장음표시 사용
491쪽
RATvLOR Ecclesiae Dei, quod in hac prope deposita Reipub. Christians parte,videre vicissim incipiat superiora illa sua saecula, cum honores, sceptra,purpurae,virtuti, eruditioni, pietati, debitae existimabantur : cum vel ex ipsis antris & solitudinibus etiam inuiti &reluctantes extrahe hantur , verbo & opere potentes viri, nil timentes nisi Deum, nil sperantes nisi a Deo,quibus orthodoxae fidei cura, rerumque mandaretur administratio Ecclesiasticarum . Qualis in Ecclesia Dei,quoties adhibita cautio fuit, ne homines ad hon res admitterentur,nil ad illos ad ferentes praeter velle, aut qui dignitates Ecclesi sticas,non opus & laborem,sed honestum quoddam artificium existimarent iucum de transigendae vitae fallacis , mira apud
omnes populos ad fidei constatiam, atm.
492쪽
soad omne pietatis ossicium videbatur ae- cessio. In patria vero nostra, pia quoque& peruulgata omnium erat opinio , quod
S. R. E. Cardinales, frequenter cum Αngelis Dei colloquebantur. Quam ad spem Cum omnia quoque parata isto stlicissimo
Clementis VIII. tempore expeditaque videamus, fit ut omnes Orthodoxi omnia sus sanctitati debeant, quod eiusmodi columnas erigat, quae semper in officio steterunt:nec in arena primum, sed iam pridem in seipsis artem omnium praestantis simam didicerunt, Hominem regere, nOlentes quidquam habere in siculo,ne viniscerentur a saeculo,& propterea,vtSanctus
ille Pater loquitur, quottidie,Christi Sanguinem cosueuerunt bibere, ne cum opus
esset; Sanguine suum horrerent pro Christi fide fundere. In quorum numero te iaolim cum laude vixiste,quod S. D. N.orbi testatum fecerit uniuerso, veterem illam
suam magnis de rebus bene iudicandi laudem& gloriam isto suo facto comprobavit Orthodoxis omnibus lad bene de t ta re Ecclesiastica sperandum, quasi signum quoddam sustulit. Tibi vero Cardianalis Amplissime ad omnia dudum abs te scripta, cogitata, meditata, in uniuersa
493쪽
Dei Ecclesia summa cum potestate nunc audenda , tentanda,& exequenda fenestram aperuit. Qua ex re,& si a te nil nisi mille curae, milleq; sollicitudines peruenient,haec tamen omnia molesta tibi grauiaq; non poterunt accidere, qui vitam omnem in vitae stangendis illecebris,lo
go lentoq; martyrio similem pene peregisti, prorsus ut videri tibi difficile non possit alios ad officium reuocare, qui semper in officio, inq; Dei potestate vixisti.
Ego vero dignitatem hanc, iterum atque iterum Ecclesiae primum orthodoxae,deinde & amplitudini tuae gratulor, verbis quibus uti solemus, cum quid cuipiam diligentissime gratulamuri nisi quod vereor ne minus dicam quam sentio, neue mea infantia vim ingentem voluptatis non assequeretur. Quamobrem rogaui R.D. Paulum Gardi insui Canonicum Vladistavi e-sem, Romam Neapoli redeuntem, ut verba quae mihi de futura non putaram,inue
niret ipse, quibus dignitatem hanc pro dignitate gratularetur . Ab Illustrist. D.
V. peto &quaeso in tanto multorum concursu,hominem ut audiat,nullum tempus uni verbo angustum est; &hoc meum OL
. ficium ex illo veteri meo cultu & obser:
494쪽
uantia prosectum arbitretur.Commendo me in gratiam illustrissimae I . V. iterum atque iterum. Datum Neapoli et . Octob. a 93.
