Defensio iustitiae et iustificationis monitorij emissi, & promulgati per Ss. D.N.D. Paulum papam quintum 17. die mensis aprilis anno Domini 1606 aduersus ducem, & Senatum Reipub. Venetorum, super quibusdam statutis & decretis ab eisdem editis contra

발행: 1607년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

prauitatis spiculo configetur. Franciscus Patricius lib. 6. de

regno titulo. 8. simancas libro. .de republica,cap. Io. Petrus xγ8 Grego. etiam lib. Io.de republica,cap. . num. 3.&. q. Et haec

ciuilis siue politica prudentia, est norma vera gubernationis rquia semper virtuti, tu religioni adiungitur:& ita accepta diffinitur, ut sit quaedam notitia, & electio earum rerum,quae iactatu debent fugi, vel desiderari: quia politico,& iustitiae cultori viro scopus,& finis proponitur , ut communem utilitate procuret. Nam duo sunt fundamenta tultitiae: primum ne cui noceatur: secundum ut commune utilitati seruiatur, ut ait

Cicero. r. lib.officior.dicens etiam,quhd officia iustitiae pertinet ad hominum utilitatem, qua nihil homini debet esse antiquius. re Plato lib.f. politicorum scribit. Iustitia bonum x7s alienum est. t ita ut subditus commodo proprio spreto, magistratus,& Principis utilitatem sequatur; dc versa vice magistratus,aut Princeps verus,no quod sibi expedit, sed quod subditis utile est querere,& propeniodum captare debeat.Petrus

Faber in. l. I.ff. de tui titia,& iure, versic. quo autem,dicens. Ex

eo politicum quemlibet iustitiae beneficio, & idoneum imperio, aliis hominibus principaliter ac pricipue utilem,& tibi ruoq; per consequentias fieri, ut apud Xenophontem lib. 6.e dictis, 3t factis Socratis clare habetur; de ex Diogene tradit Ioann .stobaeus sermo.9.6c Platon. in dialogo de iusto siue

de Republica. - .

ago verum t haec prudentia ciuilis ita regulari,ac moderari debet,ut ad recta, Ac licita omnes suas dirigat actiones, de con- silia quia ut ait Macrob. lib. I. insomnium Scipionis. Propriu requisitum politicae prudentiae ad rationis normam, quae cogitat quaeq; agit, uniuersa dirigere,ac nihil praeter rectum velle,

vel facere. Patricius dicto titulo. 8.dieens. Prudentis virios cium est quaecuque cogitat,aut agi recta quadam ratione metiri, nihil praeter rectum agere,aue ulla ex parte optare huma-

nas actiones; putare semper diuinis arbitris praesentibus agi, diuinisq; consiliis gubernari. --re Diuus Hieronymus superoseam ait. Estote prudense 181 tes,sicut serpentes: t quia prudentia absque bonitate malitia est. II Augustinus de Civitate Dei,relatus in cap.qui sine sal- toroso. quaestio. 3. dicens. Qui sine sa luatore silutem vult

352쪽

αρέ PARS QUINTA:

.. habere, & sine vera sepientia aestimat se prudentem fieri pos-ε. se: non sanus,sed aeger, non prudens, sed stultus in aegritudine .. assidua laborabit;& in ciuitate noxia demens,& ii unus per .. manebit. Marcell. For innatus in tractatu de veritate, de erro 181 re. I.Parte, nu. 6 . t Prudentia enun no est persecta fine a Ii virtutibus, sicut nec aliae virtutes line prudentia , ut ait Ari

