Arnoldi Corvini à Belderen I.C. Digesta per aphorismos strictim explicata

발행: 1656년

분량: 660페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

-o Digest. Lib. I. rit. X. ris , uxoribusque communicabatur. l. I.F. 6. 7. 8. 9. 12. hic.) & auctoritas; cum eo inconsulto invitoque nihil magni Reges , Dictatores, Consules, & initibAugusti molirentUr. Senatorum alii erant Illustres , alii Spectabiles ,

alii Clarissimi. Udor. lib. 9. Eumol. c. . f. primi

ordiri .

De O io Consulis.

EXactis Regibus praecipua Romae fuit potestas ,& imperium, sed annuum , apud Consules lege rogata iis datum. l. 2. S.I6. de origin .jur. Postea & legibus Valerii Publicolar, dc Tribunitiis intercessionibus enervatum ab Imperatoribus vero nomen sine viribus reli tum est. Ut Consules haberent tantum ea quae sunt spontaneae Iurisdictionis; ut consilium praebere manu mittere Volentibus. l.un. pr. hic. Id est , cogere Se convocare Iudices ad examinandas manumissionis causas , si opus sit, sConsilium enim pro conventu quinque Senatorum & totidem Equitum Praeside Praetore sumitur. Ulp. infum .iit .de libertis ) atque ita solemniter manumittere.

Ex Consulibus erant alii ordinarii qui Kalendis Ianuariis magistratum inibant; b. Publicus. 36. J. de condit. O demonstr. alii suffecti , qui in locum deficientium substituebantur. l. a. S. I 6.17. de origina jur. Pac. I g. hic.

Τ I T. XI. PRaefectus praetorio , qui cohortibus praetoriis praeerat, fuit ab Imperatoribus vice Magistri equitum institutus; data pleniori ei licentia addi seiplinae publicae emendationem. l. MU pr. hic. Privilegio nitebatu ne ab ipso appellare liceret, sed tantum ab ejus sentenriis intra biennium sup plicare: nec a sententiis ejus minores aetate ab aliis

52쪽

De Olficio P refecti Urbi. 3IMagistratibus , nisi ab ipso Praefecto Praetorio, restitui postent. ι.M. S. I. a. hic. l.un. C desen .pras

Plures fuerunt Praefecti praetorio qui praecipuas Imperii partes gubemarunt, nempe Orientem, Illyricum, Africam. sing. rix. c.

De Officio Praefecit Vrbi.

Τ I T. XLI. D Ra semis Urbi ab Augusto vir consularis , ut

flagitia & motus urbanos compescerct, pra positus.

Rus ossicium, de criminibus intra urbem & e X-tra intra centesimum lapidem commissis cognoscere & animadvertere l. I. 3. . l. .hic. de iis quaa ultra, jubere tantum Sc judicare : d. l. I. . Mancipia tueri adversus intolerabiles dominorum injurias : patronorum jus adversus libertos curare ut nummularii & argentarii probe se gerant circa omne negotium suum d. l. I.inpr. f. p. l. 2.hic. caro dc omnis annona justo pretio praebeatur: quieSpopuIarium, id est, consessuum theatralium : Goth. ad d. l. I .f. II. aut factionum agitatorum ; cui c. 8.οU & disciplina spectaculorum conservetur I. I. 3. II. edi seqq. hic. tutores suspecti aliique qui deliquerunt puniantur. d. t. sin. Adiri etiam ex interdictis poterat, d.I. I. s. 6. 8c omnibus dagnitatibus & magistratibus urbanis erat major. l. 7. C. depraef. praei. Excepto praefecto spnetorio: cui potestate cedebat, dignitate erat par.

l. I. c. eod.

