu fortasse eius, quae te Leopoli & distinet &i detinet Oeconomiae tuae, quomodo que Cus nostrae transformari queant in vites, bonum vinum ferentes: quod fieri posse Magnus Albertus putabat; aut,quomodo queant arborum culmina hordeum producere; quod in Marsya Antonini Pij tempore factum legimus: aut cur pinuS Rauenatenses cum nucleis, Andreouienses co- nos producant,sine nucleis. Aut quae sit illa Regio ultra Alpes, in qua siligo post bienium conuertitur in triticum o nos opulentos aut ubi Rafanum adeo excrescat, ut infantium puerorum magnitudinem superet,aut qua arte curari rappe possint, vesingulae quadraginta libras ponderent . Licebit & hoc expostulare,cur vitio vertat Septemtrionalibus populis, quos barbaros vocat,quod Vrorum cornibus binas urnas tenentibus bibant: cum apud suop Romanos Mil stadis,Phagus in mensa Vi telliani, plenis urceis, tantum vini hauserit,quantum C tus marinus vasto no havsisset corpore: Nonne & hoc notissimum,
Romanos bibisse pateris; ab eo dictis, qψ
502쪽
Nonne amphorat Suetonius testis.Noriri et Graeco more, maioribus scilicet poculispCicero testis. Nonne pro salute PrincipiipDio testis. Nonne in gratiam absentium amicorum Tybullus testis. Nonne tot Cyathos, quot fuissent in amici nomine litterae Martialis testis.Nonne in Orbe a summo ad infimum λ Atheneus testis, qui hoc
genus vocat ἐν κυκλως πιυειν. Nonne propinabant' Homerus testis. Nonne cum nive
Martialis testis: Quin & fidem homini per
errorem lapso faciemus,quod Septemtrionales populi Cereuisia, vel ut ille vocat, hordeaceo vino,tumulenti,non semper in tergum cadant,quod ille scriptu reliquit e sed in omnem partem, ante, retro, proni, supini, ad dextram,ad laevam, sine discrimine labantur. O quatum tanto viro ad eam quam profitetur rerum omnium cognitionem defuit, Ebrium cadentem nunquam
vidit. Habebo & ego quod cum multi scio Philosepho expostulem, Cur matutinam urinam calidam pedibus instillatam, & infelix appositumLolium prodesse podagricis putauit,cum nobis no prosit: aut, quod nunc adte scribens in hortulo meo demiror, cur aeternae arbores omnes floreant tala ficus confloreat.
503쪽
Si sos orationis,& gemmata verba, deIectabunt, vel in domo sua Rabiriana, vel in villa Neapolitana,quam Sylius Italicus ipso mortuo emerat,vel in Ba ijs de quibus OuidiuS. Nullus in Orbe Iocus Baijs practucet ammis. Magnum illum Ciceronem disserentem audiemus; ex eoque cognoscemus somniuScypionis, somnium ne fuerit, an Insomnium, an Viso, an oraculum, an Phanta Dina; an geminae portae Somni: an earum al
Altera candentiperfecta nitens elephanto. I.icebit & hoc e tanto viro qu rere, cur orationes suas non combusserit potius, salutem promittente Antonio,ut se Musis &Reipub. conseruaret, quam caput praecidendum a se defenso Popilio cu tanto Doctorum dolore dederit. Si tuis Poetis,loqui libebit. Homerum in Cumis inuenies.Forte hoc *culo nobis reuelabit,qua Patria, quibusque Parentibus natus sit quod prsterquam Appioni
Grammatico, nulli adhuc mortalium reuelasse memoratur; ea tamen lege, ne cuiquam secretum sibi creditum patefaceret; septem quod nosti de eius natiuitate contendentibus Vrbibus.Quis scitὸ:An non
504쪽
illud enodabit xnignia, quod in Calcyde
ad Amphidamantis Poetae celeberrimi exequias proposuit. Musa mihi memora quaenam nunquam ante fuerunt. Donq; futura bali unt. Queremus & hoc,cur immenso risu curri caeteris Diis riserit potius quam doluerit Iupiter, videns filiam suam Venere in a m p lexu Martis dormientem, prudentis Vulcani vinculis circum fiasos,risuique Deoru propinatos. Aut cur ex Iouis cerebro , armata nata sit Mynerua . Aut cur Apollo cum caeteris Dijs beatis, non interfuerit in Nuptijs Achillis; Aut cur mures equestres copias contra ranas non eduxerunt. Vel cur non comedant raphanos, caules, cucurbitas,betasq; virides. Causam quoque petemus, cur huic Soli non oculos tantum, sed & aures tribuat, nec tantum intuentem , sed omnia etiam faciat exaudientem .