cap. II. prudens esse nullus poteli,nisi sit vir bonus. Caelius Ca cagninus in disquisitionibus in librum Osticiorum Ciaeronis. cap. a a. dicens. od prudentiae opposita est versiitia scientiae; talis enim prudentia praua,& reproba est, quia in malitici te iv dens; de qua loquitur Christus Dominus Lucae cap. i5. Filii i enim huius seculi prudentiores filii lucis in generatione sua sulit. Et Paul. ad Roman. cap. 3. Prudentia carnis mors citi Seneca in libro de quatuor virtutibus. Prudens si terminos suos excedat, callidus inuestigator latentium,& scrutator qua liscunque noxarum ostenditurunalus digito fastu plenus,ver- si pellis,& simplicitatis inimicus,commendator est culparum oc postrem5 uno nomine a cunctis malus homo vocabitur. Ima 83 has ergo maculas prudentia immensurata perducet: quare vera prudentia non potest esse comes iniusti,ve Aristot.ait dicto lib. 1.magii O. morat. cap. 3. Et ideo teste Cicero. a. libro OG. . ficior. iiistitia sine prudentia plurimum potest, prudentia autε. . sine tultitia nihil valete itaque Diuus Ambrosius libro a. OM.. ficio. cap. 8. dixit. Promptius nos iusto viro quam prudent... committimus.

Hoc vitio merito veniunt notandi ' Veneti, qui se in ta . tum sapientes Sc prudentes sibi videntur, quod 1 ub legibus viuere nolint. Secundum Raphael.Cuman .consit. Isso. quem re-

18s seri lasso in. l. creditor. 13. num H .ff. si certum petatur. t Haec est reproba.dc iniqua prudentia, qua utendum non esse Salo- . . mon docet Prouerbio. cap.3. Fili mi habe fiduciam in Domi- ac no ex toto corde tuo, ne innitaris prudentiae tuet me sis sistens

a a apud te metipsu in .cap. pura .3. q. s.cap. sciendum. 3. q. I.. Diuus

e. Hierony. in parabolis,cap. 3. dicens. Ne innitaris prudentiae at tuae. Prudentiae sitae innititur,qui ea quae sibi agenda,vel dicenεε da videntur, patrum decretis praeponit . ut habetur in cap. ne

353쪽

Eodem titulo. Canonum statuta custodiantur ab omnibus. Et nemo in actionibus, vel iudiciis ecclesiasticis sio sensu, sed

eorum 1uctoritate ducatur.

. bd autem abutantur prudentia, patet ex ineonsiderata dictorum statutoruin eonfectione, & pervicaci ipsorum , dcorolema defetitione; cum utrunque capesserint pro animi li-Didine,3t sine debita finis praeuidentiar quod dc prudentiae re guli, aduersatur: t quia prudentia vera, dc persecta eli, qua consiliamur, iudicamus, de praecipimus, quae ad bonum finem

totius vitae humanae pertinent, de solis bonis conuenit. ex B. Thoma. . a. quaestio. . artic. 3. inare. Aristoteles libro. 6. a Ethicorum , cap. I. ait. Prudentis esse bene conssilere posse a. circa ea quae sibi sunt bona,ac prosunt, is aliqua ex parte, seda a quae ad bene vivendu omnino conducant. Cettius Calcagninus

ubi proxime,cap. 38. Et ideo Franciscus Petrarcha lib.3. epi-εε stolar. familiarum,epistola.33.ad T. M. Regium ait. Prudelis est . non tam quod delectet , quam quod expediat aduertere; inque hoe ipso,non principia rerum, sed exitus contemplari. Ex quo Salustius in Iugurthin. parum sibi placuisse refert eas Iiteras, quae ad virtutem doctoribus nihil profuerunt. Iustus Liplius dicto li. r.eiuilis doctrinae,cap. I . . Altera i species rationis status,teste Frachetea ubi supra.sol.38.pagina. r. non est realis, dc vera, sed si inulata, &apparens: quia solum respicit temporalem utilitatem eius.qui utitur ipsa,absque eo quod Deum,& rectum attedat nec iustum ret hie siue id eausauerit hominum malitia curantium palliare prauas suas operationes decoris titulis, siue quaeuis alia causareserpauis in te nomen rationis status, 3c eam sortitur defianitionemrvi sit regula. secundum quam gubernantur, de diriguntur res omnes, ut postulat utilitas eius,ad quem pertinet.

