장음표시 사용
381쪽
gelia quatenus hanc doctrinam continent. Sexto, quia pro asserenda divinitate
hominis crucifixi a Judaeis , ejusque gloriosa Resurrectione , caeterisque mysteriis, in quibus Evangelium differt ab Alcorano passi sunt innumerabiles Martyres a Nero ne Imperatore usque ad Constantinum Magnum, id est ab anno Christi 66. in quo sub Nerone Petrus, & Paulus Romae,eli An draeas in Achaya passi sunt martyrium, ,
usque ad annum Christi g I a. in quo Signa
Crucis Constantino apparuit, & Religioni Christianae favere cςpit, donec anno ga . Baptizatus est . In iis persecutionibus Fides
Catholica innumeris est confirmata mirn culis , idedque tam dirae persecutiones non minuebant, sed potius augebant credeP-tium numerum , quia Gentiles videntes constantiam martyrum , & in perie rendis tormentis atrocissimis alacritatem,& miracula, quae martyres edebant, hinc movebantur ad eam fidem suscipienda ire εut vidimus supra lib. I. cap. Io. Satis hoc comprobatur ex Actis Sancti Januarii, quae habentur in Breviario Romano die 19. septembris: ex quibus constatque hominum millia conversos suisse alconfitendam Crucifixi divinitatem propter constantiam Mart3ris , miraculati quae
382쪽
Capur Sextum. faciebat. Et miraculum usque adhuc perisse Verans, plane evincit, veram esse Christi ivinitatem , pro qua asserenda Januarius mortuus est. Ut enim inquit Martyrologium Romanum : Neapoli Bratissimi Mar- 'ris Sanguis in ampulla υitrea adhuc servatur. qui in conspectu Capitis illius pomrus, vetat recens luru'scere, O ebullire conspicitur . Constatque ex Actis Sanctae Martinae Virginis, S Martyris die ro. Januarii
propter constantiam Sanctae Virginis, &miracula manifesta , quae Deus operatus est in ejus Martyrio et Ex ejus tortoribus nonnullos miraculi novitate correptos , Dei ,, adspirante gratia, Christi fide amplexos., , post cruciatus gloriosam martyrii palmam capitis abscisitone promeruisse. Cbnstantiaque ipsa, ct alacritas in per serendis atrocissimis tormentis pro asserenda Christi Divinitate in aetate,vel nimis tenera, vel nimis senili, & in sexu fragili, clarissimum argumentum est , quod Fides illa Vera erat ρ ac proinde quod Evangelia testantia Christi Divinitatem , Mortem , &Resurrectionem e Jus, non erant corrupta .
Praedicator Christi in medium producat Acta S. Agnetis Virginis trecennis , & S.
Eulaliae Meritanae, quae cum duodecim
383쪽
Demonstr. contra Mahumet. 's Isto pertulit tormentorum stupenda genera, cujus memoriam habes iii Martyrologio Romano die Io. Decembris et is S. Agapyti,, Martyris, qui cum esset annorum qii in- ,, decim ,& amore Christi serveret, tuta ,, Aureliani Imperatoris tentus est, ac pri- ,, mb mervis crudis diutissime caesus, dein ,, inde sub Λntiocho Praefecto graviora is supplicia passus, exinde cum ex imperio,, Imperatoris leonibus obiiceretur, & mi- nime laesus esset, gladio ministrorum coronandus pmcutitur , ut ait Martyro.
M logium Romanum die a 8. Septembris; Et Atia Sanctorum Martyrum Compluten sium Justi,&Pastoris fratrum et Sicum ,, adhuc pueri litteris imbuerentur , pro-- jectis in scola tabulis, sponte ad marty-
,, rium cucurrerunt, & mox Dacia no,, Praeside teneri jussi, It sustibus caedi, cum, , se mutuis colloquiis constantissime ro- ,, horarent, extra Civitatem perducti. 1M carnifice jugulati sunt. Proponat Acta S. Simeonis Episcopi Hierosolymitani, qui
Cum Ia O. esset annorum , ita fortiter, &hilariter sustinuit ea tormenta , quae Dominus noster Jesus Christus passus est,ue omnibus esset admirationi, ut habes in Breviario Romano I 8. Februarii. Proponat
constantiam S.Poli carpi jam senis, ueeam
384쪽
ν9a caput Septimum. narrat P. Riba deneyra in ejus vita . Hae . dc alia exempla , quae passim occurrunt in Breviario, & Martyrologio, manifeste probant, illam constantiam , & hilaritatem inter atrocissima tormenta , quam Martyres ostenderunt, ut contestarentur Iesum Crucifixum a Judaeis esse verum Deum; & mi- rapula, quibus Deus illorum fidem approbavit, a Deo fuisse, & Deum habuisse Authorem. Deus autem nequit miracula a facere in confirmationem doctrinae fallat: nec constantiam, δc hilaritatem tribuere in sustinendis tormentis pro mendaciis , &erroribus. Verissima ergbest fides, quae confitetur, Christum esse verum Deum, ct pro hominibus suisse crucifixum,dh tertia die surrexisse . Delirant ergo Mahumeta ni, dum dicunt esse corrupta Evangelia quae hanc doctrinam continent. Septimo probatur Evangelia non fuisse adulterata, ct corrupta post tempora H postolorum . Quia unaquaeque Provincia, vel natio a suo Apostolo conversa , ab eodem accepit Evangelium Christi, sive inscriptis, sive in tabulis cordis;& post fidem susceptam procuravit sibi descripta quatuor Evangelia, aliosque libros sacros novi, & veteris Testamenti , qui confirmati, Ic robor Ati es aut pitr d vina nairacula . Si
