Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In Hippocratis aphorismos commentaria pars secunda ubi universæ medicinæ ... Tomus tertius

발행: 1711년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

titit . .

2쪽

ita hoc Epigrammate

auspicatur

NICOLAUS GRAECUS A. ET M o

UT Librum ad erit liquido Sebethus M akest, se Arte nova nitidum , se supefactus ait. Eis Liber , an Sidus e Praelo, an demittitur Asyris emi Authis Phoebus , TOZZuri anne meus e ZZius es Author et neque enim me ludit imagor

PBoebum nosis equidem: non ita, Phoebe, nites. me laetans Fluvius, iatque sonantibus undis, Complet Fama tuba Solis utramque domum.

Egi quam felix l Phoebo nam major in Arte . xuod Fama vivit plausebus usque Liber.

3쪽

EXCELLENTISSIΜ- MEDICUM,

isationes promulget. . Ein I G R A M M A. .: i

R Ne moras calami: quid publica vota moraris 3 Ruid Coi differs pandere scripta senis Pue quidem fiuiis alios servavit ab iambris, Se fervare fua non potis arte fuit.

Ergo age, ct morti redivivum Lude Magi Brum Remimus nobis, resimasque Mi. . . erit , ut debent alii cui munera vita,

se tibi vittam debeat Hippocrates. Addictissimas Servus

Hieronymus Vitalianus.

odiarii Sanctorii.

I A LUCR

4쪽

In Tertium librum Aphorisinorum

HIPPOCRATIS

COMMENTARIA

A PHORISMUS L

Mutationes temporum potissimismpariunt morbos: ct in quibusdam

temporibus magna mutationes, aut frigoris, aut caloris, σalia pro ratione eodem modo. N ter Causas externaS morbos inferre valentes prscipuus plane Aere it, qui cum nos perpetuo ambiat, atque assidua inspiratione Viscera vitalia subeat,&cum sanguine in Pulmonibus misceatur, sicuti ubi purus , ac salubris est, Vitam, valetudinemque tutatur, ita si alieno vitio inficiatur, aut halituum labe foedetur, potenter admodum nostra Corpora alterat, & it quinat. Cum autem innumeris propemodum mutationibus obnoxiussit, &vicissim variis, disserentibusque , vaporibus , nebulis , rore ,

pruina , pluvia , nivibus , Ventis , minerarum halitibus , caeterisque depravetur, unde diversimode quoque nos afficit, propterea factum puto, cur Hippocrates illius rationem maximam prae cetieris habuerit, atque Iib. de Natura Hom. decreverita spiritu, seu Aere, &a cibis, potibusque omnia morborum genera proficisci. Et tib de Flatib. Aer es, inquit, maximus in omnibus, qua Corpori accidunt, autbor, ct dominus. Atque iterum: Mortalibus viata, ct morborum aegrotis,solus is essauthor. Et mox r Subiiciam igitur reiilud, quod non aIrundὸ unquam . veri mile sit morbos evenire, quam ab Aere, sis aut pIus, aut minus, aut cumulatior , aut morbidis I r-dibus inquinatior in Corpus se in erat, sed O nunc etiam demonstra-9 6mnes morbos ex hoc oriundos Corporibus innasci, ac generari ,&c. Hoc autem libro speciatim memorans mutationes Aeri contingen-

5쪽

Liber TertiUS.

tes a Temporum varietate, primum inquit, illas potissimum morbos parere; ut propterea caeteris aliis Causis externis aegritudines inferre valentibus Temporum mutationeS Pr

ferat.

At quaenam sint ejusmodi mut tiones, non levis est inter Interpretes disceptatio , . Nonnulli eas solum existimant , quae in quatuor anni Tempestatibus contingunt, praesertim cum vices illa: commutant. Alii, ubi debitam Temperiem non servant, ut cum aestas Autumni, &Ver 2E- statis morem reserre videtur. Plerique ad caloris, ac frigoris inaequales vicissitudines ascribunt . At ipse existimaverim, omnem, & quamcumque mutationem subitam , ac humanis Corporibus incongruentem, comprehendi, cum in finite illas Hippocrates memoraverit, &ab omnibus pari modo nostra co Pora Praeter naturam affici possint. Et quidem cum ab Hyeme in Vermutatur temporis constitutio,quemadmodum Aer incalescit, dies noctes superant, &Sol diutius nostrum Η rirontem illustrat; sic pariter humana Corpora ad alia disponuntur, valde differentia ab his, quibus ex prς- cedenti Hyeme fuerant affecta; &multo magis cum ex temperato Vere fit transitus in aestatem, perquam ex maximo Aeris cellu ob Solis accessum ad nostrum verticem vehemen tius Corpora alterantur, & in acutas

