Vita beati P. Philippi Nerii Florentini Congregationis Oratorii fundatoris in annos digesta. Auctore Antonio Gallonio romano eiusdem Congregationis presbytero

발행: 1600년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

spondit, sed nee vel minima tranquilitatis conscientiae parte nudari se sensit. Insectatores passus est,cum externos, tu domesticos, eosq; miro Spiritus sancti artificio,patientia,humania lateque frangebat;ex domesticis non defitere quod deprimarijs sanctis scriptum nouimus qui B. Patrem nimia sortasse simplicitate sic illi appellabant praeditum,nimiumue rudem dicerent;quae ille omnia Christi amore ad maiora perserenda paratissimus, ridebatra que in his non absimilem ipsum fuisse coanouimus sanctissimis illis Monachorum Archimandritis satis nunquam laudatis,Sabis, Theodosijs Coenobiarchis, Nicetiis, Romualdis,Flanciscis.ite Beatissimis Episcopis Martinis, magnis Gregoriis ,aliisq; multis, de quibus similia, vel cera grauiora circumferebantur, cum alioquin summa illi essent prudentia, summaque humanitate imbuti. In exitu anni sexagesimi noni & insequenti, qui fuit septuagesimus,ineunte,aliis illum modis exercuit D minus:quippe no ferens diabolus fructum,qui ex or torio nostro ad prosectum animorum procedebat, simul futura praes agiens eam confestim quibusdam qui instituti nostri munera haud sorte probabant mentem iniecit,ut Philippum per simulationem pietatis ad Summum Pontificem deferrent; quasi auctor ille esset, ut in quotidianis sermonibus,qui de rebus piis eo praesente,atque iubente,simulq; interrogante in Oratorio fiebant multa stulte dicerentur,quae vel summam simplicitatem, summamque ineptiam, uel certe grauem, re intolerabilem eorum qui loquebantur, arrogantiam redolerent. Haec ubi ad aures Summi Pontificis,perueniunt, v Vitae lib. secundus. ritus

132쪽

ritus ille nequod nouum incendium existeret, huiusmodi rem diligenter, cauteque examinandam putata ergo accersiri confestim iubet e Dominicana familia doctissimos viros Paulinuciuem Lucensem,& Alexan'drum nunc Fori Liui j Episcopum, quibuscum separa, tim non modo a reliquis , sed ab ipsis etiam loquere, tur: enarrauit quae de Oratorio nostro auditione accoperat, ac timere se dicebat, ne Philippus quem idio tam forte arbitrabatur) in ijs tractandis, quq ad Christianae fidei dogmata pertinerent, laberetur. inoperacto,id utrique sanctae obedientiae nomine imponit, ut singulis hebdomadis quasi aliud agere simulantes Oratorium adirent, sermonibus interessent,ubi si quid ab astantibus doctrinae, ac rerum expertibus in reserendo symbolo, quod quisque interrogatus dabat, au dirent: quod rectae fidei, ut bonis serte moribus aduersaretur, id corrigerent, animis, mentibulque mandarent, atque ad se referrent quamprimum: ea enim tum vigebat consuetudo, ut inter sermones laici etiam

homines eisdem de rebus, de quibus in Oratorio agebatur, interrogarentur.

Ergo Dominicani Patres saepius per hebdomadam

ad Oratorium veniebant, totam ipsi rem praele0t ira cognoscere, totamque inquirere, quamquam alter alterum nesciebat, aggrediuntur: Philippi spiritum,doctrinae genus,& vitae institutum expendere decernunt: ad sermones audiendos caetera cum multitudine confluunt : qui modus disserendi sit,quoue sermones tendant diligentissime animaduertunt . mirari satis Philippi in dicendo vim, ardorem, atque mirabilem securitatem nequibant: illiteratus enim ille quae erat

sei despicientia apparere studebat ; nihilominus ad singula

133쪽

sAetatis

singula ,quae examinanda proponebantur , ita ubi res exigeret,respondebat,ut scopum semper Dominicani pene obstupescentibus attingeret selicissime . Quibus illi commoti, non quamoptime solum de Oratorio nostro, deq; Philippi pietate,ac doctrina, quam unquam antea sensere; verunt Pontifici etiam sana cuncta se reperisse narrarunt,sim Iadiuuante Domino tota res bre ui sine ullo iudicij tumultu suppressa est, atq; in pristinum candorem restituta.