385쪽
ereb in illis Evangeliorum libria, quos pri-1no per Apostolos suis epit, nihil continebatur de Passione, ac Resurrectione Christi, nihil de ejus Divinitate, & praesentia in Eucharistia, nihil de Trinitate Divinarum Personarum et quis ex universis regionibus,& Provinciis ad Christum conversis, vel in toto,Vel ex parte, potuit in unum colligere omnes libros sacros novi, & veteris Testamenti, & illos immutavit, corrupit,& inse-cit, quin Vel unum exemplar purum, Ir incorruptum ex innumeris , quae per universum erant dispersa, superfuerit Quis non videat hoc esse incredibile λSic enim arguo. Nam cum Apostoli fidem Christi invexetine editis multis signis, & miraculis , vera Christi Evangelia,
ς sinceram doctrinam in libris sacris contentam , sparserunt per o rhem. Quis ergbpotuit omnes illos libros colligere, & comburere, vel dilacerare, & loco illorum ponere no Ua exemplaria corrupta , Iadulterata λ Vel enim tantum opus aggressi sunt pauci aliqui viri sceleratissimi : vel tota Christi Ecclesia simul hoc conlilium sumpsit destruendi Evangelia pura,& immaculata, quae a Sanctis Apostolis acceperat, &tot signis, & miraculis erant confirmata, loco illorum reponendi Evangelia corrup- p a
386쪽
dis 4 caput Septimumeta , & depravata . Neutrum autem dici potest . Non primum , quia impossibile est, paucos aliquos homines potuisse a toto orbe Christiano ps nitus exterminare exemplaria omnia sincera, & vera Evangelior uet& quamvis physice possent, est pgnitus impostabile , quod Christiani hoc permitterent . Si enim tanto ardore Christi complectebantur, ut mille mortes mallene pati, quam Christum negare et quomodo Permitterent, quod divina Christi doctrina ps nitus interiret Hoc non est minus incredibile , quam quod omnes cives unius Regni sponte consentiant, ut omnes sontes& putei,& sumina e quibus bibunt,veneno
inficiantur. δNec potest dici secundum . Ecclesia
enim , quae tantum zelum habuit, ut pro conservanda incorrupta, & pura doctrinae Christi tot Concilia Generalia summis sumptibus, ch laboribus congrega Verit: quo-n odo nemine cogente ipsa sua sponte divinissimam Christi doctrinam ab Apostolis acceptam, & tot miraculis confirmat arma, ct sanguine tot Martyrum illustratam scorrumperet, di inficeret Hoc est evidenter incredibile t rursus est aperte impossibile. Quia hoc ipsρ, p nitus intra aliquot annos perdita suillet, ct omnind interiisset
387쪽
Fides illa , quam Christus per Apostolos plantavit; & Ecclesia Christi conversa afuisset in Synagogam Sathanae,& magistraria errorum. Quod & Christum facit naen dacem, siquidem promisit Petro, fidem ipsus, & successorum non defuturam Rogavi pro te, u3 non deficiat es tua. Luc. a 2. V gr. Et Matth. 28. v. a. promisit futurum in sua Ecclesia usque ad finem mundi : Ecce ego vobiscum sum M tie in consumationem Iaculi. Et promisit in serni portas nos , praevalituras adversus Ecclesiam . Rursus iacit Deum improvidum . Est enim res Deo indigna, quod testem novam persectissimam tot retro sat culis promiserit, quod illam tot prodigiis . S miraculis per Christum in mundum invexerit; de tamen cito permiserit illam ps nitus aboleri.
Denique delirium impugnatur . Quias fides de divinitate Hominis a Judaeis crucifixi, & Trinitatis Personarum in una
essentia. S praesen tuae realis Christi integri,& persedit sub qualibet particula Hostiae consecratae, salsa est : sequitur fidem salsam
suisse introductam in mundo per Vera miracula . Quia lex proponens credenda fide infati: bili nar steria tam ardua , & quae prae
cipit concupiscentias omnes fraenare, & vitia resecare, ex liniamque puritatem scis fari,
388쪽
ν 96 caput Septimum.& omnia in futurum reservat, non potuIt mundo persuaderi nisi signis , & miraculis, Deus autem miracula nequit sacere ad introducendam fidem falsam . Ergb delirium est asserere, quod haec fides est falsa. Postremo in hac Fide de Divinitate Christi, & Trinitate Personarum , & aliis mysteriis , quae Ecclesia Catholica credit , omni sequio floruerunt eximia sanis ctitate viti,& s minae, gloria miraculorum illustres; & extra Ecclesiam Catholicam
hoc non inbenitur. Hoc autem est mani sestum argumentum , quod illa est vera , reliquae autem sectae oppositae sunt falsae. Ex quibus omnibus aperte concluditur, M humeta nos asserentes , Evangelia esse LOIrupta,manifeste falli.