장음표시 사용
21쪽
38.14. commissorum scrυando- ' Vt in flumine publico na- rum casa caveatur
rum brυandorum causia stitutione. 28.6 use lices 36 - . . . .
22쪽
T I T. I. Isserunt Iurisconsulti initid de justitia , tanquam fine artis : tum in genere de principiis , partibus ac speciebus juris: quae viae sunt, quibus ad 3ustitiam itur;primaque elementa ac fundamenta , unde per compositionem paulatim progrediendo , juris ars
Justitiam ab eo dictam censet Alciatus Parere. lib. I. c. 29. quod vim sistat: Hotomannus in Inst. tit. I. quod in ea jus sistatur : ex Isidoro ,c.frm. de U. S. quasi juris status , quod in ca jus consistat. Simplicius est dicere, a jure justum; justitiam a justo justi esse, addita particula tia. Iustitiae vox , hac in disputatione legali & politica, legaliter accipi debet videlicet de Iustitia operum, seu obedientia superiori debita , sive de ordine, quo, quae inferiora sunt, superiori parent& obsequuntur. Ut injustitia duplex est, sic & justitia, hac in significatione , bivariam accipitur: alia enim perhibetur esse injustitia universalis;quae est inobedien-A . tia
23쪽
a Di rest. Lib. I. Tit. f. tia & contumacia universalis , contemtusque Omianium ex aequo legum : Alia injustitia particularis, est deuaudatio restrictior, & etiam in his este potest, qui alias justi perhibentur. Eadem ratione vocabulum justitiae duobus modis accipitur. Primo pro justitia universali quae est obedientia universalis erga omnes leges , divinas & humanas, naturales & civiles; opponitur peccato. Psal. II9.
Secundo pro stitia particulari quae tuetur personarum ordinem , vel essicit aequalitatem in contractibus. Est enim ordinatio Hominis circa ea quae sunt ad alterum Hominem , & quidem immediate , in tribuendo unicuique quod suum. Justitia univertilis , pro triplici hominis ordine atque respectu , trivariam definiri solet. Vide S.
Paul. Nast. ad Titum c. 2. v. I 2.
Primus est ordo hominis erga Dei cultum. Qua in parte Justitia universalis ita definiri solet, ut sit obedientia omnium in homine virium necessario praestanda Deo conditori juXta omnes leges. Est haec justitia spiritualis ; & pietas absoluta nominari potest: quae peracta demum hac mortalitate , in beatis angelis & hominibus , ad omnem aeternitatem est effulsura. Alter ordo est hominis erga se ipsi m. Hoc respcctu justitia non multum a virtute , &habitu virium interiorum ordinato differt : nisi quod virtus ab lute ponitur; justitia relate. Vide
Aristor. lib. F. Ethic. cap. 3. I 6.
Tertius ordo est politicus, quo homo sutpote civili vitae natus) ad leges, ad magistratus, ad conciues, ad suos,ad omnes denique Reipublicae partes, uelut civis & homo politicus adaptatur. viaia Ariastor. lib. I. Ethic. e. ult. Cicer. bb. I. de lemb. In hac consideratione justitia idem est cum disciplina externa: quae est ordo Vitae, caVens nequis in legum praecepta comm Itiat. Lege. enim tantum e ternam Obedientiam,non mentis,
24쪽
De Iustitia ct jure. 3mentis, aut voluntatis , aut cordis ordinatam dispositionem requirunt. l. I 8. V. de poems.
Hujus Justitiae , sicut & legum ipsarum in duae
sunt partes : videlicet faciendorum justiis , & non committendorum prohibitio. Quomodo videre licet etiam in Sacris Literis , haec duo conjunctim perpetuo praecipi. vid. Psal. 34. vers I F. O E i.
Justitia particularis , sic dicta quia quodammodo pars est illius justitiae universalis. Arbior. lib. s. Ethic. c. 3. . s.) est constans & perpetua voluntas, ius suum cuiquc tribuens. l. jia stitia. Io. hic constans perpetua voluntM: significat habitum, seu firmum propositum , quo ad id quod perpetria& constans praucribit ratio, firmiter & constanter movemur. Non enim tam justus est qui justa facit Quid enim si casu faciat λ) quam qui constanter αfirmo animi proposito ea facit. Et sic Iurisprudentia a Iustitia distinguitur. Illa enim non voluntatis, ut Iustitia; sed intellectus est habitus; non ab hoc, seu ab illo quis denominatur
Justus. ZOes hic num. 8.. Ius suum cuique tribuens e est, seruans aequalitatem cum taeteris hominibus , & debitum cuique reddens : D. Paul. Epist. ad Rom. c. I 3.υ-7. sive puta sit praemium,sive poena,sive debitum privatum. Cic. 3. ad Here m.