Τ I T. XIII. O Uaestores , a quaerendo dicti : l. un. hic. suere multi. Alii Imperatores militiae sequebantur , pxaedamque in rationes publicas referebant. Tac. lib. II. Alii in urbe aerarium curabant: Alii in

53쪽

o et Tinst. Ub. I. Tit. X IT maleficiis a populo praeficiebantur. Cicer. in Brut. Quaestores parricidii dicti. t. a. S. 23. de Orig. jΗr. Erant & qui Candidati Principis dicebantur. d. l. Mn. f. fra. Eorum ossicium erat , orationes Principis , quae Senatusconsulta solebant praecedere , in Senatu legere , d. l.un. s. . ci An. ejus rescripta didiare, l .ult. c. e diυ. rescr. hisque subscribere, Noυ. II . & cu- Tam gerere minoris laterculi. l. I. seqq. C. hic. Esi & Quaestor a Iustiniano institutus ad vagos homines , peregrinos & Inertes inquirendos.

De Officio Pratorum.

T I T. XI U. Um Consules avocarentur bellis finitimis, crea- tus eli Praetor , qui eorum loco jus diceret in urbe, urbanus inde drinus, i. a. 9 27. de origji r.

Penes quem fuit omnis publici priyatique juris

potestas , sic ut causas cognosceret omnes , aut HS

cognoscendis judices daret : l. . hic. formulas xtendi, judiciorumque,postulantibus litigatoribus, praescriberet: tit. C. de form. O imp. quae voluntariae habentur jurisdictionis, i. i.2. hic. & misti imperii , l. I. seqq.de jurisae. exequeretur: Item adjuvandi, supplenὸi, emendandi juris civilis gratia, proponeret Edicta : tit. Inst. de bon .pus. jus HonO-

Tarium Vocata : l. 7. 3. I.de I. ct I. Initio pro arbitratur quod postea correctum. Εκ Edicto enim perpetuo,a Salvio Iuliano composito, D. Adrianus , approbante Senatu , jus dici voluit: potestate nova evicta promulgandi sublata. Epart. in Sever. Nec potest reos atrocium criminum punire , sed ad Praefectum urbi eos remittere jubetur. I.2. De s p. rvt. Erat ab initio unus tantum Praetor in urbe , pOstea totidem,quot provinciae in ditionem venerant, creati. d. l. 2. b. 23. de Orig. jur. De

54쪽

De Ossicio Prinecti vigilum.

Τ i T. XV.o Uia superiores magistratus Vespertinis temporibus in publico este , inconveniens erat, l. 2., . 3I .de orig. jur. Augustus Priefcctum vigilum ssie dictum,quia conliombuS Vigilum pIaeerat. l. 3.hic. constituit. Suet. in cAugust. Cujus officium erat, per totam noctem vigilare& calceatum armatumque oberrare, cum hamis &dolabris, instrumentisque ad eXtinguenda incendia idoneis; atque omnes inquilinos admonere, ut curam adhiberent, ne per negligentiam incendii casus oriatur : Ut quisque aquam in suo caenaculo haberet: & de incendiariis , furibus, effractoribus &capsariis , cognoscere ; in eos pro merito usque ad fustem & flagella , animadVertere. l. 2.per. tot. l. un. c. hic.

De OFeio Proconsulis , Legam

relictis, praeficiebant Proconsules,cum consulari inperio. Inde dictos,quod pro consule provinciam administrabant. Extra provinciam potestatem nullam contentiosam habebant, l. I. hic. Voluntariam Iurisdictionem statim ac urbem egressi essent. l. 2. eod. EXeuntes civitatem, accipiebant: ingressi, deponebant imperium ; l. . eod. Id est, insignia imperii & dignitatis , & jurisdictionem voluntariam :Contentiosam amittebant statim atquc provinciae suae fines excesserant. Imo atque successorem nam

Ingressi provinciam , mandare jurisdimonem, legatis suis de voluntate Senatus adjunctis , C jac. OU7. cap. 2I. debebant , qui eorum vicibus iungerentur , l. ψα hic. dc propriam M s qua

55쪽

et Digest. Lib. I. Tit. X VII quandam exercerent jurisdietionem. d. l. . de us

Gladii tamen potestas ab ip Proconsule erat e Xercenda ; t. 6. pr. hic. ut qui debebat inquirere in malos , l. I 3. de Osf. praesta. non summatim causas litigatorum, haud satis perpensas, definire: sed pro qualitate rei propositae , seria & momentosa serio, atque cogitate, & solenniter pro tribunali, examinare, facula leviaque, & quae exspectationem judicii non ferrent, eX pedire de plano, etiam e X tra triabunal & locum editum judicii, stans in plano , ac

iter faciens, ubicunque opus erat: l. I 3.de exctistur. in omnibus postulationibus modum atque ordinem retinere : l.9. per tor. hic. Xenia, obsoniaque neque morose repudiare, nec avare recipere. l. 6.