admodum aegritudines incidunt, quq& longe graviores accidunt sub Autumno , aliter, aliterque affectis corporibus ex immutato in aliam habitudinem Aere, ut & adventante Hyeme in aliam omnino differentem, uti subsequentibus Aphorismis singulatim recensebimus. In his praeterea Temporum Anni mutationibus, periculosissima specialius lib. de Aer. ρο he. esse a it Hippocrates ambo Solstitia , maxime aestivum,

atque utrumque aequinoctium , prε- sertim vero Autumnale, quippe tunc valde mutabilis fieri solet Aeris sta tus, & repentinae plerumque contingunt alterationes ex ingruentibus pluviis, grandinibus, ventis . oriatet autem, subditidem, e r Mirorum exortus considerare , praecim

Canis, deinde Arcturi, Pleiadum occasum: Morbi enim in bis maximδdiebus judieantur , aliique perimunt , alii vero desinunt, aut in aliam speciem , aliumque statum

transmutantur ; ut propterea ibidem exi stimet non minimam partem tonferre ad Rem Medicam ipsam A ronomiam, sed omnino ρω-

rimam, cum una cum temporibus,

ct Ventriculi in Hominibus mu.

tentur

Verumenimvero istiusmodi Quaternaria Anni divisio, quae nobis

Europaeis Zonam temperatam incolentibus congruit, minime caeteriSomnibus Terrae habitatoribes pari- formiter respondet; cum sub Zona Torrida aliquibus, scilicet sub JEquatore sitis, aestas duplex accidat, Sole perlustrante signa Arietis,& Librae , quae Nobis sunt aequinoctialia; aliis vero, videlicet Accolis, cum iSol utrinque posita signa migrat , quae caeteroqui fixa dicuntur, prout in alicrutram ab AEquinoctiali partem declinant; in aliis vero fi-gnis a vertice remotioribus Hyemes, aut potius caloris remissiones, Veri,& Autumno quodammodo respondentes fiunt. Sed & Antaecis diversa

quoque accidunt; nam quibus insignis Sol Nobis aestatem facit, illis parit Hyemem , & contra; & ubi Nobis incipit Ver , illis inehoat Autumnust ut fleam nunc, quas omnino diversas etiam sortiuntur Tem

6쪽

Aphorismus I. T

pestatum mutationes, qui Antipodes Nobis sunt, & qui frigidas Z nas inhabitant, ab Astronomis, ac Geographis abundantissime recollectas. Unde ridiculus plane fuit ille, qui inter theses quasdam publice

propugnandas, primam fecit, qua indefinite atque universim se tutaturum asseverabat, quatuor solum esse cunctis Anni Tempora. Huic apprime cohaerebat Plinianum illud ex Apelle: Nil ultra crepidas. Sed tamen omittenda non est, quae Veteribus fuit in usu Anni Temporum distributio. Illis enim , etsi

communem Zonam , eademque Climata nobiscum colerent', Annum

aliter partiri visum est,& quidem in

septem tempora, ut memorat Gai nus hoc eodem lib.conma. I 4. & latiuS

T. epidem.comm. I. tempest. I. Primum

autem ab AEquinoctio Verno, sive ab ingressu Solis in signum Arietis, ad ortum Uergiliarum, seu Plejadum, Ver constituebant; Ab istarum ortu ad Solstitium AEstivum, tempus secundum , & quodammodo aestatis initium. Tertium aestivum , a Solstitio ad ortum Caniculae extendebatur. Quartum ab ortu Canicula ad ortum Arcturi, opora dictum . Quintum Autumnale , ab Ortu A cturi ad Plejadum occasum e vocabant orirωρατον. Sextum ab occasu