Quod autem haec non sit ratio status, sed diaboli,progressa ab eius filio Machiauello, de aliis Atheis sequacibus eiustostendit nobis Renatus Choppinus lib. 3.de sacra politia,titulo. 7.133 num. ra. dicens. Nostra aetate nonnulli, i dum politicae Magi .. stratus iunctioni miscerent religionis negotia,& specioso poea liticorum titulo pugnantes de religione, sententias confusi in ea admitterent,einnui unem populi tranquillitatem, publicutiam ' c. Regni statam omniaO conturbarunt. Politica quidem voca-

354쪽

:α6 PARS QUINTA.

e bulum per se praeclarum,ac illustre est, eumque significat, qui . in Ciuili Prouincis administratione prudenter se gerit,consi-

ηι liaque sua omnia ad communem utilitatem dirigit.Qu'niam tamen primores aliquot togati,pro eo quod Eccresiae incolu- mitatem, & quietem, velut cynosuram propositam ante octi,M Ios habere debebat,contra, regendae Ecclesiae rationem infle,

M ctere ad temporariam Politiam studuerunt, atque interiin,vehonesto in speciem nomine turpissimum fucarent in stitutum... Poelitici haberi voluerunt. Idcirco factu in est, ut apud multos .. infamiam sibi vox illa conflarit. Hinc enim velut quaedam . . adlaphoria exurgit,per quam eo tandem homines adducutur .. vi de Orthodoxa fide tantum dumtaxat suscipiendum sibi pu. . tent,quantum cum publica pace, ac sine ullo dissidiorum,no,... uarumque rerum diicrimine suscipi possit. ' ipigo i Nec in rebus t religionem tangentibus humanae obtentupplitiae quidquam novandum est, ut satis indicat Soetomenus lib. I. cap. q. tripart. historiae; ubi Alexander Constantinopolitanus, cum Philosophi quidam in Christiana dogmata disputarent, persuasionem suam ethnicam mordaciter asserentet coram Imperatore, in nomine Christi operatus est virtutem coram eodem Caesare, imperauitque maximo eorum philoso

pho tanta spiritus virtute, ne loqueretur, ut subito os illius obstructum sit, ut retulit Renatus Choppinus ubi proxime iaannot. inarginali. Nec solum ut idem refert hodie, sed priscis etiam seculis huiusmodi se iactantes Politicos, in optimos sacrorum praefectos, vereque aut ipoliticos varias concitarunt tur Lipsis ex probrantes,per uicacia,& rixandi libidine,di-tu in appruertere dc humana; quod de fidei articulis ab poliis licis praue in controuersiam adductis, ne tantillum quidemsjbi extorqueri paterentur, nihil publicae concordiaeda resus- onerent' Sed quum in negotio fidei nulla iusta esset ciuilis podi testatis cognitio ac disceptatio, ut Ambrosius ad Caesarem scripsit antiqui Hierarchae non cesserunt Politicorum illoruobtrectationi, nec literulam quidem unam concessere,quae acicomprisuenda religionis dissidia ab ipsis petebatur: quia veBasilius in colloquio cum Modesto Valentis Caesaris Prs l. lecto,dixit apud Theiaoritum lib. . hist .cap. I7. Qui sacravi doctrina sunt imbutii nullam vel syllatia diui uotum dogm tu

355쪽

is prodi sinimi; sed in eorum defensionem,si opus sit, quodlibet

mortis genus libenter amplectuntur. i. Nec t me latet quod Machiauellus furcifer, & sacrilegus, ac politicorum perniciosissimus, conatus fuerit suadere Principibus sine Dei timore, de sanctae sedis Apostolicae reuere tia,ve abominabili exemplo,& malo Reipublieae, temporalia videntes & curantes, posthaberent coelestia; quo nomine iu-sissime carpit ipsum Petrus Gregorius libro.I3.de Repubsi- Ca,cap. Ia.num. 21. &Thomas Boetius in libro quem de antiquo , re nouo statu Italiae aduersus ipsum scripsit: de omnes inius pessimr magistri Machiauelli discipuli, & imitatores in tyrannidem lapsi sunt, de in Atheismi peccatum inciderunt, irii Dei, iram in suum caput venire sentientes. t ut Caesari Borgis