S. 3. hic. Quod inferioribus magistratibus , praesertim judicibus, qui publica salaria habebant, omninb non licebat. Gl. in I. I 8. ubi ct coras de Uffra .vid. l. I. 2. ct t. t. C.depan.jud. qui maljud. Ang. in Νου. 8..irca sis.

De Officio P ecti Augustassiis.

Τ r T. XVII. A Ugusti provinciis sibi reservatis, Praesides ad similitudinem Proconsulum mittebant, qui nomine corum eas gubernarent. l. un. hic. Ex iis AEgypto qui praeficiebatur, Augustatis,peculiari nomine, dicebatur , 1.un. f. l. 2. C. hic. Erat, licet inter Praefectos praetorio numeraretur , caeteris autoritate 3c dignitate minor. l. I. a.

c. eodem.

Τ I T. XVIII. O Mnes proVincias regentes s licet Senatores es.sent) Praesides appellabantur. l. I .hic. Praeses majus imperium universiis post Principem in provincia habebat , l. 3. hic. omniumque Ro

56쪽

De Officio Praesidis. '3smae Magistratuum vice & ossicio fungebatur. l. Io.

. II. hic.

Legatum non habcbat, Nov. 8. in . cum ipse legatus spro quo proprie hoc in titulo, & alibi accipi tuo esset Caesaris. l. pen. hic.

ossicium ejus erat,curare ut parata es et & quieta provincia, & ab hominibus malis repurgarctur: ι. 3. l. I 3. hic. neque illicitas eXactiones, praesertimc potentioribus, provinciales perpeterentur : l. 6.hie. debebat humiliores ab injuriis defendere : calumniis obstruer aures et d. . 6. S. 2. licitarum negotiationum usum cuilibet concedere , perniciosarum nemini: d. t. 6. S. . in jure xeddendo, in adeundo, nec nimia asperitate dissicilem, que immodica familiaritate contemptibilem sese praebere. l. I9. hic. in cognoscendo que eXcandescere adversus eos, quos malos putabat, neque precibus calamitosorum illachrymari: ita jus reddere debebat, ut authoritatem dignatatis ingenio augeret; d. l. I9. inque judicando magis spectare quid fieri debeat,

quam quid ab aliis usitatum sit: l. I a. hic. munera capere, nisi esculentum poculentumve, quod intra dies proximos prodigatur, l. I 8. hic. aut fines provinciae egredi, ne ea rectore careret, fas non erat :I. I F.hic. nec poterat contrahere: l.un. c. de contract.jud. de suis causis parcissime jus dici sinere debebat: l. I 6. hic. jus gladii habebat, d. l.6.3. 8. sed ita ut gladio, non securi, telo, iusti, laqueo, &c. animadvetti oporteret, i. aut damnum. 8. S. I. de parn.damnare in metallum, d. l 6. S. 8. non deportare , l. 2.. S. I. de poen. poterat.

De Ossicio Procuratoris Caesaris , vel Rarionalis.