Vergilium quoque in colle pausilippo
curae maerorisque experis, conuenire poteris.Forte quod olim tacuit,neRomanos rerum Dominos proditoris Gentilicios faceret,hoc tepore nobis aperiet, Aeneas
ne pius an si non Sisiphius Troiam infeli
505쪽
νcem prodidit; Aut cur Iuno summi Brori Iouis & coniunx, Aeneae Veneris ex eodeIove natae, filio, ita fuit inimica; an forte' ignorauit Romanos ex eius posteritate surrecturos, coniugis & mariti sui tam superstitiosos cultores. Et si sorte extra Heliconem sine stylo,& pugilaribus; homino Ociosum viderimus. Libebit & hoc quaerere, Cum & Bucolica quae scripsit, & Georgica, & Aeneida, paulo plus ultra Octoaginta sex millia & quadringentos pedes contineant, immo & ipsius Homeri tam nyas quamodyssea,vix excedant centum septuaginta pedum millia , supra trecentos; fieri ne possit,ut duo sola Heroica cammina decies centena supra quatuor pedum millia contineant Si tam Catus Poeta ignorabit; exemplum proponemus,sub Alpino Borea natum. Mille boues pascunt vitulorum millia centum. Musca super vitulum quemlibet una sedet. Si Musica delectabit. Monte sub aerio qui nunc Usienus ab illo.
Dicitur,aeternumq; tenet per saecula nomen . M7sienum eneanum tibicinem dulci canete
SYRINGA AU DIEM VASi scire futura,sicut Aeneae, sic & nobis Sibilla Cumana, quae venient, reuelabit.
506쪽
o Forte & praeterita, quae scilicet rerum facies fuerit antequam χθονα δατέοντο Ζ Iouάθαναθους terram patiebantur Iupiter &immortales: Quid aisλ Aut ab ista vate,aut ab alio nemine cognosces,cur Iupiter, aurum, quod siet adulterinum, signa dedit aperta inter homines. Sed quo queat signo malus cognoscier . Insitus nullus character eorpori.
Bellica sorte studia libebit inspicere,
Magnum tibi certamen Lyberi Patris cuCerere tota Campania ostendam. Si & vastos Gygantes,& Illyacas Patris Aeneae naues, Aenariam, GraeciS Pytecusem,nunc Hischiam, dictam nauigabimus.
Typhaei centicipitis Gygantis, Iouis icti
fulmine nobilitatam Insulam, aut circa Vesevum interdiu & noctu oberrantes videbimus.
Si & veteris morem Lybitinae, Myseni ad Mysenum inspiciemus exequiaS, pyra pinguem tedis, & robore secto , seon des
atras, ferales cupressos, arma, aliena, lati-ceS, purpuraS, phaeretra,faces auersas,thura, dapes,crateres,oliuas, flammaS, undas, vina, cineres, ossa denique & fauillas , cado tectas aheno.