Duci Valentino euenisse omnes historice referunt. Maxime Stephanus Forcatulus li. .de Gallorum imperio,& philomphia. Francis Guicchiardinus lib. .&.6.historiarum sui temporis: nec mirum cum habuerit in Magistrum, de Consiliarium,eundem Machiauellum , qui ruinam ipsi causatus est in omnibus progressibus,&actionibus suis,ut bene aduertit Iustus Lip- .. sius in notis ad librum. 3.politico. cap.4alicens: caput consilii .. consistere,non in acumine, aut sermonum,rationumq; copia,

.. sed in directa quadam iudicii norma. Ea autem plerunque his .. acriculis abest. Machiauellum vide. id eo acutius at parum bonus aut selix ille Caesari Borgiae Consiliarius. Q. Multa tenim Politici admittunt,quae a Christiana pietate

abhorrent. Orbatos enim, di mutilos nurriri non permittit Arist.telis politia,ut per ipsum lib. . Ethicorum, cap.r s. tamen lex Christiana alendos esse praecipit, Diuus Augustinus o. ad Fratres in Eremo sermone.3s.IRdices duces populi esse dea. henr, orphanorum patres, viduarum mariti, iustitiae zelato-ae res,& Reipublicae amatores. D.Th-.lib. a.de regimine Prinaε cipum,cap. I dicens. Ad bonum regimen pertinet,ut de comac muni aerario prouideatur indigentiae pauperum, pupillorum, ae & viduarum. Si mancas lib.8.de Republicaop. 3o. & sequeti. Hieronymus de Luca in tractatu de cambiis , versic. sequitur

356쪽

zM PARS QUINTA:

sae eius praeiudicium. 8e ostensam tenderet; de Ipsis Intestia gi possiet,quod dicitur Daniel.cap. 33. Egressa est iniquitas des Baby lone a senioribus iudicibus,qui videbantur regere populum. Ludovicus Torres li. . Philosophi moralis,cap.s. imbprae oeulis debebant habere quod Deus iussit Deuteronomii. 17. vi Rex maximi, curaret obseruare sanctam ipsius legenii 3 per haec verba. postquam autem sederit in solio R egni sui, astribet sibi Deuteroaomium legis huius in volumine, cipiet exemplum a sacerdotibus Leviticae eribus, de habebit secum legetq; illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Domi

' num Deum Quin, & custodire verba eiusAEc ceremonias. quae

in lege praecepta sunt, ne eleuetur cor eius in superbiam si per G fratres suos,neque decliuet in partem dexteram, neq; in sinisas stram; ut longo tepore regnet ipse, dc filius suus super Israel. t ut etiam retulit Ioannes Boterus vir prudens lib. a. der tione status,cap.penultimo de religione,ubi concludit, cesis sarium esse,Principem non prius facere aliquid decidi inconsilio status,quim perspectum, visum,& consideratum ὶret in alio Consilio conscientiae, cui adessenti excellentes Doestores

Theologi, & Iurisperiti; quia alias suam conscientiam graua t,esiseret q. res quas opus esset postea rescindere,nisi mallet.

m,dc suomni animas condemnare. n. ia.

