Stanislai Rescii Epistolarum liber vnus. Quibus nonnulla eiusdem auctoris. Pia exercitia pijs lectoribus non indigna pij quidam viri adiungenda putauerunt

발행: 1594년

분량: 647페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

eupiscentia oculorum, inconcupiscentia carnis, & in superbia vitae. Et tu quoq; fecisti flagellu,quasi de tribus funiculis: pro

concupiscentia oculorum,tradidisti me ita manus calumniantium me in conspectu laeui tui praesidis: & locuti sunt verba inuidiae, mitemq; odij ministrabant,dicetes, positum alienigena in dignitate, & sapientes sedere deorsum, dereliquisti me in consilio eoru , & voluillime cadere in illa exprobratione . Egressa est enim sententia a facie principis, tuleruntq; ouem unicam quae nutriebat me,eratia; mihi sicut filia de omnem substantiam panis, & uniuersis quae ad cibum pertinent:& praeterea dixerunt: Da huic locum, & ita incepi tenere locum nouissimum, cum rubore, factusq; sum in prouerbium,& fabula omnibus notis meis r&extolletia oculorum dereliquit me. Vix ista implebantur, & tu apposuisti mari una tuam, & percussisti carnes meas febri i &frigore,& ulcere pessimo,& ad portaS mortis deduxisti me : & solum mihi supererat sepulchrum. Putredini dixi: pater meus estu, Mater mea, & soror mea vermibus, tenebarq; per menses, & menses magnis, dc acutis febribus. Et tu in interitu meo ridebas . Λdhue durabat languor sortiisimus ἡ

602쪽

& ecce nuntius Intrauit dices. Quem dIl . xit anima tua Stephanus Rex mortuus est r& facta est commotio magna , super terra tuam, ita ut gladius uniuscuiusque in fratrem suu dirigatur: Audiui & expauit cor meum, stupore vehemeti: & defecit ex me spiritus meus, & dixi: si flagellat, occidae semel, & non de poenis mei ideat. Desperaui, nequaquam ultra iam vivam: & elegit suspendium anima mea, & mortem ossa mea. Nil enim erat quod non tangeres, omiserator, & misericorS D ne, non ut perderes,sed ut emendares, & ego nesciebam Substantiam tulit calumniator, sanitatem, febris ardor. Robur animi oppressit dolor: Altero fregisti concupiscentiam oculorum. altero concupiscentiam carnis, altero superbiam vitae. O si tunc haec tua iudicia intellexissem , o si cognouissem tempus visitationis meae: sed infixus eram in limo prosundi : supergressae sunt iniquitates

meae caput meum , ita ut altitudinem coeli videre non po tuerim, nec te, nec me, nec tuas visitationes, nec meas miserias cognouerim.

Apposuit ergo Dominus manum suam,&aggrauauit adhuc plagas meas. Qui simul mecum dulces capiebat cibos, magni

603쪽

runt. Grauis est nobis ad videndum. Inutilis est nobis.Quae pars diuiti ad paupere, est homo marcidus egens recuperatione, deficies in virtute, & abundans pauperta te . Et factus sum in oculis eorum vilis, dc reprobus nimis, &derelictus in via Dei. Omnes videntes deridebant me,& subsannabant . in paupertate mea , & in infirmitate carnis meae improperabant mihi. Venit epulo,&eiecit ante ianuam. enit Balaam cum A sina & attriuit iacentis pedem. Venit assistens ministrorum,& dedit alapam, Venit cohors, & conspuebat me. Venit Assiar,& calcauit me. Venerunt pueri de Bethel, & illudebant mihi dicentes , Ascende calue, ascende calve. Accessit Sedechias & percussit in maxillam. Venit ad extremum Missael, & Elisaphan, tulerunt me sicut iacebam vestitum lineis,& eiecerunt foras extra castra, ut stibi fuerat imperatum, dicentes: In malitia sua expelletur impius. Vt vero me latro

nes extra castra viderunt, accurrerunt, &despoliauerunt me tunica, & plagis impositis abierut semiuiuo relicto. & iacebam expectans Oab,qui percuteret in inguine, di morerer, in ultionem rebellionis meae. -Σ Factum

604쪽

Factum est autem eum iacerem, valida stercora ex nido hyrundinum, inciderunt super oculos meos, & factus tum coecus. Altera die, cum mergerer sommo graui , cecidi de caenaculo deorsum, & factus sum claudus,& infirmus pedibus:&cum impatiens essem , locutus sum verba insipientia contra Domin .m,& apparuit in facie mea lepra candens quasi nix & iam mediu carnis deuoratum erat a lepra , & solum mihi supererat sepulchrum, nec erax, qui sepeliret.

