Vita beati P. Philippi Nerii Florentini Congregationis Oratorii fundatoris in annos digesta. Auctore Antonio Gallonio romano eiusdem Congregationis presbytero

발행: 1600년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

est,donec ad scalas est ventu: ibi dimisso eo, perge ait

ad uxorem tua, Deus consolatus est vos: ipsi itaq, grati estote in id incumbentes, ut ad custodiam mandatorum eius aduigiletis assidue: Tu in Gaspar sursum omni festinatione properans moribundam modo coniug sanam plane,viribusque valentem fetu mortuo effuso comperit.

Morti proximos adiuuat extremo certamine. I Eliquum est, ut aliqua etiam de eius erga aegros, ac morientes pietate narremus. Aegrotantiu ille curam perpetuo gessit, eorum maxime,qui ei aliqua ratione noti essent, eosque singulis visens diebus omni ope, atque opere iuvabat: apud eos, qui in ultimo vitae periculo constituti erant, si opus erat, pernoctare non grauabatur,illosque ad supremum illud certamen roborans, atque confirmans: Plerosque de se nimium confidentes ad humilitatem inducebat: quos vero ad desperandum de Dei misericordia daemones urgebant, hos ille ad spem diuinam, diuinamque fiduciam miris fice erigebat. Veniamus ad exempla. Magnum eodem anno ostendit Philippus charitatis affectum erga Iacobum Marmittam' supremis apprO- - pinquantem .Erat is Cardinalis Riccij Politiani a se- o, oris olcretis, ingenio, prudentia,literisque apprime ornatus:

fitebatur ispius per hebdomadam peccata sua Phi- 'ar

lippo, cui carus erat, atque communicabat in Ecclesia S.Hieronymi: cum is itaque in morbum incidisset, qui paucis post diebus attulit mortem, in maximo animi moerore versabatur: erat enim valetudo grauissima, quae acerbos incuteret dolores, ec cum Iacobus insea riore

112쪽

fiore animi portione repugnante non ea , ut paterat, mentis sortitudine, constantiaque toleraret, sed magis de vi morbi quereretur, monitus a Beato Patre ut in Deo confideret, amissamq; cordis mcunditatem. recuperaret, animumque reciperet, diceretque unaicum eo: I eus noster refugium, & virtus, adiutor in ut tribulationibus: quae mox aeger queribunda voce subniecit inuenerunt nos nimis. Tum Philippus, ut eas

tentationes ab eius animo propulsaret, dedi t .se illico in preces, quibus id effecit, ut paulo post respiraret

bellator, animum reciperet, nec se tantum recre et ex timore; sed etiam adeo se erigeret, ut exultans spiaritum emauerit v. Kal. Ianuar anno aetatis suae secundo& sexagesimo,ac niensibus duobus . Isti risi anno Pauli IIII.Pap. anno Aetatis anno

Praediolio. Huius Rculi anno sexagesimo secudo iuuenis qui-.dam non ignobilis, cui Ioanni Thomae nomen suit, ibat quotidie ad sermones,magis id ut institutum irrideret, quain ut saluti animae suae consuleret : hoc ubi aduertunt astantes, rem ad Beatum Patrem dese- runt, multaque de istius insolentia queruntur: quibus ille, sinite eum, inquit, in hac re gerere sibi morem r hominem quaeso aequo animo ferte; sed cum is molestus adhuc esse pergeret, camque ob rem qui sermonibus intererant, ipsum iterum ad Philippum deserrent, eadem quae antea ab eodem audiunt. Interea rem miram operatur Deus: is breui post tempore cum nemo

113쪽

mrim Pii IIILPap. Aetatis Ea sis 62 raexpectaret, ita ex eius rei occasione, Patrumque consuetudine immutatus est , ad eamque deuenit , sermo Dum, qui ibi habebantur,beneficiis, rerum canestiun Ointelligentiam, & humanarum contemptum, Ut omni

bus rebus abdicatis,diuit ijs dc honoribus spretis,Christi consilia sequi in animum induxerit: ergo addixit se Religioni S.Dominici, & in coenobio S Mariae supra Mineruam, cunctis tam subitam hominis mutationem stupentibus, sacrum habitum quarto idus Februarias sumpsit , qui intra paucos menses nouitius pietatis ardore feruens, fiduciaeque plenus diem obi j t.