lys Non tenim per iniustitias, do iniqua conseruatio status,sed . . ipsi ruina paratur: nec ob aliud sapientie eap. t .in principio di.. citur; Diligite iustistiam,qui iudicatis terram,& sapietit eam .. 6. Audite Reges,& intelligite:discite Reges finium teret praee. bete aures vos qui continetis multituiti aes, de placetis vobisai ia turbis nationume quoniam data est Domino potestas vo- .. bis.& virtus ab altissimo,qui interrogabit opora vestra,& co.ι gitationes scrutabitur; quoniam eum essetis ministri Regni .e illivs,non recte iudicastis,nec eustodistis legem iustitis,neque e. secundum voluntatem Dei ambulastis. si mancas lun o. 3. de ce Republica.cap.9.δ psalmo.4 dicitur. Quia Dominus amae.. iudicium: & non derelinquet sanctos suos: in aeternum con- ea seruabuntur: intulti punientur. 6c senea impiorum peri- ιι bitr iusti autem haereditabunt terram; de inhabitabunt in stac culam seculi super eam. Lud ui.Torres ubi supra. libro.7. c.

357쪽

PARS QUINTA:

iss E contrario t autem Ecclesiastici cap. io.dicitur,quod Re

a. Fnum agete in gentem transfertur propter iniustitias, de inae aurias,& contumelias & diuersos dolos.Ioannes Salisberien- .a sis in policraticum, lib. .cap. ia.dicens, d si recolatur hi-sa storiarum memoria, constabit ex eis , quot, dc quam magna sa regna ruinam fuerint ea de causa perpessa. Quare Demosin ca nes in oratione Olynthiaca. a.dixit. Noa eniin fieri non fieri - potest Athenienses, vi per iniurias, dc periuria, de mendacia stabilis potentia comparetur. Nam talia semel, di ad breue a. tempus consistunt; & spem de se krtasse magnam praebet;sed . tandem patefiunt, dc ultio collabuntur;vt navis dc aliarum re q rum eius seneris infimas patres firmissimas esse oportet, sieε. etiam actionum initia de fundamenta vera,ac iusta esse conues nit.Ex quo Seneca in Thyeste,actu.2.scena .I. ubi non est palor, Nee eura laris. I mctitar, pictu, Intibiis regnum est. Iustus Lipsius lib. a. politieorum,siue ciuilis doctrinae, eap.7ί η & ita Xenophon. libro. .de expeditioneCyri: Nullas opes vi ro praesertim Principi,pulchriores,honestioresq. censitit.qua' virtutem, oc iustitiam;qua remota Regna fiunt latrocinia magna. D.Augustinus lib. .de Civitate Dei.cap. simancas discio lib. 3.de repub.cap.s.nu. I. Lipsius dicto lib.a. cap. Io. quipolh Cassiado.lib. io. variarum resert boni Principis esse credere,sibi solum licere laudanda.. Nec t audiri debet illud malitiosu dogma Euphemi apud

Thucyd libro 6.dicentis. Viro, aut urbi, Principi nihil iniustum. quod fructuosiimi quia hoe aduersatur iustitiae.ut enim recte Claudianus cecinit ita pauegyrico. a. an laudem Sciliconis.

Iustitis Milnvirectam praeponere smedeti od in proposito ponderauit Perrus Faber indicta.l.r.ε.de a s inst. dc iure.quia i utilitatem non potest dici continere quod' iniustum est idque Atheniensis populus confiraiauit eo exemplo, cuius meminit Ioan. Salisberiensis in policraticum lib.3. cap.Iq.quod cumThemistocles dixisset in concione,se habererem deliberatione sua dignam, dc prouisam, quae si sortiretur

Maum,nilia maius ut potetius populo Atheniesi suturum, Risseti

358쪽

Joo . PARS QUINTA

suisset rad eam vulgari non oporterer & ideo postuIasset, alia quem sibi dari cui tacitE exponeretur. Et cum datus sibi tui siet Aristides r postquam is cognouit,Themistoclem velle in

cendere classem Lacedet moniorum, quae subducta erat apud Gitte uin; ut ea consumpta dominatio maris ipsis cederet idccum Aristides retulissiet ad ciues,Themistoclem,ut utile conasilium ita minime iustum animo voluere. Τunc uniuersam cto clamauit,quod iustum non est,minime expedit, Themis ioclemq; iussere ab incoepto desistere. Et sic edicto civium ante lata est iustitia prudentiar: immo declaratum,non esse pruindentiam, sed potius calliditatein,cui iustitia aduersatur.