Verum tu Domine , qui non desieris inopportunitatibus, sed dii ponis omnia suauiter, ordinatissimo tuo iudiciol praeparani, ut Sacerdos quidam descederet eadem via,& vi ns me pr aeterivit; similiter & Ie-pita,cum esset secus locum,& videret, pe transij t. Samaritanus autem quidem i ter faciens, venit secus me, & videns,miseri-ςordia moxus est. Et appropinquans alligauit vulnera mea, infundens oleum & vinum, & imponens super iumentum suum,

duxit in stabulum,& curam naei egit: &altera die,protulit duos denarios,& dediestabulario,& ait: Cura illius habe, & quodcuno; supermaueris,ego sum rediero,reddam tibi.

605쪽

Stabularius porro nesciens qui acciderunt,non loquatur mihi verbum .Videbat enim esse dolorem vehementem, nec sciebat, quo irem, aut unde venirem.Irruit autem ni me quasi sopor Domini,& dormiui, conturbatus & soporatus sum: & ecce in horrore visionis nocturnae, pauor terruit me & tremor, & omnia ossa mea perterrita sunt. Stetit quidam cuius non agnose ham vultum,& vocem quasi aurae lenis audiui. Usquequo paruuli diligitis infantia,

di stulti, ea quae sunt noxia cupiunt,& imprudentes odiunt scientiam. Conuertimini ad correptionem meam, & proseram vobis spiritum meum , &ostendam vobis verba mea. Mementote creatoris in die afflictionis & appropinquabit vobis. Humiali are Deo & expecta manum eius. Noli facere mala,& non te apprehendet. Ego porro quasi de graui somno euigilans voce magna exclamaui dicens . Iesu praeceptor miserere mei. Stabularius vero, Iesum vocat iste.N ster est, ut video, non aduersariorum. Et

interrogauit dicens: Quid tibi vis faciam Domine ut videa: & misertus stabularius cucurrit & vocavit Raphaelem cum selepiscis,quo cum linisset oculos: cspit albugo

606쪽

sctgo quasi membrana oul egredi & visum recepi. Venit & Eliseus', & iussit me ablui in flumine,& lepra, disparuit,venit & Paulus, di vides quia fidem haberem, dixit magna

voce.Surge super pedes tuos rectus, & exiliui, & ambulabam : Videns autem Iacob quod nudus essem, attulit tunicam pol ymitam. Petrus caligis calciauit. Elias zonam pelliceam, Paulus penulam. Tres pueri Saxabara.Pater familias annuluma acharias Cydarim & mutatoria. Et cum mihi melius esset, gratiis actis stabulario, cepi properare ad palatili Regis,unde sui eiectus, dicens intra me. Vadam & reuertar ad Dominum meum priorem , quia bene mihi erat tuc magis quam nunc. Mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei, quado ibam post eos', & obliuiscebar Domini. Et cum processissem ad iactum unius Iapidis, cucurrit post tergum meum G czi puer , offeren S talentum argenti , &vestes mutatorias duplices, & dicebat. Sicut protegit sapiencia, sic protegit pecunia. Diuitiae addunt amicos plurimos, a paupere autem,& hi quos habuit separantur. Omnes colunt personam potentis, & amici

sunt dona tribuentis: Cucurrit &Raab gad puri

607쪽

rula ornatu meretricio, & procumbens super collum meum,deosculabatur, & dicebat: veniat dilectus meus in hortum suum:

straui tapetib' pictis exAegipto,& aspersi

cubile meu myrtia & aloe & Cynamonio. Veni inebriemur uberibus, & fruamur c

pitis amplexibus, donec illucescat dies. Scriptum est. Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum,& ossa illius impinguabit.Beatus vir qui habitat cum muliere sensata, ubi non est mulier ingemiscit aeger

Laetare ergo iuuenis in adolescentia tua,& in bono sit cor tuum in diebus iuuentutis tuae , & ambula in vij scordis tui, & in

intuitu oculorum tuorum nec dicas: Adolescentia & voluptas vana sunt, & pro omnibus his,adducet te Dominus in iudiciu . Non es nec eris melior Dauide, cui insenectute quaesita mulier est. Samson habuit Dalilam, Iacob 3 o. annis Labano propter unam Rachel seruiuit, Expedit tibi,ut habeas quε consoletur animam tuam,& enutriat senectutem. Tempus amplexandi, &tempus longe fieri ab amplexibus. Et haec loquenS, tenebat me,& dabat mihi oscula. Accurrit, & diues qui epulabatnr quotidie dicens: Nonne melius est comedere,&