Plejadum ad Solstitium hybernum . Septimum demum a Solstitio hyberno ad Vernale aequinoctium: quod

την φυταλίαν appellabant, seu Tempus insitionis, & cum a flante Favonio purpureae Violat exoriuntur. Et quamvis Cardanus in commentistius horismi summo studio coneturrem hanc a Galeno non satis bene

explicatam, nec nostris temporibus congruentem, in meliorem calculum revocare, quia tamen ante Gregorianam correctionem scripsit , quo

temporeUernale AEquinoctium contingebat ad IV. Idus Martii circiter; ac deinceps Astrorum ortus , atque occasus evariarunt ; propterea fit, ut nec illius computus adamussim traditae rationi, atque Anni partiationi respondeat. Vernum namque AEquinoctium nostra hac aetate ex Gregoriana correctione accidit XII. aut XIII. circiter Kal. Aprilis. ortus primarum Pleiadum VIII. Idus circiter Maii, ultimarum ad Kal. Junii. Solstitium aestivum ad IX. Kal. Julii. ortus Sirii ipsis fere Kal. Augusti: Procyonis vero ad IX. Kal. ejusdem sere, quo tempore Etesiae spirare solent. Arcturi exortus ad Nonas Octobris. occasus Plejadum ad XII. Kal. Decembris. Demum Brumale Solstitium X. Kal. Ianuarii prope. Porro haec deinceps etiam evariabunt, cum observationibus summi illius Astronomi Tychonis Brahet, inerrantes stellae quotannis secundas I. secundum ordinem signorum progrediantur. Sed & cum his observabiles quoq; sunt dies Caniculares , ab ortu utriusque Canis ad finem usque Augusti, de quibus Hippocrates q. bor. F. sub Cane, cyante Canem Dies Hal-cionii, qui circa festum Divi Martini tranquilli. & aprici esse solent . Ortus etiam, & occasus madum elabente Majo,atque imminente Decembre; itemque Lunae elationes, ac depressitates circa Tellurem in suis Apoggis,& Perigans, aliaque hujus generis plura ab Agricolis potissimum, &Nautis passam observata, cum ex his putent Aerem plurimum immutari, exoriri ventos, grandines, Procellas ; unde corpora ctiam veheme ter affici contingit. Cum insuper Anni tempus natur lem, & consuetam non servat co

7쪽

Liber Tertius

gritudines progignit ; puta cum duntur, diutissime produranti sieper aestatem pluviae ingruunt, & per

Hyemem Austri perflant impetuosius, Ver alget, aestuat Autumnus. Ita namque graves, morbosasque constitutiones accidisse refert idem Hippocrates in libris Epidemiorum,& notatur hoc eodem 3. Aphor. 4 tex. II. inferius. De caeteris vero mutationibus meminit idem Hippocrates hoc eod. 3. hor.q. inquiens: In Temporibus Vinum ad annos integros servatur

ferens aetatem, atque vigorem inconcussum, cum oleo ab ambiente Αere praemunitur . Fructus recentes

cera obliti ad remotissimas Regiones devehuntur, & nedum incorrupti , sed perinde ac ab arboribus tum decerpti. Pari modo multa servantur in melle, vino, ejusque spiritu , caeterisque liquori bus; sed & in millio, arena, cineribus, aliisque, quiquando eadem die modo calor, modo i bus illa ab Aeris contactu praecave- Iristus viget , autumnales morbosiantur; Et in Machina pneumatica expectare oportet. Neque solum caloris, aut stigoris vehementes, &subita alterationes , sed etiam humiditatis , & siccitatis mutationes

morbificat esse consueverunt, ut pro- Pterea quacumque de Causa Aer Permutetur, aut afficiatur, humana Corpora perturbari contingat; unde si crassus , nebulosus, turbu-Ientus, nimbosus, ventis agitatus ;mox omnino tranquilluS, apricus, fervidus, densatus, aut laxatus fiat, non leviter nocebit r Natura enim nostra, quemadmodum congruentibus, & assuetis gaudet, ita repentinas, ac incongruenteS mutationes, atque vicissitudines aegre ferre solet.