Caeterum haec ipsa Philippum praesensisse diuinituri vel ex hoc uno cognosci potest. Nam cum pontifex apud Principem' virum de Oratorii nostri instituto, deq; Philippi spiritu, praesente nemine, conquereretur; accersito Philippus eo ipso die viro lectulo enim ille ob aegritudinem detinebatur aperuit illico,quid ei P tifex secreto licet de se ipso, atq; de Oratorio nostro narrauerat: verum haud multo post Pontifex, re satis iam ccmperta, atque explorata, Philippum, eiusque alumnos praecipuo quoad vixit, amore, studioq; complexus est. Illud nec praeteribo,quod obseruarunt nonnulli, Deude Philippi insectatoribus poenas V sumpsisse: Eius rei plura extant exempla, sed ne quemquam offendami, ea missa facto .

Huius rei iuratus auctor es Alexandeν Madires Cardina tis.

Praedictiones.

Iurati testis quamplures id asserun/. Idem Casar M. BAE

Eodem anno millesimo quingentesimo sepipa ge

simo Ioannes Angelus Cribellius cum ad Pni- elippum de more animo confitendi de peccatis suis, foria quinta sanctioris hebdomadar, sanus corpore, viri- enunciam abusque potens accessisset, vix ad eius se pedes prostr Vitae lib. Secundus. in a uerat,

134쪽

. ad la

inlatus

uerat, cum ille hominem intentis oculis intuitus rpara ut sis, ei dicere mox coepit , virili prassentique animo, ne quicquam vereare,sed consortetur cor tuum : Deus quippe nescio quid sibi ad gloriam suam a te deposcit:cui Ioannes Angelus nihil nunc inquit, timeo Pater,ad omnem euentum paratus sum,faxit deseruo suo Deus quod ei libitum est, ad eius arbitrium vitam institui meam,eiusq; totus sum. Tum Philippus quid si ait, velit Dominus maxima premaris tribulationes i ta me, respondit ille confestim, ad eum consor-mo,ut perpetuo voluntatem ipsius cupiditati meae antelaturus sim.Hic Philippus : Cura . ut te pro viribus pares ad eam rem grauem quidem, quae tibi Dei permissis acciderit,aequo,libentiq; animo perserenda s. Redijt Ioannes Angelus paulo post domum Optima valetudine; sed deficiente die tantus mox improuiso morbus eum oppressit,ut quarto die attulerit mortem, quam ille hilari fronte,sacramentis Ecclesiae munitus amplexus est .

Feminam daemonio liberat. Diligenter examinabat Philippus quae ab ijs, qui

pro energumenis habebantur, fieri cernebat, nec facile inducebatur ad credendum quemqua daemonio vexari: Hinc quae eius rei fidem facere poterant, ad naturalia ferme principia reserebat, utpote ad naturales ex atra bile morbos, ad uteri affectus, aut certe cerebri decrementum. His igitur de causis raro asmodum energumenis adiurandis,nisi necessitate compulsus, nauabat operam : illud vero sapienter discipulos mo nebat,sibi ipsis cauerent,ne energumenas feminas , njsi astantibus multis adiurare praesumerent.

135쪽

Aetatis

I a I.: Eodem ut arbitror anno Atellia' Romam venerat is mulier quaedam nobilis Catharina ab immundis spue a Mitini H ritibus occupatam: Haec quamquam literas non didicerat, latine tame perbene ' pureq; loquebatur, latine V. V .t interrogata, latine pariter respondebat: Crederes eam φυ inquar nec scholas frequentauerat, nec magistros ullos habuerat, humanioribus literis, latino sermone scite ris Cardimilis et uditam,excultamq; essectantum praeterea animi tan- tum roboris habebat, ut vix a quatuor robustis viris alia Ev πε menos leuari,teneri, sistiq; posset daemone ipse feminae natu .ra imbecilli, ac debili vires suggerente. tradit S.

Adducitur itaq; ad Philippum qui eam exorcitare ris

aggressus non prius precationibus pugnare destitit Turrirensi ἀν' quam ab ipsa diabolum expulerit. Quodam die B. viro Catharinam ferreis catenulis im- 1mi1ericorditer verberante daemon alta voce clamare I coepit,caede iam,caede,percute,Occideiquq Verba iden- Mtidem repetebat. Θ Primi Mirum videre erat seminam toto eo temporis spatio,quo a Philippo vapulauit, nunquam se loco ne ta- RA toninusp. tillum quide mouere, sed marmoreae statuae instar ma- :nere immobilem loco semper haerentem. ς Illud sane nec reticebo: vix praesentiebat se a propinquis ad Philippum euocari,cum eorum conspectum mul

declinandi cupida cut quae veremtur ne exorcismis

de more ab eo urgeretur nunc hoc loco,nunc illo oc- His . cultabat se veloci illine: quod si res ei ex sententia non succedebat, ingentibus aedem clamoribus implebat: patiis TU venire cunctabatur,rapere opus erat: Philippo summa L - ui obi uetans vix a quatuor uiris sistebatur. Ata 2 V,

Haec cum ille cerneret, ut erat eius miseratione co-g Men. ciba

motus , ipsam tantisper & verberibus caecidit,& exor- Σ,.

