Vita beati P. Philippi Nerii Florentini Congregationis Oratorii fundatoris in annos digesta. Auctore Antonio Gallonio romano eiusdem Congregationis presbytero

발행: 1600년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

quo dicimus, Ecclesiasticis dignitatibus ornare in animo habuit. Ergo anno post Christum natum millesimo

quingentesimo nonagesimo tertio, mense Decembri, tum primum in Archiepiscopum Auinionensem elegit:tum anno nonagesimo sexto Nonis Iunij Cardinalem creauit: qui nouus amplissimae dignitatis gradus temperato viro, summaq; virtute exornato nihil dedit nouum, nisi ut maiore auctoritate prodesse pluribus

posset. Anno demum nonagesimo septimo placuit Sancti Giho Domino Nostro,ut is deposito Auinionen si Archiepiscopatu, Senensem Ecclesiam regendam, administrandamq; susciperet, quod& sectum est. Taurusium ad socios accedentem imitatus est Angelus Vellius Praenestinus,qui deinde Congregationi nosti et proximus a Baronio praefuit,& hodie praeest,uir nostris laudibus non indigens: porro Taurusius, & Angelus

Vellius etsi ex antiquioribus Beati Patris alumnis habebantur, tamen non tam cito, ut abj, sacerdotio initiati sunt. Vivebant Patres eodem tecto, quibus cor vnnm erat,& anima una, mutuo se ardentique amore diligebant, Deoq; rem gratam tacere omni ope nitebantur. Alumnos Philippus mira dulcedine, benignitateq; regebat: omnia en in ille sectus omnibus, eos, quibus parentis loco erat, consilijs, paternisque cohortationibus potius quam auctoritate, imperioque ad munera obeunda inducebat: Illudque mirandum in eo,simulq; imitandum cernebatur, ipsum nullum ferme unquam lmperio , aut praecepto ad aliquid agendum impulis O; sed lenitate magis , allabilitateque sermonis: facilius enim ille blanditijs, lenibus adhortationibus , modestiaque ,rogantis instar, potius quam iubentis, e

122쪽

1 1 a ChriHi 'IIII. Pap. Aetatis

rum , quae agenda erant, etsi ardua, magnaque , obedientiam impetrabat, quam alij auctoritate extorquere soleant; ita autem singulorum animos tenebat, Vt eos quoquo vellet, impelleret. . Caeterum ut religiosae vitae ritum, sormamque aliquam introduceret, constitutiones quasdam communi consensu condendas curauit, quas alacri fronte,promptisque animis susceperunt omnes: illud vero sapie ter monebat nullam aliam esse certiorem,tutioremque rationem recta via quo quis intendit, perueniendi, quam gnarum itineris ductorem sequi: contra nihil periculosum magis,quam suo arbitratu, Praepositorum auctoritate posthabita, semet regere. At reuertamur ad Patres, qui unanimes in Domino ambulantes, magno cum animorum fructu in Christi vinea excolenda apud Florentinos pro viribus labor re coeperunt: accedentium consessiones audire: Eucharistiae sacramentum, qui per sacerdotium poterant, ministrare: a prandio ad Ecclesiam Sancti Hieronymi se recipere, ut ibi de more sermones de rebus piis ad multitudinem facerent. Dominicis diebus pretier oratoris sermones quotidianos, modo Baronius, modo Bordinus in aede sacra Florentinorum populo,qui aderat cupidissime audiente, e suggestu co tonabatur: Quibus rebus breui factum est,ut tam sacerdotum numerus , quam confluentium ad eum locum multitudo mirifice augeretur. Dictis, factisque populum ad omne oricium, atque

virtutem vehementissime accendebant: multos a turpi, & flagitiosa vita non ad sobrietatem solum,& continentiam, sed ad contemptum etiam rerum fluxibiliu, atque ad salutaria Christi conssilia, & frequentem socramen

123쪽

cramentorum usum suauiter compulerunt, aliosque ad nostrum institutum , vitaeque rationem amplectendam crebris sermonibus inflammarunt.