Eodem anno, ac mense alius adolescens Paulus e

Philippi sebola eidem se coenobio mancipauit, qui cum breui maximos in spiritu progressiis secisset, fiduciae itidem plenus, ac spei migrauit e vita: Religiosus

factus, mutato nomine, Ioannes appellari voluit. i

Ioannis Baptime Salutati obitus. Eo ipso anno idib. Octobris migrauit e vita Ioan d. r. . nes Baptista Salutatus, de quo superiore libro Episa isse est dictum, quippe qui Philippi opera una cum coniuge Portia caelestem pene in terris vitam degebat, summa totius Vrbis admiratione, ut quae horum diuitias, nobilitatem, iuuentutem, corporis venustatem, & anteactae vitae delicias nouerat. Is cum grauissimo morbo afflictatus, extremum ageret spiritum, hortatu B.

Patris, ac Vincentij Herculani tum coenobij S. Mariae ad Mineruam Prioris, post Sarsinae primum , dein d Fori Cornelij, mum Perusiae Episcopi, sub vesperum instante prope morte sacratissimum viaticum sumpsit, idque tanta cum animi tranquillitate, atque constam

114쪽

ιο. Cisisti m IIII. Pa . Aetatutia,ut cum de morte sibi instante cognouisset,omnibus

illico audientibus, clara, alacrique voce imperterritus mi dixerit : Laetatus sum in his , quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus . nec multo post totus in cael stem patriam anhelans selicem in Philippi Patris complexu, laeto, alacrique vultu,spiritum emisit. : Quo mortuo , eius uxor Florentiae, ubi tum erat, monialis habitum, insequenti mox anno, mense Martio, induta ; postmodum caeli mutandi studio in Urbem reuersa coenobium S. Catharinae nomine construxit

in Viminali, ubi ad diem hunc degit. Pbilippus grauiter aegrotat. sa,m-ἰὸνἐ XI Exabatur assidue Philippus , nouam Domino

frequanter ω- V seruo suo aurearum coronarum in dies mat

O. mna riam praebente,diuturnis,& periculosis morbis:aegrota-pam ἰώ.3-epis bat grauissime bis frequenter in anno.Ego quidem ex eo tempore,quo primum apud illum esse coepi, nempe ab anno Domini millesimo quingentesimo septuagesi-v-3s Eri mo septimo ad nonagesimum quintum Vsque, quo ille . 1 G - obijt, nullum unquam annum abiisse memoria teneo sum mon/ b. quin in morbum delapsus sit. .. . et sis AEger cum esset, etsi ad febrim acerrimi dolores

mum AM . accedebant,nulla tamen cura, ne minima quidem co-

ficiebatur. grauitatem morbi,ut a Deo missi, non costa' ' ii solum animo,sed libenti etiam serebat; patientia autem tanta, ut nihil supra. nullum unquam eius verbum audiebaturvel de vi morbi querentis,uel ullam eorum, qui astabant opem,ut fit,implorantis: siqua eius verba excipiebantur, ea erant, quae summam viri sanctimoniam,humilitatemq; redolerent:verba lacrymae comis

115쪽

chrisi Fν IIII. Pap. Aetatis ros

tabantur,quibus circumstantium pectora ad pietate inflamabatur: omnia servi Dei dicta, facta, & gestus erat eiusmodi,ut illii satis & morbo, & doloribus,ipsaq; demum morte sortiorem ostenderent: hoc tamen unum

Philippo qua erat animi demissione dolebat , quod

omnem vitam bonis operibus vacuam, ut ille dices at, inutiliter transegisset. Aeger nihil aliud habebat quod aeque lubens face. ret, nisii suorum consessiones,medicis non reclamantibus,excipere : Medicorum enim imperium in his, quatad curationem sui corporis pertinebant,prompto an,

mo exequebatur.

Eodem anno millesimo quingentesimo sexagesimo secundo incidit in morbum adeo grauem, ut proxime ' ' ad mortem accesserit. Id autem fuit Philippo languo ris initium: coepit ille primum dolore, qui dextro bra- chio haerebat, coque vehementi, atque assiduo misere premi: isque deinde dolor per brachium ,subinde ad Phimusculorum neruos transiit, intendebaturque assidue: : dolori superuenit febris, quae etsi principio leuis crat, uitamen haud multo post amplior facta ita inualuit, ut adepta iam medicorum iudicio ,nempe Hippoliti Salviani, Stephani Cerasi, & Bartholomaei Eustachii Vr- 'Vs binatis omni spe vitar,dilatio mortis latum modo quae

reretur.