I99 Nec ubi peccatum, i do Dei offensa interuenit,huiusnodi

ratio status potest excusare: cuius rei nobis praestat exempluscriptura sacra.I.Regum,cap. 28. ubi eum vidisset Saul exercitum Fili stheorum aduersus ipsum venietem,timuissetq; maximE se victum euasurum,& ad sciendum quid esset facturus ad Regni conseruationem , & gentis sibi commissae, consuluisset Pythonissam, reprehensus fuit acriter a Samuele, qui acinunciauit ipsi ruinam,& perditionem suam. Petrus Gregor.in syci taxi artis mirabilis, tomis. . parte posteriori .cap. II. num. s. cap.nec mirum. 26.quaest.f. dicens de Saule.Tanta hebetudine demens effectus est Saul, ut ad Pythonissam confugeret, deprauatus enim causa peccati,ad hoc se contulit,quod damnam

uerat.

aso Quare t nulla de causa etiam pro salute hominum peccandum est: quia ut refert D. Augustinus libro cotra mendacium, cap. II. Eaciat homo etiam pro temporali salute hominum quod potesticum authm ad hoc ventum fuerit,ut tali saluti ni si peccando consulere non possit, iam se existimet non habere ' quid faciat,ut habetur in cap.Is .faciat.21.q.2. Nec miradu inao I est,cum nec pro augmento gratiae Dei, i possit peccatum fie- ri; cum sit medium contrarium ipsi gratiae. Haec est doctrina Apostoli inepistola ad Romanos, cap. 6. dicentis. Nunquid Oa manebimus sub peccato, ut gratia Dei abundet absit. ' dicta pessima status ratione, se tueri voluerunt Iudaei,ad Christum Dominum crucifigendum, ut Ioannes testatur in suo Euange. cap. II. dixerunt enim Pontifices, & Pharisaei. id facimus l

' quia hic homo multa signa facit: si dimittimus eum sic,omnes

credeat

359쪽

π credent in eum,& venient Romani,& tollent locum nostruma os dc gentem: nam eo ipso t quod ipsi ob suam ambitionem, de

conseruandum temporale Dominium, Christum occiderunt: venerunt Romani,& debellarunt ipsos ad internecionem ip- serum, de suae gentis, & tulere ab ipiis locum, Christi necem vindicantes: ita ut sua status ratio ut merebantur ipsis accideret, ut lath scribunt Flauius Iosephus, & Aegesippus de bello Iudaico,& excidio Hierosolymitano. Ibanes Nauclerus chronographiae parte. 2: generatione. 3. Pineta lib. D. Monarchiae Ecclesiasticae,a capite. Io..usque ad. et .supplementum chronicarum lib. 8.Suetonius in vitaTiti,cap. 8.& Baptista Egnatius in ipsius vita Phi instratus lib. 6- de vita Apollonii Thyanei, mΦ t reserens,gentes fuit timas ob victoriam Iudaicam a Tito cosequutam coronare ipsum voluisse ; qui tali honore indignum se esse respondit: non enim se esse talium operum authorem; sed Deo iracundiam contra Iudaeos demonstrantu suas manus praebuisse. Et timere debent Veneti, ne idem ipsis eueniat,cum diris devoti, & Deo inuisitalia spectare mereantur, & patiet tutius ipsis suisset, libertatem,& immunitatem ecclesiasticam

non frangere, sed tueri, Dei timorem prae oculis habentes, ve omnia eis proipere cederent; suaque Respublica maioralacrementaeauthoritat is,&. Dominii consequereturi Nam ut ait D.