In reditu si voles & Labyrintum,& De datum
507쪽
datum volantem, ad Centumcellas ; & paludem Acherusiam , & Cerberum tricipitem & Ditis maenia & eburneam portam s& auricomas ilices,apudCumas inuenies; forte & ferreos Eumenidum thalamos: &Centauros stabulantes, &Scyllas biformes,& Briareos centum geminos , & Le nas stridentes,& armatas ChymeraS,GOrgonesq; Harptasq; & illum terribili squallore Charontem, cui plurima mento cans cies inculta iacet,& succinctam Tysiphonem; forte & Minoem vitas & crimina di
scentem, Gnossiumq; Rhadamantem. Inde Puteolos diuertemus,ubi sua scripsit Herodianus Symposia ; Iuvabit ex eo
Cognoscere,cur in sedem Hereulis, nec ca- De S unquam nec muscae intrauerunt; vel quomodo Architae Tarentini, lignea co- Iumba volaverit;aut cur olim Neapolitani Apollinem imberbem, Liberum Patrubarbata seniliq; facie tota Campania fingebant; Cum idem sit Liber Pater & Apollo. Forte etiam narrabit, quid Syrenes cantare sint solitari aut num veris lachrimis Iulij Caesaris equi fleuerint. Libebit & hoc querere,an per leges gladiatorum,secutorum,venatorum; Gallienius Imperator donare venatorem corori
508쪽
osna potuerit, quod taurum ingetem decies
in arenam e cauea perductum, decies ferire non potuerit. Taurum dicens, toties non ferire difficile esse. Aut, an impostura dici debeat, quod in nepotiatorem imp storem, ad Leones,vxoris rogatu,damnatum, quod illi gemmas vitreas magno precto vendidisset. pro Leonc,medio theatro Caponem ex cauea emisit; nil aliud rem ridiculam mirantibus,respondens quam imposturam fecit, imposturam pastis est ; ac ita impunitum dimisit. Licebit &mare inter Baijanas & Puteolanas mole S 36oo. passuum ponte, ab Xerxis imitationem, qui Hellespontum sinu Baiano angustiore contabulauerat, in Appiae viae formam a Caligula Silice stratum inspicere et quem si post decursum phalςrato equo pontem et
deiectosq; de eo spectatore S, aut calicum desaltantem, aut aurigantem aut reorum de sensiones meditantem, animo quieti re, inuenerimus; quaerere securius poterimus; cur Homeri & Virgilij carmina & Liuij historiam voluit abolere;aut cur Senecae doctissimi scripta,arenam esse sine cabce dixerit. Domitianum ad Attaliam videbimus. Licebit cum eo expostulare, cur deuictis
509쪽
Sarmatis Lauream modo Capitolino Ioui retulit , cum tamen Sarmatae legionem eius cum Legato simul ad internecionem deleverint. Et si sagittas habebit ad manum, quorum praecipuo studio tenebatur; patriae tuae more licebit experiri, uter vestrum melius tantaq; arte iacula dirigat ,
ut palmam dextrae manum pueri procul stantis pro scopulo dispansam non ledat; sed per interualla digitorum, nul lasecuta lesione missas sagittas penetrare faciat;
aut ardentem candela ceream,supra frontem stantis pueri applicatam, iacto iaculo extinguat; quod nostris Catholicissimis Masouitis sollentne esse non ignoras; illo, quo scis, tempore. Si forte animus discendo, oculi spectando pedes ambulando dolebunt, ad ociosaste Clipreas quietis causa mittam, Apraxopolim ab Augusto vocatas; ubi Tyberium contemptissimae inertiae Principem salutare,garrireq; omnia poteris quae solent sub
rostrari j: rogare praeterea virum in eius
Bibliotheca extet adhucAselij Sabini Dialogus H. S. ducentis,ab eo emptus: in quo boleti,& ficedulae, & Ostrear,& Turdi certamen induxit. aut eiusdem Tyberij Lyricum carmen,quod inscripsit,de Iulij Caesaris
510쪽
ris morte Conquestio. Tum & illud , quae causae,iam insolitae legis fuerunt,ut ieiuni homines biberent; potusq ; vini cibos antecederet . Aut quo praecipue meri genere,Tarentinum enim ut generosum acetu,& nobilem vappam,oderat; in sua delectabatur iuuentute: aut cur vitrum solidum& argenti instar flexibile,ad Lacum Lucrinum, trucidato inuentore ,& ipsa etiam dissipata fornace, parari vetauerit . Forte causam quoque dicet, cur tonante caelo Iauro coronabatur; aut in tontendo capite seruaret interlunia; & hoc etiam , tantundemne nocte, illuni, quatum claro die cerneret,& reliqua istiusmodi multa libere tibi garrire cum Principe ante morte sepulto licebit,aut nullas,aut ineptaS, aut luxuriosas, aut ridiculas res in Capreis
Iamni fallor vides, quam multae in tuo ad nos aduentu utilitates,quam praecipua habebis in his oris enucleata paradoxa: quamque multarum rerum abditarum es-ficiemur gnarures.
Qilo magis operam dabis,ut venias;nec illud amplius putidum nobis occinas,Mirum est quam sum occu patus aut ego tam inuiso verbo, lumbos defractos curabo.