Interea tanti Patris fili j metu perculsi ne parente tam optimo priuarentur, partim orationibus, lacrymis ac ieiuniis Deum exorabant; religiosissima quaeque urbis loca venerabundi obibant: sanctarum scalarum gradus ad Lateranum nudis genibus ascendebant: pamtim vero ei certatim diu noctuque assidebant pro summo beneficio habentes si digni inuenirentur aegro PMebri i Vitae liber Secundias. O tri

116쪽

tri ubi opus esset ,ministrare. Quid plura cum de eius vita conclamatum iam eo set, viatico,ne quid ad morte pie obeundam omitteretur, instructo; extremoq;oleo delibuto, cccc tibi alumnis carissimi Parentis discessum misere clamentantibus diuina virtute miraculum: qui omnium opinione mortuus credebatur, ubi Ecclesiasticis sacra metis munitur,extemplo medicis admiratibus tota sebri eximitur , dolore magna ex parte leuatur, paucisq; post di bus pristinae incolumitati restituitur. Illiud autem non inuoluam silentio, quod cum ab alijs, quo tempore moribundus erat, deploratam suam salutem audiret, virili, praesentique animo astantibus dixit,paratus quidem sum,& non turbatus; sed cum iDominus tot me,tantisque beneficijs exornarit,nescio quo pacto nulla caelesti resectione spiritus meus tanto in negotio roboretur: quo fit,ut credam nodum migrationis meae tempus aduenisse:& Francisco Mariae Ta rusio,per me non stabit,inquit,quin me ad pie morie- dum comparem, quamquam certus sum hunc discussum iri morbum omnino. Eius miracula...u- Α Egrotauerat 'eo ipso anno Mauritius Anerius, istor. i-- morbo ingrauescente ad ultimum periculi ve- s -- nerat; ergo a medicis derelictus propinquam mortem expectabat , iamque se alterius initurum viam vitae Christi corpore instruxerat, sacro etia delibutum oleo ad pugnandum cum aduersario comparauerat: hunc

itaq; sensibus prope omnibus destitutum cum inuisis.sti Philippus,illacrymante uxorem, propinquos circu

117쪽

sistentes miseratus ad morientem accedit, astantesque hortatur, ut Mariae Virginis opem pro eius salute implorent : Tum omnibus genuflectere iussis amus morienti imponit :quo peracto, inde aduertente nemine se se proripuit . Vix ille abierat,cum aeger,qui a prima hora ad secundam & vigesimam usq; mutus iacuerat, derepete caeteris rei novitate,ac stupore attonitis, ap tis oculis quasi reuiuiscens,redeunte confestim animo, loqui coepit expeditissime,morboque se plane leuatum Medicis ipsis admirantibus clamat: demum nouo iam die illucescente inuiserat enim illum Philippus inclinato iam in vesperam die sanus, valensq; exilit e lectulo, acceptumq; donum Omnibus prae gaudio exponere,passimq; praedicare non cessat, Philippum tantae rei auctorem vociferatur: produxit is vitam ad annum Domini usque millesimum quingentesimum nonagesimum tertium, quo tempore iv. Kal. Februa. obdormi uit in Domino. D Chrissi anno Py IIII. Pap anno Aetatis anno I

madamantis piae feminae mors. A Nno huius saeculi sexagesimo tertio religiose, minopi eq; migrauit e vita 'Bradamantes Aneriatio: . Gefuit isthaec magnae pei sectionis semina,consanguineos, aliosq; multos exemplo vitae ad Christum adduxit, in operibus misericordiae versabatur assidue, precibusque insistebat. Sed hic nullo pacto silentio videtur inuoluendum illud beneficium, V quo eam morbo oppres-- eis ralam Philippus assecit: Uaec enim aliquot ante annis

118쪽

adeo grauiter ex capite laborabat, eaq; mali uis erat, ut nihil medicameta proficerent: Ergo semina,quae spe frustra in medicis iam,medicamentisq; posuerat a Philippo inuisitur,quimanu illico prehendens lintea quibus caput inuoluerat,ea vi avellit: stulta dicens, quid tibi rei est cum his linteis ξ& haec effatus, illa ipsa confestim in terram statuit: quod dum fit, mulier pristinae continuo sanitati restituitur, ut ne inposterum quidem ab eo se morbo tentari senserit: suit ea ex illarum numero, quas Philippus anno huius saeculi quinquagesimo primo Christo lucrifecerat. Cum quodam die, eodem circiter anno , Philippus 1a iter per Nosocomium S. Spiritushaberet, contigit 'visora Bardi Mi, cum loco, ubi vulnerati curantur, appropinquaret, diuino repente agitatus spiritu, conuersus ad suos: ea .uteras enim huc,dicere coeperit, ingrediamur; huc enim diuinitus