Υ 1 T. XIX. C Ub Augustis Procuratores Caesaris sive Ration O les constituti: quorum alii fiscum, alii patrimonium Principis privatum curarent. Qui fisco praeerant, in urbe Praefecti aerario; ων. lib. a.dejurisa. in provinciis, Procuratores CauariS,

57쪽

Digest. Lib. I. Tit. A X. ι s. l. 3 o. de jur. U. aut Rationales summae rei, l. 7. c. ubi cavs. sis aut Catholiciani ; t.9. 3. . C. de bon

praescript . quI privatarum rerum curam gerebant, Rationales rei privatae, l. 4. C. de fund . reo priυ. lib. II. Comites terum privatarum Sacri palatii, sis crique patrimonii, r.τ. C. de Q. Com. rer. priv. 8cc dicebantur. Ossicium Procuratorum erat, cogere Pecuniam Principiscive ex haereditate,sive delicto, sive aIiunde debitam 1 ac si de ejusmodi rebus oriretur controversia, eorum erat notio , o inter Caesarem Sc privatos judicarent. r. r. c. ubi cavs. c. Imperii potestate destituebantur. per t.An. hic. l. 2. c. de modia mulct. l. 2. C.fladυ. c.

Da Ossicio Iuridici Alexan m.

A Lexandriae AEgypti civitati ab Augusto judex

peculiaris erat praefectus , penes quem legis e set actio & ordinarius magistratus, adeo,ut ea quae imperii esse videntur, exequi posset. l. I. 2. U. l. . c. hic. Dabat & tutores: l. a. hic. sed non quia Iuridicus erat, vel vi propriae iurisdiftionas, sed quia nominatim ei datum erat.

De Urio ejus eui mandata es jurisdictio.

ΤIT. XXI. OUia Magistratus omnibus non lassiciebant , mandare aliis jurisdimonem , puta Iure Magistratus competentem; non etiam specialiter datam; - I. I. hic. solebant. I. I 6.dejurisd. vel in universum, ut Proconsules legatis, i. . cum seqq. de Uf.proc. Vel etiam unam aliquam jurisdictionis speciem. t. I .hac.

Mandata jurisdictione , ea quae specialiter h. e. nominatim & designate , l. 8. f. s. de pα'. l. 39. t. emta. II. S. I. ad ἰ Corn. desisse. lege, vel S

58쪽

De Obsicio eius , ctc. 37 natusconsulto , vel constitutione Principum tribuuntur, non tranS feruntur. l. I. pr. hic.

Unde merum imperium & jus gladii ; quod lege

dari solet, mandata jurisdisione non transeunI: quippe quae e X speciali privilegio competant. l. I. pr. hic. l. 3. de juris d. Et ne specialiter quidem delegari extra casum necessitatis , l. I hic. l. 7o. de R. I. jus gladii potest:

' I. 6. de Osf. proc. Quod hodie non obtinere, communiter receptum. Gl.ω Dd. Socin. in c. quod sedem. Io. de Q. ord. Dec. O cun .in l. 7 e R. f. Eodem modo caetera, quae meri quidem Imperii non sunt, nominatim tamen magistratui injunguntur, mandari nequeunt. l. 8. S. Io. de transa. t. l. I. S. abolitio. ad SC. Turp. Postiint datio tutoris, quoad Legatum, e X oratione D .Marci; l. I. de tui. cur. l. pen. de Off. proc. e X constitutione Severi & Antonini de suspecto tutore cognitio , l. ..pr.hic. propter utilitatem, ne res pupilli deserta pessiim eat. Quae jurisdictioni cohaerent imperia, & sine quibus exerceri ea nequit, mandata jurisdictione una , transferuntur, l. I. F. in . hic. ut est modica coercitio. l. . hic. Caetera quae jure magistratus competunt, Veniuntque more majorum, ex natura ipsius officii ,sino ulla speciali lege; aut Principis delegatione , man- ι dari possitnt: l. I.3..hic. item quae mi Xti sunt imperii ,-jure magistratus ad Praetorem Praesidemve pertinent, i. ψ. F.s . hic. Qui mandatam jurisdictionem suscepit,cum proprii nihil habeat, sed rius qui mandavit jurisdietione utatur , l. I. F. sin. hic. mandare eam alteri nequit. l. . hic. More enim majorum ita compa-.xatum est, ut is demum jurisdictionem mandare possit, qui eam sito jure habet, non qui alieno beneficio ; t. s. F. dejurisd. Ne alioquin de aliena,

non sua re, videatur disponere. L 8. S. 8. Is de jure codicis.