Quamobrem subdit Hippocrates, min quibusdam temporibus magna mutationes aut frigoris, aut caloris, alia pro ratione, eodem modos quibus comprehendi quoque

videntur, quae incolatu, exercitiis, indumentis, aliisque similibus subita mutationes fiunt, ut in dies experimur ; ab his etenim repente mutatis, diversimode quoque Aer nos afficit, interturbata praesertim perspiratione.

Quarta autem fit vis Aeris in Corporibus quibuscumque Permutandis , alterandisque, vel ex eo quisque coniiciet, quod quae ab eo desen-Boylei, exhausto Aere, diutissime carneS, fraga, mora, cerasa, pruna, aliique fructus, floresque varii, adeo illibata asservantur, ut nec maricescant, nec acorem contrahant.

Vinum quoque, cervisia, ac sanguis ipse ab animalibus eductus, etsi longo tempore in eadem sint reposita , non aliter inde postea extrahuntur, ac fuerunt inclusa. Aeris quippe vi, atque efficacia, quam Elateris nomine insignitam Recentiores Phil sophi voluerunt, suscitantur in Corporibus sermantationes, comm tionesque internae, ut & acerba queque maturitati subiiciantur, atque in jam maturis mobiles, tenujores.

partes adigantur, exsolvanturque, quin immo pro variorum Corporum, halituum, & vaporum cum ipso intermistione , variae, multigenaeque excitentur mutationes; unde experimur aedificia ad oras maritimas exposita per elaterem cum vaporibus acido muriaticis aequoris commistum, sensim corrodi, atque manifeste consumi. Quamobrem jure optimo credi potest vorax Tempus cuncta consumere dentibus ab Aere mutuatis, presertim cum diversimo-

de is affectus per tempestatum vicis. situdines, multifariam quoque halituum , di vaporum commissione

8쪽

Aphorismus I. Si II. . 9

acuitur, &erodentior evadit. Atque hinc non temere Olymp. Neme-gi . Eclog. 3. cecinit. Omnia tempus alit, tempus rapit , usus in arcto e D. Ab uno siquidem Aere consum linur simul, & alimur, unde principium alimenti Aer Hippocrati dicitur, & enarratorum hactenus accidentium causar atqui usus ejus in arcto quoque est; nam scuti juvat in plerisque, ita in mul tis aliis nocere solet: unde Causa indifferens statuitur a Medicis, cum quo vario illius usu & obesse,& prodesse possit.' At vero praeter Temporum Anni Varietates, notabiles quoque in Aere fiunt mutationes, indeque corporum alterationes, atque aegritu- V, Hipp. dines, a Ventis: hi namque non ἀφ hvm solum Aerem vel repurgant, Vel in quinant, adeoque serenitatem, vel nebulas afferunt, aestum, vel algorem ; sed etiam variis, multigenisque vaporibus, ac halitibus inficiunt , nitrosis, sulphureis, aluminosis, vitriolicis , mercurialibus, aliisque, quibus respiratio in Animantibus non minimum offenditur, & Ur- means sanguis per pulmones inficitur, unde saepenumero Catarrhi , Tusses, Haem apto es, Pleuritides , Anginae, Dysenteriae, Febres, aliarque aegritudines perniciosissimae exoriuntur. Sunt autem ex his aliqui statis temporibus perflantes, ut etiam aves ad Nos perducant: sunt &Commo- alis, qui indifferenter. Verumta inen& Regiones pleraeque certis qui Lda Ven- dam natibus subiiciuntur, ut Urbs I'de . h e nostra Neapolis Australibus ven-Idie tis sere perpetim afflata, ut propte-

4e hum. rea distillationes, atque artuum do

lores, ει Capitis languores subeat; sed & quidam Telluris tractus peculiares ventos sunt sortiti statis temporibus Prosperos, vel adversos . Historiis est jam notissimum saeviisse in Graeciam diram Pestem ventorum afflatu ex AEgypto delatam, quam perpetuis monimentis descripsere soluta oratione Thucydides, atque

heroico carmine Lucretius . Has auistem ex depravato Aere affectiones, alterationesque, solus ignis corrigere , arque delere poterit, cum &Hippocrates ipse in Graeciae pestilentiis integras sylvas incendi jusserie

ad Aeris repurgationem. Caeterum quia non omnes Homines in ejusmodi Temporum mutationibus,& Aeris alterationibus aequabiliter afficiun tur, vel aegrotant, sed qui solum,

aut habitudine, aut humoribus, sunt dispositi, propterea sequentibus A. phorismis, quibus Tempestatibus ,

ac particularibus Temporum muta

tionibus Corporum habitudines specialiter subiiciantur, sigillatim enu

cleat.