136쪽

-r u . A- cismis adiurauit, dum nequissimos ab ea spiritus f garit diuinitus. Iis G Σὸ Hic ne illud quidem praetermittam. Cum quodambe vio die ea ipsis,de qua diximus, Catharina Philippi iussu ἡ: Cistis flagellis caesa esset,ifisequeti nocte eidem Philippo suorsim R. clauso cubiculo apparuit satan, qui minacibus oculis illu intuitus in has prorupit voces. Heus, heus bone vir hodie pro tuae volutatis arbitrio auctoritati me illusisti; at ego iniuriarum non obliviscar,& his dictis conse-

stim euanuit.

Iesu Christi anno Pii V.P .anno Aetatis anno

Ioannes Animuccius Philippi olumnus ad ν

tae exitum Nocatur. Hristi anno millesimo quingentesimo septuage simo primo Ioannes Animuccius magna animi tranquillitate supremum diem Philippo praesente eX- , pleuit: suit is de eius discipulis unus, vir admodum plus , qui plus quindecim annos Lucretiae coniugis pari religione seminae amplexibus abstinuerat, quibus expletis, persectioris vitae desiderio stimulante, quod suapte sponte faciebat, voto agere quinquennium ante obitum voluntate uxoris,decreuit: cuius illa facinus post imitata,idem Deo votum laetissima nuncupauit,fe- .a licissimeq; ad ultimum diem seruauit. Acta sunt haec Beati Patris permissis,qui in his concedendis,quod huius vitae pericula,daemonis'; laqueos,atq; in bonos inuidiam nosset dissicillimum se praebebat.1ὰῶ ν is,hs, Venerat quidam,cui Alphonso nomen suit,anno hu Maria Cada. ius saeculi septuagesimo quarto, v. Idus Ian. ad nostrum Taur sis Oratorium ' , ut sermonibus interesset. Huic diei hora

Numa tertia

137쪽

Aetatis

tertia & vigesima domum redeunti,in ipso Sancti Hieronymi ambulacro obtulit se se videndum Animuccius, quem vita fiunctum narraui: atqui quasi viveret, quid in Oratorio fieret, ex eo quinii: cui ille iam cantatum est, ait, sermonibus enim finem fecere Patres,tu vero visne,pergit dicere, Philippum adire non possum, respondit destinctus, eius preces petitum veni: tu itaq; si qua est mei miseratio,age cum eo, ut indigenti Opem serat. Quibus dictis ex oculis abijt. Sed hic me locus impellit, ut de pia semina Lucretia , Animuccij de quo dixi uxore ,& Philippi spiritali filia scribam aliquid. Huic ille,ut haberet stimulos ad fundendas preces,certam praescribit horam, qua ipsis nocturno tempore tribueret; illud simul adis ciens; ni ad constitutam horam e strato exiliat, ab co se euo caddam fore omnino: sed cum femina somno euicta praescripto tempore haudquaquam surgeret, Philippi

vocem qui procul inde aberat,in ipso silentio audie- Leta Goseidisio bat quae orationem praeciperet, eamque ad precan- si Α- S. dum excitaret.

Eadem multos iam dies non surgebat e lector mor- ιbus sebris erat. Huic itaque quodam die mandat Phia em -- lippus V, ut postridie eius diei ad templum S. Hiero- nymi sine cunctatione sacrum Ruditum pergat. Mi- inra dictu res t insequenti nocte sanam se esse, viribusq; valentem animaduertit, exilit e lectulo, ad Ecclesiam tur, munei venit ei sacrae interest,domum incolumis repetit,Phi- '' 'lippi virtutem praedicat, vitam ad multos annos prinducit . Eidem demum inter confitendum praedixit mane ς Philippus grauissimos intemperantiae stimulose quos illa proxima nocte daemonis opera sustinuerat. cretia, dum via

138쪽

as a

s uatuor alii in Congregationem admis Eodem huius saeculi anno septuagesimo primo C 5-

gregationi Deo vocante nomina dant,seq; n stris aggregant, Thomas BoZZius Eugubinus , cuius multa extant opera in lucem edita: alter Nicolaus Gilius Trecensis:vir is fuit egregie pius, atque in casibus conscientiae versatissimus: tertius Antonius Talpa Soptepedanus iuris ciuilis peritus, praeter hos accesserat superiore anno ad nostros Antonius Sala Bononiensis. Iesu Cisi Ii anno Pis V.Pap.anno Aeetatis anno