59쪽

38 Digest. Lib. I. Tit. X X II.

Da Ossicio Adsessorum.

Τ I T. XXII. MAgistratibus,& iis, qui mandatam a magistratibus Iurisdictionem suscipiebant , conliliarii assidebant jurisperiti. Eorum ossicium constabat in cognitionibus, postulationibus, libellis, edictis, decretis, cpistolis.

l. I. hic. Suo nomine nihil agebant, tantum consilium suggerebant judicanti, l. F. F. l. 2.3. c. hic. & Propterea non modo doli, sed imperitiae quoque nomine tenebantur. l. 2. quod qui . jur. . Salarium illis de publico Alexander Imperatoreonstituit. l. . l. . hic. Lampr. in ejus vita.

DIGESTORUM

LIBER II.

De Iurisdictione.

FXpositis breviter generibus magistratuum,& ossiciis eorum; ad explicationem judicio

rum veniendum. In iis primb quaeritur de Iudisdictione, seu competente Iudice. t t. C. dejurisd. ωfr. co . Ius dicunt majores tantum magistratus, qui pro tribunali, In iis puta quae causae cognitionem desiderant. De plano in caeteris,l. 9. 3lf. I.de Us. Proc. l. I. . f. II. f. ad M. Turpili. t. 7 I. l. Ios . de regjur. l. 3pen. . debon. pus. θ statis temporibus, more majorum, cognoscunt. llen. de I. I. l. un. c. ne quis in sua causrurisdictio id proprie munus significat , quod magistratus ejusmodi jure suae potestatis ordinario

gerit & exercet. I. I. t.t. hic. Iasin Rubr. l. ro. N. IO. eod. Er tamen etiam pro omnimoda

juris.

60쪽

De Iurisdictione. 39jurisdictione , puta pro mero & mixto Imperio ca

& pro jurisdictione delegata. l. II. hic. Iurisdictio, est publica cognoscendi de causis civilibus vel criminalibus potestas; seu, notio & definitio causarum , quam Magistratus ex ordinario officii sui jure atque munere habet,exercet dc mandat. - . par. hic. Et Uleianus in l. 3. hie. cum ait, jurisdictionem etiam esse judicis dandi licentiam; non definire jurisdictionem voluisse,sed potestatem dandi judicis, jurisdictioni inclusiste videtur. ut in l. I 2. vers. Lege. de judic. Propria jurisdictionis sunt, esse jus incorporale, Bald.cons. I 6 I. proponeb. vol. 3 individuum, Gl. iuc. prudentiam ad verb.reneatur. ubi Panor. n. 12. Bare. in iscum. n. 8.de rejud. transmissibile , c.υenerabitem, de elect. ld. l. I. C. de eman. lib. Bart. l. non ambigitur. c.de si . perpetuum , Bald .in d. l. I. Bart. in d. ι. non ambigitur. juxis publici. Bald.in c. ad hoc. 2. F. ΤΟ. n. 2. per. I. 7. hic.

species tres; Imperium Merum Imperium Mimium: & Iurisdimo Simplex. Dd. 1n l. 3. hic. Merum Imperium sic dictum, quia purum est, non cum Iurisdictione proprie dicta commixtum)est, habere gladii potestatem ad animadvertendum in facinorosos. Etiam potestas appellatur. l. 3. hic. 2Iy. de HS L 7o. de R. I. Hujus Imperii sex gradus faciunt Doctores. quas vide apud Bart. n. 6. IV. n. 2 .in d.l. 3. Mixtum Imperium est, cui etiam jurisdictio inaest : l. 3. hic. & competit magistratui ordinario t. 8. hic.

Dicitur Imperium potius quam jurisdictio: quia non in jure dicendo, sui Iurisdimo proprie dicta,)sed exequendo , imperando , jubendo , Versatur. I. I. . hrc. Cum autem magistratus non jubeat, neque exequatur citra caussae cognitionem, l.9. S. I.ubi Bart.

Ias de Q. procoss. I. II., . de re jud. juriinctionem illi ineste recte dicitur. l. 3. hic.

SEARCH

MENU NAVIGATION