Singulis hebdomadae diebus, ut modo a Patribus nostris uno excepto die Sabbato fit, quatuor ex selectis Patribus idonei enim ad id munus obeundum etiagebatur ordinata successione in Oratorio verba ad populum habebant . praedicabant autem hi non se ipsos, sed Christum crucifixum,eorumque sermones in rebus versabantur moralibus,planis, & ad omnis generis hominum captum, vulgi praesertim, accommodatis r Ergo subtiles dispu tationes deuitabant, de rebus non dictu speciosis, sed usu necessarijs nulla pompa verborum populum erudiebant, sermones sanctorum exemplis, quae plurimum valent ad sanadas hominum mentes, confirmabant: ex quatuor qui id munus obibant, primi in rebus plerumque moralibus versabantur, alii res gestas sanctorum, seu Ecclesiasticae historiar euenta ordine temporum distributa enarrabant, semihorae spatio ungulis ad dicendum concesso. Perrexerunt Patres tandiu de rebus diuinis in Ecclesia S,Hieronymi ad populum dicere, donec Florentini egregium sane opus ad hunc usum accommodatum suis sumptibus ad ripam Tyberis construxere, ubi verbum de rebus pijs fieri coeptum est. Hoc quidem vivendi genere plures annos usi sunt Patres eadem domo viventes,seq; , suaque diuino o

sequio,& animarum lucro tradentes: erat omri iram smarsupium unum, communis mensa, eaque sobria, ac

frugalis : oratio, & meditatio plurima: sacerdotibus, qui illis initijs quinque erant, rem diuinam facientibus, caeteri aut quotidie, aut alternis diebus caelesti Vitae lib. Secundus. P Dane

124쪽

..is Christi Py IIII. Pap. Areatis μ' ias.., pane reficiebantur. Id vitae institutum ita multis probatum est, ut pleri que ingenio, doctrinaque praestantes, cum lacerdotes, tum laici, ultro se se in Patrum contubernium contulerint i non enim omnes Religionis vinculis se astringere omnino audenti Hec igitur fuere nostris hominibus Congregationis initia . fReliquum iam esse videtur, ut ad res a Philippo ge .stas Pio V. quem Pontificem Maximum futurum Pio IV. vita lancto praeuiderat, praesenseratque transea mus r Vocem enim quandam in ipso noctis silentio audiuit. Frater Michael Cardinalis Alexandrinus Pontificatum obtinebit. Creatus is fuit vij. idus Ianuarias anno millesimo quingentesimo sexagesimo sexto, sedit annos sex, menses tres,dies viginti tres .

Petrum Victricium a morte liberat.

Eius rei iura

rus tectis est is ipsa Patrus ,sed

non unicus .

muntur eripitur nobis vij. kal. April. Ec

A Nno Christi millesimo quingentesimo sexage

simo sexto Petrus Victricius Parmensis graui oppressus 'corporis valetudine tenebatur lectulo:eum adeo morbus urgebat, ut destitutus a medicis pro mortuo lugeretur a suis: interim venit ad eum Philippus , manibusque moribundo admotis , precibus pro eo fusis, illud his rebus assecutus est , ut is adeo melius consestim habere coeperit, ut duobus vix interpositis diebus e lecto plane incolumis surrexerit. Vivit is adhuc, h confitetur tet per hebdomadam, totidem communicat in templo nostro Sanctae Mariae a Vallicella. Antonium

125쪽

Aetatis

GP Antonium Fuccium ad pie moriendum adiuuat.

E Odem ipso anno Antonius Fuccius medicus ,qus

esset eius in morientes pietas,in se ipso experiri meruit. De eo , cupi quodam die,me alijsq; praesentibus loqueretur Philippus: is, dicere coepit, cum virginem quandam religiosam valde, grauissimo morbo laborantem, in ectasi positam comperisset, uiora tusque ibi tandiu quoad aegra ad se rediret, haec ab ea ubi primum ectasi liberatur ,audit:hem Antoni, qua te vidi inter Angelos pulchritudine, qua venustate Quibus ille perterritus confestim ad Beatum Patrem aduolat, rem ut se habuerat totam narrat; tum domu reuersus , eo ipso die in morbum incidit, ex quo non conualuit: in visebat eum Philippus singulis diebus maximo charitatis affectu, diuinisque verbis eius animum confirmabat: sed cum aegritudo in dies augesceret, ei morti appropinquanti daemon' medici specie ν . . se se ostendit; bonum habere animum iubet,vitam pol-

dit aryr suad pii , quem quis esset non nouerat; sed a p Beato Patre, alijs Ite e suis admonitus, diabolicam fraudem agnosce , mortem libenti animo amplexus cst, quae illo ipso die contigit ; obijtque is maXima cum significatione pietatis Caeterum illud de hoc ipso viro, qui in antiquioribus Philippi alumnis unus fuit, non silendum. Decreuerat is, ob carnis tentationes, quibus assidue inta curandis potissimum mulieribus, daemonis arte impugnabatur,medendi curam abijcere: quod cum ille Phi-