Alumnum sacerdotem cum morte luctantem in pristinam restituit valetudinem. Adino a Virginis partu millesimo quingentesimo

septuagesimo secundo, Martio ineunte, Caesar Baronius periculose ex febri laborare' coeperat: ea so . bris vis fuit, ut die undecimo desperata a peritissimis medicis salute, ad eκitum sine ulla humani spe reme-Mit G dij properaret. id ubi Philippus animaduertit, se se ad ' ' . orandum pro eius valetudine dat, nec irritus preces enim suas auditas esse sensit: id ipsum & Baronius certo hoe indicio didicit: Eo ipse tempore, quo Philippus diuinam precabatur clementiam, iucundissimo consestim somno corripitur: in somnis sibi videre videbatur eundem Beatum virum prope Christum stantem, ad Christi dexteram sanctissimam Virginem candenti amictu,posteaq; Philippum obnixe Dominum rogantem audire: Serua Caesarem: Caesarem pristinat restitue valetudini: Caesarem inc lumem volo: supplicanti mihi Caesarem redde. Etharu

139쪽

Christ

Aetatis

haec quidem verba, qua erat in Deum fiducia, identi- dem alterius Moysis instar repetebat. Interea cum sic diutius cum Domino, ut nouus Iacob luctaretur, nec quicquam impetraret, videbatur sibi illuin ipsum cernere, qui ad sanctissimam Dei Matrem versus cum ea suppliciter ageret, ut quod ex se consequi non posset,per eam omnino assequeretur, eiusque petitioni Virginem annuere, rogareque illico impense filium, ut quod ille peteret,concedere non grauaretur, eumque tandiu exorare,quoad Philippus voti compos efficeretur. Haec itaq; dum fierent, moribundus somno experrectus, & caelesti indicio laetus melius habere coepit, eoq; ipso die suam in tuto vitam medicis admirantibus, idque miraculo dantibus,collocauit, breuiq; Iost omni penitus aegrotatione corporis liberatur: quius proseno rebus haud vanum suisse visum, ostensum est. vivit is hodie uniuerso orbi notissimus, haud immemor cuius ope, & valetudini, & vitae restitutus sit.

Aegrum sanat rFOdem serme tempore quidam Ambrosius gra

uissime aegrotare coeperat: morbo in dies inual scente eo tandem venerat, ut uiribus iam pene omnibus destitutus nullam in partem nisi aliena ope adiutus mouere se posset, alleuatumq; ubi opus erat super lectulum quatuor vix homines sustinerent.Id cum Philippus audit, ei illico his verbis iubet, Ambrosi surge ν es

quantocius, vix haec dixerat, cum aeger omnibus qui si se aderant,stupentibus, miraculumq;iterum, ac saepius inclamantibus, nullius ope alleuat 'se, alleuatusq; nullis iμε ex ea mu

adminiculis stat:breui post eiusdem Philippi precatio. Vitae lib. secundus. R nibus

Diuit e

140쪽

nibus ad integram restitutus est valetudinem. Sed abeamus ab his, & veniamus ad res a Philippo gestas Gregorio XIII. Pij V. successore, qui Pontifex renunciatus fuit iij. Idus Maias anno millesimo quin gentesimo septuagesimo secundo. Sedit annos duodecim,menses decem,dies octo & viginti.

. Iesu Cbri Ii anno Greg. XIII. Pap. anno Aetatis anno

tationes hominum metet . eam rem iura- T Vuenis quidam Mutius Beati Patris conssi a sequim ηδ μμ . A decernens, eidem peccata sua confiteri coepit anno salutis millesimo quingentesimo septuagesimo secundo,mense Octobri: sed ut inconstantes sunt mortalium animi, non multo post redijt ad eam dementiam, de qua videbatur deiectus: in impudicitiam enim anno insequenti Februario mense incute lapsus,vulnus medico aperire erubescebat, alijsque delictis consessione patefactis hoc unum silentio piateribat: id autem ubi diuinitus B.Pater praesentit,iuuenem monet,ut integra faciat peccatorum confessionem, daemonemq; consu dat sed cum clausas ille haberet aures ad voces cohortantis, in eoq; perseueraret quod delictum aperire nollet,subiecit illico Philippus,tu non omnia mihi delicta narras, quod faciens maximo te astringis scelere,quaeque ille crimina perpetrarat,omnia ad unum aperuit rhaec, & haec delicta dicens sponte prae verecundia siletio inuoluisti: vixq; eius flagitia enarrauerat quae praeter Mutium sciebat nemo cum iuuenis stupore simul , ac verecundia commotus delictum confitetur, confessionemqῆ

SEARCH

MENU NAVIGATION