Addita est particula, cuique,distinguens justitiam a liberesitate; quae tribuit debitum speciei: hoc est, communi hominum societati ossicia praestat hum nitatis , ethim non debita. At justitia cuique, hoc est, singulis individuis tribuit suum: nempς, debitum & conveniens, vel lege naturae , vol jure ci
Species hujus justitiae, duae sunt: Distributiva Se
Utraque hic definitur: Illa tanquam ad jus publicum : Haec tanquam ad privatum pertinens. Ex quo fit,ut alia aequalitas in ordinandis personis, alia in verum commutatione observetur.
25쪽
personalis, similis proportioni Geometricae. In rebus, medietas rerum, similis analogiae Arithmeticae quaeritur. Ut igitur haec commutatio justa sit, opus est, rerum ab utraque parte aequalitatem adeste, numero, pondere & mensura exaequata .alioquin alteruter contrahentium injuria amcietur , & damnum facturus cst. Re n aequalitas eadem est, & una Arithmetica proportione definitur.
Qua in rerum commutatione utendum , per l. 2. C. de rescind. vend. l. 3. C. com. uir. Dd.
Justitia Distributiva, est aequalis publicarum re-
Tum omnium, munerum, praemiorum, pinnarum,&c. inter personas,pro cujusque merito, congruentia & dignitate , s& sic proportione Geometric
distributio. l. ult. C. de stat. θ' im'. Commutativa Justitia, est virtus triυναλλακτικ in commutatione rerum familiarium & privatarum, ac patrimonii cujusque, caeterisque contractibus privatorum aequalitatem , proportione Arithmetica, observans. Uel brevius: Est justa commutationis rerum in contractibus privatorum ordi
natio. IQuae solam rerum aequalitatem considerat .co r. in c. peccatum. 3. I7. nu. I. 2. de reg.jur. in ε.
Jus a justia, seu jubendo dictum videtur. ROGA
. ric. de Invent. lib. I. iIuris nomen varie, l.pen. l. c. in hoc tractatu trivariam accipitur. I. Pro Jure Naturali, quod nobiscum nascitur. l. 2. De v. d. omnes. l. pen. h. t.
a. Pro qualicunque jure, positivo, seu civili: l. I.
prie pro jure Romano. f. sed jus. Inst. eod. Iuri, hoc est , Jurisprudentiae Romanae operam daturum, nosse oportet, unde nomen juris descendat: quod est a justitia l. r. hic. cujus quatitam ars est, & doctrina. Ius enim est ars boni &aequi. d. l. I. Ars, hoc est,scientia seu doctrina,vitae utilis,quae exercitatioae addiscitur , partim ex demonstratio- . nibus
26쪽
. De Iustit ia ct rare. snibus principiorum practicorum , partim probabilibus rationibus, collecta. aEquum & Bonum pro exacta, & omnibus numeris absoluta aequitate , seu pro generali quadam justitiae atque aequitatis norma accipitur. l. 32. U.si cert.pet. l. I 8. De eis Edil. Edict. LI6. de cond. demonst. l a. in M. De O. A. Potest Bonum ad universalem justitiam,aEquum ad particularem referri. Sed & AEquum de eo intelligi potest , quod natura tale est: aequitatis enim nomen, de jure naturali accipitur. l. pen. hic. Bonum dici 1llud potest, quod bonum & utile est in societate civili, quamvis interdum nonnihil in speciem ab illa naturali aequitate defectat. arg. l. hac lege. C. de pac. conυ. I. 6. hoc tit. O Pater in Inst. Enchir. Inst. hic. Jus seu Iurisprudentia , etiam definitur divinarum atque humanarum rerum notitia, justi atque injusti scientia. l. Io. in . h. t. Notitia: quia ex principiis & notitiis naturalibus magna parte constat. Scientia is πλατει, hic,est ars;quoniam non solo ..communi sensu , & naturali ratiocinatione mentis percipitur, sed etiam quadam doctrina omnium arrium , & praeceptis civilis prudentiae continetur. Additur notitia rerum, tam divinarum, quam humanarum, omnis justi atque injusti scientia γ cunitio. Nam Jurisprudentia , ut perfecta sit, eX Omnium rerum atque artium cognitione eXtruenda est , secundum Reseu becium hic. Sed non .recte. Per res enim divinas non intelligit JCtus encyclopa diam, hoc est,concentum doctrinarunt omnium,
sed jus publicum & privatum: quorum illud in divinis rebus; id est, sacris, sacerdotibus de Magistratibus, hoc in humanis, quae ad singulorum utilitatem pertinent, consistit. l. I. f. a. hic.