Naturarum aliae quidem ad Aessa. tem, aliae vero ad Hyemem, benὸ, maleve, se habent.

IN numeris Experimentis est comis

probatum , non omnes Homines quavis Anni tempestate aeque bene Vitam degere, atque inculpata Valetudine laui, sed quosdam in una , alios in alia salubrius viverer & quidem lacertosos, atque obe S, ambienti frigido facilius obsistere, meliusque valere; graciles vero multum assici, atque offendi: cum tamen contra hi melius se habeant aestate, illi deterius; Unde ex Temporum mutationibus potius uni, quam alteri assicientur, prout ipsorum halbitudo, ac propensio huic, vel illi tempestati magis subiicietur. Naturas tum hic, tum alibi Ga

9쪽

io Liber Tertius.

lenus Temperies interpretatur,quippe qui omnia corporibus humanis contingentia, calore, frigore, humiditate , ac siccitate, veluti primis qualitatibus, est metitus: quamObrem in distate meli iis,quam in Hyeme i sos habere ait, quorum Temperies stigida, humidaque est; qui ve

ro Temperamento sunt praediti calido sicco, salubrius tu Hyeme, de. terius in JEstate. Verum hac ratione obesa Corpora, quae Digida , &humida, ab ipso dicuntur , salubriorem degerent vitani aestate , quam 'eme; & contra gracilia, veluti calida ficca, male se haberent in&state, & bene in Hyeme; cum tamen obesa Corpora efficacius obsistanthyberno, frigidoque ambienti, a quo graviter 8racilia offenduntur.

. Naturas h1c igitur exponere portebit, quas alibi nos Corporum constitutiones , & habitudines appellavimus , desumptaS a textura partium similarium organicas componentium , una cum sanguinis illas irrigantis consormatione: quibus enim sanguis inest floridus,vegetus, vividus, qui quaquaversum partes subeat, & ad obeundas operationes agilitet,hos calidam temperiem, seu constitutionem, nactos dicemus; quibus vero, parte potius auctifica resertus est, obesioreserunt, sed minus calida pretditi temperatura.COnfert autem ambiens Aer, sive calidior, sive frigidior evadat, ad ejusmodi Corporum constitutiones vigorandas, vel permutandas , inspiratione simul ,& perspiratione; quamobrem tempore aestivo, quia tenuior sanguis evadit ex inspirato aere,& ex cute rariori promptius perspirant crassiora ejusdem repurgamenta, propterea hebetes, & humidae Corporum constitutiones, salubrius tunc degunt; deterius vero hyeme,

impedita ejuscemodi perspiratione , & languine a frigidiori Aere aliqv a-tulum constipato. Ita pariter reliquae Corporum habitudines melius Aystate, pejus Hyeme degent, qua

tenus ab utroque, hoc, vel alterutro Aeris beneficio, emolumentum, aut detrimentum ex adverso sortientur. Neque vero perpetuo verum est frigidas, quas vocant, aut calidas temperaturas, distate bene, eme

male, ac vicissim se habere, nisi ex memoratis Causis inspirationis,trasepirationisque, sanguis bene, vel male afficiatur; siquidem fieri potest, ut frigido praediti temperamento, sicut& calido, obesi simul,& graciles,qque male se habeant in Hyeme, atque in rustate, si nimirum effoetus in illis sanguis, in his valde tenuis, facile

disperdatur, & evanescat, ab ingenti Aeris aestu; & opprimatur, atque hebetetur a Brumae algore. Unde plerosque novi ex utraque Anni tempestate aspera, fere quotannis a grotare, &solum vitam ducere salubriorem tempore verno, aut etiam a stivo, modo calor remissior foret,

