장음표시 사용
41쪽
r uni: quem locum,cum domicilij eompleuissent. vijs commode distinctum, maenijsq; septum V bem dixerunt. Tum etiam cςtus hominum certis legibus inter se admitti societate coniunctos constituerunt, qui deinde sunt Ciuitatis nomine appellati. Huius autem ςgregi j, planeq; diuini auinoris inuenti tot,tantisq; audibus celebrantur,ut eos
sibi Poetae uendicent quod & Amphionis, & Orphei , & aliarum fabularum quasi in tegrumentis
inuolutum contineri uolunt. Oratores ex altera
parte repetunt sibi: exaltera philosophi accerrime ex suis fuisse contendunt. quamobrem neq; nec quemquam tam puto uecordem futurum, quin iure optimo summis ad Caelum laudibus eosdem efferendos esse fateatur, quamquam tu ea ipsa ret, qua illi construxerunt Vrbes uelle destruere uidearis, & homines ab agris ui orationis pertractos in Vrbes, ab Urbibus ui orationis reuocare in ca s,&syluas: quod si laudandi sunt authores certe &quod actum est erit laudabile. Haec, si luce clario xa sunt, quaero ex te num repuerascere cupias , &pedibus, manibus humi deambulare, uel puerorum more saltare, Cursare, clamare, flere, irasci , contendere, equitare in arundine longa , ludere Da ma E α pat
42쪽
par impar, & alia eiusdem generis quam plurima quod si negabis, tum ego te rogabo, ut mihi am plium negocium non facessas, cum Rus incolere nihil aliud sit, quam ad naturae nostrae infirma reuerti principia, & quodamodo repuerascere. Prudentiae enim pars ca mihi uidetur quς non ita quidem res omnes ad normam,& trutinam expedat,
sed liberior sit aliquanto, non tamen rudis. Et hac esse illam opinior, quae ab acutissimo Poeta in rebus , quae faciunt uitam beatiorem enumerantur. Vitam quae faciunt, inquit ille, beatiorem iucundissime Martialis haee sunt. Res non parta labore, sed relicta, non ingratus ager, focus perenniS, prudens simplicitas. Hec cum ita se habeant,eum uera simplicitas prudentiae pars sit, ea non ab incomsiderantia oriri potest, sed a uehementi quodam
amore, & aperta cognitione rei; ita ut explorata iam, & certa nobis sit eius animus, atq; uoluntaS.
Sed iam quae laudis in Urbe sunt breuiter perstringenda,ea primum omnia quae tu Ruri: Nam quo rieseumque me in forum Olitorium consero, non instructissimos hortos, non uiridantes agroS, non amaena prata desidero: quotiescumque in forum boarium , non inuumerabiles pecudum greges I, i a ' A Icquiro,
43쪽
requiro , non moltitudinem armentorum. Si fructus uenit post uaria cignum amni tempora, hic omnia quatat; & uaria, & plurima promptissima habeo,ut non sint singula, neq;a uarijs agris, neq; arboribus emendicanda. Nihil est enim Ruri piae clarum, quod in Urbem tanquam uectigal, quo
eam Dominam Rus agnoscit no conferatur.Quς praeterea tu cum altius euolaueris, ut humilia despicis, atque conculcas, ea mihi, qui adhuc homosiam, &humana non contemno uehemen ter arrident. Me etiam totius Vrbis conspectus, tanta dificiorum multitudo, eY celsiora alia,alia humiliora , turres, templa silmmopere recreant, mirum
etiam in modum aedificijs delector, uel frontispicium consideres, uel positum, loci uel commodi
ratem, uel icnographiam, uetustatem, magnitudinem, artificium: Equidem fateor,dum atria co-spicio optime ordinata, oblongas regias, simula cra, ac imagines cum pietas, tum scultas, aulaea,perystomata,argentum,& aurum afabre factum,& infinita similia, non modicam mihi afferunt uoluptatem . Dices forsam haec puerorum esse
oblectamenta; At ne hominum quidem indigna apellari possunt,qui homines in his rebus aspicie- dis
44쪽
dis, non solum e teriora uident, uerum etiam robur, ac ingeni maiestatem penetrant. Sed nihil ex his in Ciuitate esse arbitreris; credasqne etiam nullam esse in theatris relaxationem , nullam in plateis, publicisq; uiis,in laqueareis nullam, nulla
que in caeteris nominatam ornamentiS Voluptate
Homo praecipuum rerum omnium illud habuit, solitudinem ab eo fugiendam esse,& e contra hominum secietatem uehementer amplectendam. Solus fuit Simon , quem antiqui mostrum potius appellarunt ,. atq; ut tale in eorum scriptis figurarunt authores. At ab hac hominum societate,quot quaeso,quantae'; oriuntur utilitates ZHinc amicialiae,quibus nihil iucundius, honoratius nihil, nihilque utilius.Hinc inter notos salutationes, mutata conuiuia sermones,Confabulationes,aliaeq; qua plures uenustates. Hinc municata consilia, ex quibus res nostrς optimum recipiunt finem: Hinc in consiliis capiundis Iurisprudentiae excetilentissimorum sententia. Hinc peritorum omniuconuentus, atq; concertationes in quibus totum
ingenij theseurum ostendi potest. Libere latetur
Seneca uirtutis amicus, dum talia uerba dicere s litus esset. Dij si rerum omnium cognitionem --
45쪽
hi uellent tribuere eo pacto, ut eam celaram tenCrem , recusarem. Et tandem, si natura, ut multis iuuaremus in lucem nos edidit, non ne prospicimus solitarijs hic locis, non solum nos ipsios alie no ; sed nostro etiam alios priuari subsidio 3 An ul. lam habet utilitatem gladius in vagina recondi-
tus 3 inter latebras Arae uellis inclutaΘRus perinde est ut fax, quam nisi in nocturnis tenebris accendas latet ipsa, & tu delitessis obscurus ; accensa autem tum tetram Noctis calliginem illustrabit. Vrbisq;uiam, rem temet conspicuum reddet, & sese. Vides tandem nullam esse solitariae, rusticaeque uitae, neq; tuam, neq; alienam utilitatem. Assume animn m tuae nobilitati, & etiam Vrbi parem. Tecum i pse agites, & perspexeris an ex agris prodi rit Alcibiades Themiittacies. Mytridates, Annibal 3 An Rumulo diuinos honores, an Pompeio magni, fabio maximi,QCesari Augusti,an Scipionibus,an aliis uarios titulos,& cognomenta tribuerit Rus. Recentioribus etiam abundamus, nec desunt domestica. Sed in consiliis capiundis potius ueteres imitandi uidentur qui cum adeo corrupti, deprauatiq; animi nondum essent, semper utilib. anteferebant honesta. Itaq; si ad gloriam contende re
46쪽
dere exoptas, Vrbem, me Aut hore complectere. Rus non solum dissuaserim tibi, sed ne mortalium quidem ulli suaserim: quid enim absurdius, quam dum honorem sequeris, turpitudinem omnem subire Θ Et dum incertam aucuparis gloriam , uilissimum fieri, certissimumq; mancipium Θ Caeterum tibi, nec aetas, nec consilium deest. Utrum sequendum censeas,utrum relinquendum, tuum sit judicium.In Ciuitate poteris, & honeste uiuere, & uitam cum gloria concludere. Ruri non uideo,quin possis, uel honeste in agris uitam ducere, uel gloriose in umbra finire.quod Vrbis proprium eth, ω finis.