si vivam Simonide, si mihi missa
abs te salus salutem non attulit:& quae ad eius comitatu adiunxisti, teque materiaque dignpoemata: Iohel Propheta,si ligatis voluisset.tuis plane usus verbis pedibu que fuisti: Repotia Zamoistiana plus Nephali.& horas antelucanas, quam Dyonisi a B caenas Cereales redolent: quo quidem nomine meritas te gratias a Zamoistiore. cepisse non dubito, reliquarum rerum omnium praeterquam iniuriarum memore Senatore. Vtinam huius quoque solisque, caelique, gratae sint Gratiae. sed vivi acciderit , virtutis in virtute, benefacti in benefacto praemium est. Nulla iustitiae maior
495쪽
ior merces, quam iustum esse. Quae porro de rationibus tuis domestici oeconomi atq; 'onere app nxisti,nsi ponsum non sapere te dicere,οικος φιλος οἴκος ρισος domηS amica, domus optima. οῖιοί- ειν δειτο καλος ἐδωμονοι domi manere o
portet belle fortunatu: aut non beatum telum vere dicier ; Equidem . ' Si me fata meis paterentur ducere vitam sici rio sponte mea componere curas, isdem crede mihi , irem itineribus. Misrum quam suaue sua sub tecto.
Frequentem audιraguttam Iecuro animo . reneatus qui procul negotijs paterna bo hus colit rura suis. At ego prorsus non video, Simonide , quas clades pomit afferre, rei tuae domesticae, unius. Roni absentia: Habent suis agri quoque serias: Amant & arua intercalares. Parit & tempestas piscatoribus ocium. Debes quidem Patriae, debes P rentibus , debes tibi, Sed debes & Musis,.quarum hic sedes propriae. tiuae tibi,quod rarum eR,vivo sublime dederunt. o Nomen ab exequijs,quod dare famasolet.
496쪽
Graecia, ad Aegyptios, ad Magos,Per has,
Italos,ut earum gentium ritu S,legeS,mores, sacra pernoscerent. Quid quod & μυ- eas idem Plato dictas putat, sonetος μου quod omnibus vestigijs omnia ubiq; scrutentur & inquirant. Inde menti prudentia , inde sensibus recreatio, inde litterianitor;cum multa videris,multa audieris, quae vel sola & nuda, & scientiam addunt, de iuditium limant,Longa, bona menti,ad prudentiam nulla est via.Eso te,ait Vlysises ad Achillem prudentia seperauer
quoniam prior natus sum & plura vidi. Quarum rerum copia,dubito virnm alibx uuam sub hoc Sole, & in hoc solo maior ubi difficile est, vel octilum flEctere, vel Ponere vestigium, quin tibi ipse quae calcarunt sola, summorum virorum rerumq; maximarum memoria Sreprssentent. Crede mihi, saxa, montes,sylus,riae, flumina, lacus, pontes, ipsa adeo templa, theatra, sepulchra, rudera, parietinae, sua quadam
lingua. quod docet, quodque delectet
Excitatur animus ,& nescio quomodo Haior stipio fit, rerum sublimium aspe- . Inflammat visa, cogitataque saepias alie . . ta
497쪽
aliena, virtus & gloria; incurrentibus in
oculos magnis illis magnorum virorum 'Manibus,sortibusque sortium ausis.
Si tibi per Aegypti solitudines, aut Ara
hiae deserta, aut monstrosam Lybiam, aut p r obnoxios Scytharum excursioni bus vastae Podoliae campos, per Scyllas, Scy tes, & Charibdes iter faciendum esset, si Catonis canterio, Hippoperis impositis, , si vehiculo Seneciano insidendum, quod
mulae trahentes exossatae, ambulando tantum vivere se testabantur:ipse fortasse, ut te nobis,& Musis conservares;nec ulli comitteres periculo, retinerem: At ita no
serorum vestigij s detrita, ita peruia facta in Italiam via est Vituliam rectius dixeris Ιταλοὶ enim veteri Griecorum lingua Τhimeo & Varrone testibus, boues seu vituli appellati sunt, quorum hic olim magna copia ita crebris oppidis, tabernis, hospitijs, distincta & coedificata videtur Sylesia, Morauia, Austria, Styria, Cary thia; ut quasi quodam Suburbium Italiae videatur; non ob aliud fortasse a natura, tam horridis rupibus interclusae ; quamne vim suam omnem Alpini Boreae ia h s amoenitates effundant.