Vuae liber Secundus P a lippo

126쪽

Ei ut rei e η- lippo quippe qui erat et 1 consessionibus retulisset, id ι - .is ab eo ' responsit accepit: non potes, nec debes ab arte Franci eus M medica desistere,cu qui tibi affines sunt,tuteipse,quod inopia laborent, eo lucro quod in medendo facis, vestitum praebes, & victum; cunsa itaque tute artis ossicia securus exequere; nullam unquani posthac, mihi crede,carnis tyrannidem senties. Credidit homo Phia lippo loquenti, soloque obedientiae clypeo munitus ad obitum usque medici ossicio absque ullo prorsus libudinis sensu, siue aegris hominibus, siue feminis mede iatur, functus est. Hoc ipso itidem anno adiunxit se nostris Patribus pranciscus Sotus Oxomen. Hispanus. di

Nouus in Oratorium impetus.

ANno Christi millesimo quingentesimo sexage

simo septimo ineunte, noua exoritur tempestas in Philippum, eiusque alumnos, quandoquidem non deerant, qui quod nostrum serth institutum suspectum haberent, de eo funditus euertendo dies, nocte', c gitare coeperint: verum etsi acerrimi erant operis i lectatores, at Deo rem suam adiuuante, omnis adue

sariorum labor ad irritum cecidit. Adole.

127쪽

Aetatis

O Adolescentulum ex oculis laborantem in pristinam restituit 'valetudinem.

odem ut arbitror anno adolescentulus quidam, L ...' cui Ioanni Baptistae Crescio ' nomen erat, grauiophtalmia laborabat, & ardentium lacrymarum pro-men o eo s. a fluuio, ita ut nec auram, nec lucem ferre posset, cumq; 'multos dies hoc oppressus morbo iacuistet, decreue runt tandem medici cauterio adolescetulo succurrendum esse: at cum id remedium Ioannes id aegri auunculo erat nomen non approbaret, Ioannem Baptistam ad Philippum adduxit; is, inquiens, qui sororis mea filius est, ex oculis laborat, rogatque preces pro eo ad Deum offerat. His ille auditis, manibus affecta parti confestim admotis , hoc morbo aegro ait , liber eris, qui mox habere melius coepit, paucisque post elapsis diebus, nullis adiutus medicamentis integram valetudinem recuperauit omnino. Iesu Chrsi anno

Fructus animorum. SEd abeamus ab his,& veniamus ad fiuctum anim rum anni millesimi quingentesimi sexagesimi octaui. Fructus eorum, qui oratorium fiequentabant tacite magis aestimari ab hominibus, quam a me inconsiderate poni in mea historia decet, sed vel hoc s. Ium de eo dicam ; tantae multitudinis concursum ad sermones fieri solitum, quantam capiebat locus. De

128쪽

De eodem huius temporis id memoriae prodidit Ioan. Rubeus in libro', quem Philippo dicauit anno millegae a, Iie lib., simo quingentesimo sexagesimo nono,quod ab re sor-

Italice ωnscri--non erit historiae intexere. Id tale est.

Ex omnibus,que Romae anno superiore est is annus ω . ' huius saeculi sexagesimus octauus sum admiratus,periucundum mihi fuit intueri tam copiosam piorum hominum multitudinem S. Hieronymi Charitatis,ut vo cant,templum,atque Oratorium quotidie frequentantem : Quae quidem singularii exempli exercitatio,prqueterum, atque illustrium aedificiorum splendore,iamque praeclaris tot Principum virorum Aulis, eorum omnium,quae se mihi admirabilia obtulerunt,gloriam Ionge visa est antecellere; eoq, plus inde iucunditatis, atq; admirationis cepi, quod viderem frequentem tot