Hujus enim studii duae sunt positiones. Aliud publicum jus ; quod ad statum rei Roma - .nae spediat : aliud privatum ; quod ad singulorum
utilitatcm pertinet. l. I. hujus. h. t.
Haec eo differunt, quod jus Publicum magna suio 3 parce
27쪽
parte non aliunde ex praeceptis naturae, vel gentium , vel civilibus sit deductum , sut privatum sed constitutum pro usu & commiao Reipublicae
Jus enim publicum hic Intelligimus , non respectu formae, quod publice constitutum est,sed ratione object i, & finis , quod ad sacra , sacerdotes , ad leges, magistratus, aliaque jura publica moderanda refertur de collimat. l. I. 3. 2. hic. Hoc cum arcana spcctet Imperit,incognitum est, minusque in usu necessarium ; Crcer. lib. I. de te ib. Unde hic tantum de jure privato, quod ad singulo-Tum res pertinet, agitur. 9 . Inst. hic. Quod ita reddendo cuique quod suum est, Versatur; & eo ad normam aequalitatis & justitiae congruere oportet.
Norma aequalitatis, sive aequitatis, eoque juris, triplex est alia, ex assectione , & quadam τοργῆ communis naturae: alia, ratione & sensu hominum communi : alia , praeceptis institutisque civilibus dijudicatur. Hinc ortum triplex jus privatum: unum Naturale ; alterum Gentium : tertium Civile. d. l. Divisio ea non inconcinna, si eam cum ad hominem, cujus caussa jus omne constitutum est, l. I. a. de stat. hom. tum ad ortum principatumque juris, deferamus. Homo enim primb aspicitur & consideratur, ut pnimat: secundo, tu homo: tertio, ut homo civilis. Propterea tria juris genera constituta , quorum singula singulis hominum aspectibus convenirent. Ju s Romanum si ad ortum fontesque suos arcensamus, partim ex rata & ordinata, ac a vitiis secreta communis naturae Inclinatione partim a ratione
mentis humanae & immoto, quod in illa lucet, honestorum& turpium discrimine : partim e X ratiocinatione & collatione titilitatum ac institutorum vitae civilis, sumitur. tot.tit. Inst. de Iur. Nat. Ge tr.
28쪽
De Iustitia o Iure. Tralibus, & facultate animae, qua concupiscimus &assicimur quae est homini cum reliquis animantibus communis. l. I. f. ivi naturale. 3. hic. Cujusmodi sunt, custodia & defensio vitae, l. 3.
h. t. l. I. S. D iniquaar.pale. l. . l. scientiam. .f.peu.rid l. Aquit. libertas, f. ius agentium. Inst. de jur. nat. genr. civ. . maris & foeminae conjunctio: liberorum procreatio & educatio; l. I. 3.pen. h. t. communis omnium rerum usus, i. I. de acq. rer. dom. S. I. Inst. de rer .diυ. dilectio & reverentia cognati sanguinis , Νου. I 2. c. 2. l. 8. de R. I. & similia.
Dicuntur jus respectu hominis r qui solus jure,
hoc est, recta rauone regitur.
Et quidem ideb, quia sunt & ordinatio quaedam 1egitima, divinitus naturae impressa; & principium
atque norma, seu fons omnis juris Romani quod ad defensionem vitae, libertatis, institutionem conjugiorum , educationem liberorum , reverentiam cognati sanguinis, prohibendosque incestus , pertinet.
Jus Gentium est, quod naturalis, hoc est, humanae naturae communis ratio, inter homines constituit, i. s. h. t. & deinceps in forum Romanum
traduxit. Eo omnes gentes ex aequo utuntur , quae quidem rectat rationis sequuntur ductum: si quae illud rumpant, non propterea Jus Gentium mutatur; ut mel non desinit esse dulce ob quod corrupto sensui videatur amarum. vid. Osri'. lib. Io. Ethic. cap. 3. Perversae enim, ut inquit Augustimu . emend. l. aliquorum mentes nihil pervertunt divinam omnium consensionem. Est duple X. Bart. l.f. n. Io. h. t. Unum quod in
simpliei notitia, hoc est, in naturali justi atque injusti intelligentia , & immoto honestorum & tur- pium d1strimine consistit.