498쪽
In Italiae porro ingressu, Venetias videbis, mari supernatantem ciuitatem;Vrbium ocellum; Mercurij forum, Emporiorum rosam, Adriatici Dominam,Diuq Cypriae officinam; ad inuidiam pulchram', felicem, opulentam, & arui prioris instar togatam; Iii qua templa, fora, palati a , iamedijs fluctibus,quasi seminata stupesces usque ad miraculum superba, vias cerum leas, equos ligneos, In pisces & homines, totam diuisam ciuitate, Vicos & plateas
pisces, Mulli, Dactili, Ostreae,Conchylia; DOmos incolimi homines; a quibus illi iaetiam loqui didicissent, si per cohabit
torum ventres producere vitam licuisset.
Inde vastum Patauium nauigabis, illa artium & scietiarum stationem,insignem quondam iuuetutis & officij magistram ,
nunc vereor ne corruptellam.Inde muni
tam & Circumpadanam Ferrariam. Inde studij s&Vrbanitatis amicissimam Bonse-niam. Inde politissimam & elegantissima Florentiam. Inde Senas salubres, senibus, ut scis,& valetudinarijs, olim exaedificatas. Romam deinde peruenies Septi collem,illam Orbis Dominam, illam Vrbiu Reginam,Christi Viccarij Sedem Axeamdi Stationem Praestitum Ecclesiasticorar
499쪽
r 497 Apostolorum praedicatione beatam,Ma tyrum Sanguine purpuream, Consessorum testimonio gloriosam; quam vidisse: inqua vestigium posuisse, qui se Christianos meminerunt, partem benedictionis reputat. Stetisse, ait Hyeronimus,ubi steterunt pedes Domini, pars Fidei est, vere ut etiam Ethnicus ille dixerit.
Dignus sema locus,quo Deus omnis eat.
Inde per felicem Campaniam, plus, ut ille
ait,unguenti ferentem, quam caeterae PrOtiinciae olei, Neapolim peruenies, ParthenopeS tumulo claram, Nympharum sede, Voluptae aream, Sole, soloq; suo beatam. Narro tibi, situs amaenitate, Mari S cratere, Collium corona,Insularum crebritate, Promontoriorum aspectu, plane primam,
Templis, Castris, Palatijs, Praesidijs, Inge-n ijs,opificijs, Arcibus, Portubus, opibus, Frugibus, lique sui fructibus, nemini secundam . Locis porro Suburbanis,& magnis viris charam, & ipsis etiam, ut Genti litas putabat,Dijs immortalibus amicam, Nullum enim extra Ciuitatem ponere vestigium poteris , quin in magnos alicuius Semidei manes incurras. Aeneam si voles, vel in Myseno,vel ad lacum Auernum Vmbram Anchisis Patris sui quaerentem, vela It cum
500쪽
pionem Linternis:Iulium Caesarem in Portu Baiano: Pompeium in Herculeano,NC-ronem ad sollam Cumanam;Syllam & Tar.quinium Puteolis: Marium ad caput M'seni: Octauium Augustum in Octauiano, vel in ipsa Neapoli quinquennale certameGymnicum spectantem: Lucullum, togatum illum Xerxem,vel ad Eupleas, vel ad
Pausilippi piscinas: Annibale Capus:Ma
cellum Nolae: Fabium Max: in collibus C panis, Pollium Vedionem homines ad M renas damnantem,in Pausilippo.Alios alibi. Et si infra dignitate daxeris, cum mor
talibus in Paradiso conuersari, ipsos tibi
Deos olim vocatos ostendam ; Saturnum in vicinio Latio, latentem, Myneruam in Surentino Promontorio,Plutonem,Proserpinam,Mynoem, Rhadamantum,ad lacuna A vernum: Hercul e in Vacculo,uel ad montem Baulum, vel in Pompeiano armenta
pascentem: Nymphas in Nysita, Syrenes in Capreis. Crede mihi, vel sola istiusmodi vestigiorum inspectio, magna pruden tiae mater. Et quia cessator esse non soles , si sorte quid abditum in natura libebit adhuc quaerere,Plinij manes in Pomponiano ad Vesuuii radices consulemus; Aut is,aut alius