i impelli me sentio h r & haec dicens confestim recta ad '' '' ' Vnius lectulum, qui animam agebar, aduolat, eumquς La. 'non viribus modo destitutum , sed voce etiam defectu ponarrat saBὸν labente prope spiritu, offendit: hunc ergo inclamans mirabiliter effecit, ut moribundum stupentibus qui aderant, ad loquendum primum, deinde ad confessionem peragendam,tum ad sacrum viaticum recipie-dum, & demum ad vitae cursum sancte , pieque conficiendum perduxerit.' I fu Chri ii anno Py IIII.anno Aetatis anno

congregationis initia. x D Hilippus interim ubi e morbo, de quo nuper est

dictum,conualuit,nuntios ad eum confestim Fl

119쪽

rentini ciues mittunt, qui postularent, ut ipsorum Ecclesiae, quae S.Ioannis Baptistae nomine celebris habe tur,regimen susciperet: Ad haec Philippus , qui res arduas non nisi cossulto Deo aggredi conlueuerat , quae visum est, respondit. Sed cum ille rem iam Domino diutius commendas et, annuit tandem, sibique id placere dicit, cupere tamen aliquot e suis discipu lis sacerdotio primum initiari, seq; p taeterea e templo S. Hieronymi haudquaquam recessurum eisdem significat accipiunt Florentini conditionem,domum ad habitandum attribuunt: stipendium unde vivant, OLferunt .

Interea Philippus tres e suis alumnis sacris initiari facit:primus sociorum , qui ad apicem sacerdotii eu hitur,est Caesar Baronius Soranus toti iam orbi ob eruditissimam Annalium Mesesiasticorum editionem notissimus hunc S. D. N.Clemens P P. VIII. no longe a Philippi obitu, inuitum, ac renitentem Sanctae Sedis

primum Protonotarium ex eorum numero,quos Participales uocant,creauit;deinde reluctantem adhuc, reclamantemque ex Protonotario Apostolico Sacro Cardinalium Collegio Nonis Iuni j,anno millesimo quingentesimo nonagesimo sexto ascripsit .AIter fuit Ioannes Franciscus Bordinus, qui ab eodem Sanet. D. N. anno huius saeculi nonagesimo secundo, iv. Id. Febr.pri-mlim Cauallicensibus,postremo Auinionensibus anno

nonagesimo cistavo, Praesul datus est. Tertius Alexander Fidelis Romanus,mirae innocentiar, atque integritatis viriliuius suauitatem morum, praestantemq; viri rem per totos tres,ct triginta annos experta est Congregatio: obi jt ille in aedibus nostris calculo laborans, anno huius saeculi nonagesimo sexto, mense Octobri ;

120쪽

Hi porro duo ultimi Sacerdotes, Ioannes Franciscus scilicet, & Alexander eodem die ad lacerdoth culmen

evecti sunt. Conuictus coeptus est anno millesimo quingentem mo sexagesimo quarto: principio etsi ad Ecclesiam S. Hieronymi ibatur quotidie, quisq; tamen riuatim sine certis tum proprijs legibus ad Philippi nutum vivo bat. Primi ex Patribus,qui una esse,unaq; simul viuere coeperunt, fuere Caesar Baronius, Alexander Fidelis, quem secutus est Germanicus fratris filius,eo tempore praestanti indole adolescentulus; quandoquidem is bienio ante Romam veniens, ut in literas incumberet, se totum ad Philippi ductum,arbitriumq; contulerat;tum alius accessit Ioannes Franciscus Bordinus; quartus Iacobus Salori Hispanus magna simplicitate viriquintus Ioannes Rausicus,cui primum animarum cura, ut eius rei admodum gnaro,demandata est. His initijs Philippus Congregationem instituere aggressus est. Non multo deinde post accessit ad hos Franciscus Maria Taurusius tum Laicus,quamquam inter commia litones suos tanquam Sydus elucebat, vir Apostolico

spiritu plenus,omniq; laude praestantior. Is Iulij Tertii affinis, ac Raynutij Farnesij Cardinalis Sancti Angeli olim a cubiculo ;Pij V. iussu Michaelem Bonellum si roris filium Cardinalem Alexandrinum in Hispaniam,

Galliamq;ad Reges legationem obeuntem secutus est: quo in itinere comitem habuit Hippolytum Aldobra dinum tum Rotae Auditorem,postea in Purpuratorum Patrum numerum a Sixto V. adscitum, hodie demum totiu3 Ecclesiae Catholicae Episcopu,Clementis VIII nomine insignitum. Hic ipse Pontifex Clemens, ubi domanae Ecclesiae clauum tenere ccepit,T urtinum,de

SEARCH

MENU NAVIGATION