clarissimorum virorum , atq; omnium gentium concursum tanta alacritate confluentium, ut priuatas conci

nes,ac res diuinas,de quibus a te Philippum dicit puro Christianae Religionis,atque ipsorum salutis ardore agebatur,exciperent: Qua ex re oritur saepissime in tuis spiritualibus filijs sublimis quaedam, terrenis omnibus abdicatis, uni Deo seruiendi cupiditas: qui nimirum in varijs hodie conspiciuntur coenobijs,acs cris Religiosorum familijs propriam vitam huic diuino cultui, obsequioque perpetuo consecrasse,& caetera quae sequuntur. Hactenus epistola ex Italico sermone in Latinu couersa,ex qua satis apparet,qui concursus ad sermones,quq ad nostros frequentia,quis fructus animorum illis temporibus fuerit: atqui id non solum recitata epistola; sed voce potius illorum,qui huiusinodi colloqui js intere-

129쪽

rant,cognouimus,suntq; ij a quibus accepimus, ocul ti testes,digni prorsus, quibus credatur in omnibus.

Praeditrio. ANno Domini millesimo quingentesimo sexa' gamj.mμιν

gesimo nono, Constantius Tassonius Mediola - mento firmamrno Romam a Pio Quinto honoris gratia euocatus, re tarra zis,eta ad aedes S. Hietonymi,Philippi salutandi, visendi- EaniaqῶP.Gν que causa venit: id ubi ille audit, iubet illico duobus e F 'suis tumradolescentulis , atque caeteris minoribus natu, nempe Octauio Paravicino, quem longo post tempore Gregorius Decimus quartus anno huius saeculi nonagesimo primo, ob singulares viri virtutes, Cardinalem creauit,& Germanico Fideli,ut in limine osti j qua Constantio eundum erat, cadauerum instar se se prosteruerent,prostratiq; tandiu iacerent,dum ille pro- .grederetur:atqui quorsum haec a Philippo fierent, nemo fuit,qui perciperet; verum euentus deinde sequutus rem patefecit; Constantius etenim paucis post et psis diebus, etsi optime tum valebat, morbo graui, &mortisero derepente affectus,decessit. Moribundum morte eximit. Eodem tempore Laurentius Christianus clericus is erat Basilicae Vaticanae cum aetatis annum vigesimum , aut eo amplius ageret, incidit in morbum, atreue aeuia. eoque inualescente desperantibus medicis, mortem in hora m,solemnibus consessionis, Eucharistis,oleique firma r. V

sancti

130쪽

. ChriLIi PyV. Pap. Aetatis 2 9 I relisancti praesidijs communitus expectabat: cumq; sensibus omnibus destitutus detineretur lectulo, a Philippo sub primam horam noctis inuisitur, qui mox de statu aegri astantes rogitat,tum precibus ad Deum susis, ubi ab oratione surrexit, Laurentius dixit ex isto morbo

haudquaquam morietur, propiusq, ad eum accedens, impolitisq; super illum manibus, eius nomen magna pronunciat voce,nec liqc sane Dustra: moribundus .n. illius clamore excitus oculos confestim aperit, inde redeunte animo cibum sumit, melius habet, paucisque post horis non omnes modo sensus pariter cum uoce recepit;sed excussa etiam sebri,plane conualuit. Interim medicus, is erat Petrus Crispus,mane a domesticis ad eum reuocatus, Venarum pulsum explorat,cumque expulsu arteriarum saluum esse comperisset, admirans; maior te Laurenti inquit, dextera seruauit, non mea, neque enim humana es arte,sed diuina ope leuatus. Iesu Christi anno Py V.P .anno Aetatis anno

Nouis Ob Christum solicitudinibus conficitur. Vm Deo proprium sit amicos suos sequentissi

me exercere,quo eos meritis augeat;hinc mirum

nemini esse debet, si Philippum nouis semper tribula- tionibus,& his quidem grauissimis modo ab hominibus, modo ab ipsis daemonibus excitatis, diuexari permiserit de viris iustis illud legimus:multae tribui. iust. de omni b.his libe .eos Diis.Tribulationes,quae se se obi jciebant,forti semper animo,hilariq; vultu amplo

ctebatur. in eis enim non modo animum nunquam despondit,

SEARCH

MENU NAVIGATION