aut aerem incolerent temperati

rem, Zephyrisque Perflatum; quoniam in his imbecilla sanguinis constitutio,& laxa textura membrorum, utrumque excessum ferre non poterat. Sic levis lucernae flammula cito extinguitur, cum si algenti, densatoque aeri exponatur, tum si distracto, ventilatoque, immo etiam radiis laribus vehementer verbCrato , aut aliter intensius excalefacto. Iure ergo optimo HippocrateSNaturas Hominum indiscriminatim

commemoravit, nulla caloris, aut

frigoris, alteriusve qualitatis facta

mentione,

10쪽

Aphorismus III. IIA PHORISMUS III. Morbi quoque, alii ad alia benὸ , Vel male se habent, re quadam

aetates ad tempora, ct loca , Ο Oictus genera.

O Uod dixerat de Naturis, &

Corporum constitutionibus , nunc de aegritudinibus , deque ipsis aegrotantibus, illorumque aetatibus Pronunciat, ut sensus sit, Morbos in quibusdam mitiores evadere, &securiores, in aliis vero graviores , periculosioresque, prout aegrotantes

ipsi hac, vel illa habitudine praediti,

in unam, vel alteram morborum constitutionem proclives fuerint . Sic graciles ex distillationibus, Tum ,

Dysenteria; obesi vero ex Asthmate, Hydrope , Sopore , Palpitatione gravius afficiuntur: In aetate puerili minus periculosae sunt Varioli, quam in aetate consistenti, ac senili. Facilius pariter,citiusque desinunt Qua tanae, Obstructiones, & Articulorum dolores aestate, quam Hyeme. Ηy dropes, & Cachexiar, in montaniS, ac maritimis locis levius affligunt, meliusque curantur; In campestribus vero Phthises, & Atrophiae. Αttenuans victus gravior in juventute,& in morbis a tenuibus humoribus exortis; utS plenior, ac consistentior in succi plenis. Horum autem, omnium latissime meminit in libris Epidemiorum Hippocrates, ubi Epidemios morbos referens populariter gra ssantes, non omnes tamen aegros aequabiliter affectos narrat , sed pro varia cujusque habitudine,ac natura, itemque aetate, tempore , regione, diaeta, alios gravius, alios levius aegrotasse, neque singulos cum uno, eodemque genere symptoma

tum a

Sed num ad Morbos potius , an verius ad Causas respexerit Hippocrates, & unde bene, vel male aegritudines se habere dixerit ad alia, atque alia comparatas, dubitari poterit. Et quidem in textu videtur solum aegritudines memorasse, ut e sectus nostris sensibus magis obvios . Sed revera Causas magis prospexisse dicendum est: nam morbi bene, vel male se habent ad alia, aut alia , quatenus Cauis illos efficientes, aut

conservantes, abscinduntur, vel emendantur; aut contra augentur , & exasperantur: non enim alia de

causa tertianae febres aestate breviantur, & ingravescunt, nisi quia humor illas fovens promptius dissipatur, aut contra acuitur. Sic pariter dolores articulares citius desinere solent aestate, serius Ηyeme , quia per qstum vitiosi succi attenuantur, & exsolvuntur, per hybemum vero frigus detinentur, & incrassescunt. Perperam proinde agunt, qui in praescribendo victu ararotantibus. summo studio adnituntur adversus morbos pugnare, cum in calidis . - quaS vocant, aegritudinibus friges cientia cibaria praecipiunt, etiamsi humores praedicent crudos,& phledimaticam , tenacemque pituitam ;quamobrem sebricitantes omnes pari modo cibant, oleribus, justulis, consumptis, cum seminibus , syrupis, & electuariis refrigerantibus, ut propterea Morbos insanabiles reddant, vel protrahant. Praeterea adjecit Hippocrates quasdam aetates ad quaedam tempora, loca, & victus genera , etiam bene, vel male se habere, videlicet quia, Pueri, ut inquit Celsus, pro ii,

ximique his, Vere optimὸ valent, RHate prima ttitissimi sunt, Senes AEnate, G Aut amni prima parte, iuvenes 'eme, quique inter iuven

tam s

SEARCH

MENU NAVIGATION