608쪽

boribus suis Nonne homini bono , dedie

Deus sapientiam: scientiam & Iaetitiam 3 Nonne omni homini cui dedit diuitias atoque substantiam, potestatemq, ei tribum, ut comedat ex eis, & fruatur parte sua, relatetur de labore suo t utere ergo state,&in diebus senectutis tuq quiesces; Latronis memento qui pauci S, & extremiS verbis paradisum impetrauit. Et ego quidem non aquiescebam sermonibus istorum; sed ipsi me retinebant. Superbia cor, luxuriae lumbos, gula guttur, Acedia pedes &m nuS tenebat, ne progredi pollem: ledoculis tantum ad Regis Palatium prosipiciebam: si serte veniret aux Ilium mihi. letum vocabam. Lucta hanc ex muro videns Dux Regiae militiae, Fides dictus,& nomen Iesu audiens, prospexit extra cancellos,&dixiti Fidelis est iste, Iesum vocat , rte filius est perditionis.Et couersus ad me Credis in Deum; Credo, inquim, O DomIne, adiuva incredulitate meam. Mulieres iste deceperunt me, & apostataui . Tum ille τFides tua saluum te faciet. yis liber fieri, Volo inquam Domine, sed infixus sum in limo profundi,& non est substantia. Voc nit ergo fides centurionem siuum nomine

Poenitentiam, di praecepit illi,Vt curam i

609쪽

haberet.Poenitetia vero tres cordatos milites vocavit. Contritionem, conses .& Ω-tisfactionem, & praecepit illis, ut me ad se adducerent. At illi du armantur armis grauibus, praemiserunt celeriter duos armigeros. Dolorem animi,& odium peccati,qui

accurrentes quaerebant ex me, vis sanus

fieri' Ego vero respondi; velle adiacet mihi perficere autem non inuenio. Illi vero dixerunt. Accipit Dominus voluntatem, ubi non inuenit facultatem. Confide fili. Dum haec loquuntur: superuenerunt tres milites, & audacter irruentes, cotritio eripuit corde manu Gezi ; consessio linguam de manu Raab; satisfactio manus de manu Epulonis. Et ait cotritio: Dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris, & propter pudorem flere non cessabam; Illae vero ad me vultu non omnino blando. Noster es , an aduersariorum; signa Regis non videmus, & non potui respondere verbum, praeconfusione magna. Ille vero: Fletus quidefetus paenitentis: sed iste cicatrices & vulnera transfugam,&rebelle ostendunt. Ego vero toto corde suspirans, vae mihi quia peccaui,& vere dereliqui,& ut era dignus, adhuc non te cepi: sed tu Domine, si vis, potes me mundare . Interim ex interioribus F a cam

610쪽

castris couenire multi caeperunt, ut finem

viderent. Ego vero praeco susione magna, abscondere me volebam: Poenitetia vero.

Munus, inquit, meum aliud non est,quam ut in castra Regis redeutes a sordibus abluam, & si vulnerati sunt, vinum & Oleu apponam, Nil enim coinquinatu ingredi potest, in domum Regis nostri .: Et praecepit

Centurio militibus suis contritioni, comsessioni, & satisfactioni, ut quacunq; parte pollutum, & vulneratum me illis ostendero, statim lauarent; & cathaplasma unctionis apponerent, Illi vero vocaverunt tres Prothomedicos. Cotritio vocavit ieiunium; consesso orationem, satisfactio, elemosinam; & consilium de me fecerunt: ieiunium dixit. Purgandus est,& dieta curandus; Oratio dixit, Vena secanda est in oculo, & ex aqua lachrymarum fiat bal, neum, in quo lauadus est,elemosina dixit: vulnera haec emplastris misericordiae corabuntur: si potest vestes & tunicas applicabit, ut Thabita, si non potest, duo graminuta, ut vidua; vel aqui saltem calicem frigidae, & vocaverunt Spem: ut in medicinis cooperaretur, & adfuit nobis, & cataplasmata unctionis conficeret.

Dum haec circa me fiunt , audivi voces intra

SEARCH

MENU NAVIGATION