Quod, quandoquidem una nobiscum nascitur, Mnullo docente in mentibus singulorum , velut Oculus quidam veri germanique juris elucet,scriptumque est in cordibus nostris, Paul. Rom.2. v. I s. V Erlac proprie jus naturala est. Cic. de Invent. lib. 2. c. F. A 4 12.
29쪽
η Dixest. Lib. I. Tit. f. a. lib. i. de legib. lib. 3. de Wm. Primaevum appellant Interprctes. De hoc vera cst regula: Ius naturae esse immutabile. f. pen. Inst de Iur. N. G. c. C. Quia divina providentia est constitutum. d. f. pen. Eo pertinent: religio erga Deum , quod parentibus & patriae pareamus: l. a. hic. honeste in hac societate civili vivamus ne laedamus alterum tribuamus cuique suum : l. Io. S. I. hic. ut delicta puniantur : l. I . in M. Defart. nemo cum alieno damno locupletetur: l. I . Decond. ind. incestarum nuptiarum prohibitio . t ult. Derit. nupt. Aliud jus Gentium est quod non tam ex naturali ratione, hoc est, simplica notitia quam ex notitia composita , nempe , ratiocinatione commodorum vitae defluxit, & ad opportunitates societatis humanae parandas retinendasque introductum est. Secundarium vocant InterpreteS. Eo Jure discretae gentes, dominia distincta, agris termini positi ad cultum pacis , commercia Instituta ad rerum commutationem P quae bella , captivi- rates, servitutes, manumissiones sunt insecutae. l. .QF. hic. . QEa omnia ob utilitatem , pro rato iure inter annes gentes semper habita sunt atque usurpata. Sed vicissitudini sunt obnoxia : & pro diversis Rerum publicarum sermis, temporum atque oppo tunitatum prauentium rationibus, aliter atque aliter habentur. Cum salus populi in iis suprema lex sit. Cic. de leg. I. Quae ita intelligenda, non ut principia & theses, ac regulae Juris Gentium Secundarii contrariis principiis ac regulis mutentur, l. I 88. De R. I. l. 8 p. de capit. minut. Sed ut in hypothesibus cut jus civile constituitur. l. 6. hic.) ab earundem tenore recedatur l. I. 3. in. De const. Princ. l. 8. f. I. De R. I. I. g. g. depos. l. 8. C. de Iudic. dc sic quasi exceptio addatur regulae, quae in caeteris eandem firmet. sec. l. i. O ibi Dd. De R. I. Tim. Fab. dup. Inst. 3.thes 11. Et haec quidem , quod ad eXplicationem sentcntiae jurisconsulti attinet, se is .
30쪽
Caeterem rationi magis consentaneum , ut ius naturae , non e X naturalibus duntaxat inclinationibus, quae in hac naturae depravatione Vitiosae planc sunt) sed de principiis practicis mentis repetamus, qtiae immotae sunt in natura ordinationes, divini tus sancitae , & perpetuo recti judicii vallo honesta a turpibus dividunt, & affectiones ac inclinationes naturae depravatas , in gyrum rationis ductant. Communes notiones docti vocant, ac in duo genera dispartiuntur.
In speculabilia principia, & in practica.
Speculabilia: ut notitiae numerorum,Ordinis, syl- rogismi, principia Geometrica &Physica, aliarumque artium semina. Practica notitiae a Deo mentibus inditae, ut monstrent obedientiam, Doo debitam,& discrimen honestorum & turpium , dc regant mores. Nos hic de practicis principiis,& demonstrationibus, quae ex his colliguntur, loquimur. Ex quibus sumitur vera & erudita definitio legis natum: Ut sit notitia principiorum, practico rum, & conclusionum inde cXtructarum,cle regendis moribus , congruens cum aeterna & immota
noxma mentis di Vinae.. Paulus Apostolus brevissime legem naturae deseribit. Esse Jus Dei, & opus legis,scriptum in cordibus, quod Deus nobis ostendit. Rom. I. et .
Paulus JCtus ta l. pen. hic. simpliciter quod aequum & bonum semper est , & judicio hominum communi, tale esse apparet, id jus natum appellatis, Jus Civile etiam bivariam accipitur vel pro cujusque civitatis jure,quod quisque populus sibi constituit, Ratione puta civili.) quasi jus proprium civium, sive cujuIque civitatis: t.9. hic. vel pro Juro populi Romani, seu Romanae civitatis, ut in libris nostris. f. 3. de I. N. G. ct C. Ius Civile quod ex jure naturali, non taΠquam conclusio eX praernisiis, sed por modum, ut loquuntur, determinationis, & arbitramenti humani, ori