uox Paulus ad Ephesi cap. z. t Quilibet Christianusi Princeps plantare debet in suo corde reuerentiam,& timorem Domini: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum ' in Domino. D: Augustinus in psalm. III. dicens. Erit enim aedi

fieti persectio ineffabilis pax illa sapientiae, cuius est initium

' timor Domini: ut merito dixerit Sapiens filius Sirach Eccle- siast. cap. 17.si non in timore Domini tenueris te, instanter ci- to subuertetur domus tuar ut euenit insipienti, qui aedificauit in solo instabili,cuius aedificium primis fluctibus. hybernis corruit. Matth.cap. 7. Et diuersum aedificanti in petra , & timoris Dei firmitate. S. Lucas. cap. 6. Inundatione facta illisum est sumen domui illi,dc non potuit commouere.Ηqc est vera prudentia, haec vera sapientia, verumque Dominium, potentia, atque Diuitiae. Timor Domini principium sapientia dicitur, Prouerb.cap. I. Iob cap. 28. Timor Domini ipsa est sapientia,

re & Iccedaei malo intelligentia: hoc io praeceptis tradidit. Tybiat

360쪽

. . Tobias filio suo. Tobiae cap. q. Omnibus diebus vitae tua in

. . me iue habeto Deum. Et caue ne aliquando peccato consen-

..tlas, dc praetermittas praecepta Domini Dei nostri; noli time- . . re fili mi, pauperem vitam quidem agerimus, sed musta bona .. habebimus si timuerimus Deu,& recesserimus ab omni peccato. Ludovicus Torres ubi supra libro. r. cap.I. quin dc Aristo. Rhetori. ad Alexando hoc sentit dicens. Deos proniores es- . . se in eos, qui maxime illos colunt. Et Lactantius Firmianusce de ira, cap. I a. dixit. quod religio, & timor Dei solus est qui c. custodit hominum inter se societatem. Iustus Lipsius lib. .

ciuilis Doctri inae,cap .a. ι λ

Et ideo Ioannes Boterus dicto lib.a. cap. penultimo,de religione concludit, i non esse rationem cur Princeps Christianus claudat portam sui secreti Consilij Christo,& euangelio, re istit et rationem status contrariam legi Dei, nec prosperis res sibi obuenturas sperare posse, si ipsas coiitauerit,sine resa pectu authoris omnis prosperae sortis, S fortunae: idque exemplis Constanti ni Magni,Theodosii, Augusti, Rodulphi;,Pij ae

Religiosi Comittis Aspurg. iiD Carlescorum,& aliorum Ρrincipum, qui omnia prospera in se,& successoribui sunt sortitiuob Dei timorem, quem Observarunt; & reuerentiam, quam Ecelesiae, Oe Christi vicario praestiterunt. Ribadeney. lib. I.de Pimeipe Christiano,cap. i5.Optarem etiam,vi quod pro sua parte adducere non dubitarunt Veneti, redditieque sunt casaris caesari , er qua sunt Dei Deo. Matthaei. 2a. id attenderent, .o8 dc obseruarent. t Quia tunc omnis Respublica rectE gubernata erit si in ea quae sunt Dei Deo, de quae sunt Caesaris Caesari tribuamuridc tunc Reges, dc si qui indignitate costituti sunt, quietam,& tranquilam vitam agent; si ipsi curauerint ut Deo

quae sua sunt reddantur a suis subditisi; quia tunc Deus ipse faciet v t sui subditi illis reddant quae iure praelationis illis de tosi beatur. t Aisi ipsi Reges , & Praepositi tyrannice ad subditos

se habent, quaerentes quae sua sunt,& no quae Iessi Christhim quaerentes quae sua non sunt, sed qitae Iesu Christi: expoliatores Ecclesiarum factus acerdotum oppre res, pauperum praedones: non mirentur si continuis bellis,& innumeris calamitatibus infestentur , o iutinam Deus reuel et Principum oculos,

SEARCH

MENU NAVIGATION