Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In Hippocratis aphorismos commentaria pars secunda ubi universæ medicinæ ... Tomus tertius

발행: 1711년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

O Liber Tertius.

dum, & suecipienum efficiat, ut proinde, adventante Vere, frigorifico,& aquilonio, ob compressas, densatasque partes, detentis humoribus,& halitibus, foetus in Utero geren tibus, & Viscera interiora in caeteris Hominibus. graviter inficiantur. Neque enim a sola Hyeme Austrina, sed a succedente Vere aquilonio, praedicit Hippocrates futuros abortus in gravidis , aliasque aegritudines in Viris , cum scilicet perspiratio interturbatur, & sanguis nequit convenienter repurgari.

At vero nec ista tempestatum indebita vicissitudo satis est, ut ab r- tum provocet, sed tantum disponit, ut is, quacumque alia de causa, vel

interna, vel externa accedente,subsequatur; quamobrem tunc abortient Utero gerentes, cum animi motionibus perturbatae, aut immodicis exercitationibus commoti, aut laxiori victu, potuque usae, cumulatas, ex praecedenti Temporum vicissitudine, detentasque humorum superfluitates, veluti consopitas excitent, & exagitent; unde Uterus, ejusque vasa laxentur, atque lubriciores viae redditae deponant, quod interius est reconditum . Hinc in Aphorismo adjectum est,ex quacumque occasione gravidas abortire, Veluti quae commoveat, agitetque eXCrementa, per Ηyemem austrinam congesta, atque ab aquilonio Vere detenta, ut haec commota, & agitata delaxent vasa Uteri, & abortum afferant. Contingit autem, foetum

potissimum ab his labefactari, quia, tenerior cum sit, facile quascumque alterationes su scipit, & luccumbit. Quod si Causae istae externae desint,

nullamque praebeant Utero gerentes ejuscemodi perturbationis occasionem, adeoque ad legitimum pariendi tempus perveniant, sore adhuc

subdit Hippocrates , us ipsae partus

edant imbecilles, & valetudinarios; quippe humores illi antea cumulati, per partum fieri nequit, quin commoveantur , & commoti tenellum foetum non inficiant, & perturbent. Sed & verendum valde, ne per tempora partum praecedentia, ad Uterum cum foetus alimento delati, teneras ejus partes etiam foedaverint,& coinquinarint una sanguinem; unde postmodum languor, & mala valetudo , vel etiam interitus statim a partu, cum praesertim Aeri,per aquiloniam tempestatem algido , subii

ciuntur.

Haec speciatim de gravidis, atque

enixis adnotat; Caeteris vero hominibus difficultates Intcstinorum, &siccas lippitudines accidere subdit. Vocantur autem siccae lippitudines, ut explicat in Comm. Galenus, quae sunt sine fluxu, nam cum oculis illachrymantibus humidae dicuntur. At vero lippitudines potius graciles ,&picrocholos corripient; obesos vero, &humidos, intestinorum difficultates: quod & idem Hippocrates exposuit c.lib.de Aer.A. Ioc. inquiens: Pituitosis igitur di ultates intestinorumfleri, terisimile est

mulieribus, pituita de Cerebro δε- fluente, propter naturam humidiorem ; biliosi autem lippitudines se-

eas propter Carnis caliditatem , ac Acitatem. Denique Senioribus accidere ait distillationes, quae cito interiment. Has autem non simplices esse, quales ad OS,Sc nares, feruntur, manifeste deducitur ex eo, quod hic in textu subiicitur , cito interimere; & clarius explicatur cIib.de Aer. Aq. re loc. ubi propter raritatem, re eliquationem venarum ejusmodi defluxiones in

Senibus fieri dicitur, quibus aequi repente pereant, o aliismi derati

32쪽

Aphorismus XII. 33

dextera, aut sinistra parte flant.

Modo etsi defluxiones, distillationesque in Senibus difficulter concoquantur , non tamen repente interimere solent, aut siderationem afferre. Quare putandum, ex aquilonia tempestate Cerebrum, per Hyemem Austrisam humoribus aquosis, &crassis repletum quodammodo comprimi, ejusque ductus, atque emissaria impediri, quo minus valeat seipsum ab hisce superfluitatibus repurgare , quae propterea ex vitio per moram, de per friSidum aerem contracto, si principium nervorum,&nervoSipsos occupent, Apoplexiam, vel Hemiplexiam afferent; si vero venas,aut Vasa lymphatica subeant, lς-vitates Intestinorum, & Hydrope S, similesque alios morbos parient; ut ipsemet prosequitur cit. lib. de Aere , Aq.ο Lος. quin & si in pulmones decumbant , & Cordis vascula pervadant , cito etiam iniuriment. Haec autem facilius videntur Senioribus

evenire, quippe qui distillationibus

obnoxii sunt, & Capite, ac pectore praelanguidi, ambarum partium aegritudinibus tapenumero laborare

solent.

Quoniam vero liqc mala Senioribus accidere inquit, verisimile admodum est praenotata Iuniores arri-Pere ; quamobrem rationi consentaneum videtur, non solvim pro aetatum diversitate, sed etiam proculusque varia constitutione, & Corporis habitudine, vitaque anteacta, diversimode cum viros, tum foeminaS, tum Juvenes, tum SeneS, tum pingues, tum macilentos , ab ejusmodi Tempestate laboraturos , iis vero praesertim in partibus, quae affectae ,

. debilesque fuerint. t. ..

Num autem aegritudioes hic ab Hippocrate recensitae, ipso quidem Vere, an vero succedente Astate fit,

turae sint, non convenit inter Expositores. Verum cum in Aphorismodicatur: quibus partus in Ver ineidit ; Et in lib.de Aer. aq. ρο ιocis scriptum sit: Primum quidem mulieres,q uibus partus ad Her insat: plane

fateri Oportet, abortus , &funestoSexitus infantum, ipso verno tempore eventuros: si enim super vixerint, interitus periculum evasi, atque usu lactis perpurgati conceptam in Utero malitiam futurum ut deponant,& salubriorem induant constitutionem; Multum enim ad id valet, nec

non ad permutandas naturaS,ac m

res ipsos, proba laetis conditio, ut alias ostendimus . Celsus etiam lib a. cap. I. hanc Hippocratis sententiam

interpretatus lac habet: si Austri, pluviaeque 'emem occuparunt; Verautem trigidum, o secum eH: gravidae quidem foeminae , quibus tum

aden partus, abortu peris litantur; ba vero, qua gignunt, imbecillos, vixque vitales edunt. Quibus plane ostendit, foeminas ipso Vere parientes periclitari. Caeterae vero aegritudines, aliis contingenteS, pro Corporum, & habituum varietate, pote

runt in sequentem etiam ΑΓstatem protendi,& populariter grassari; Sed enim tunc potissimum morbi inde

provenientes observabuntur , cum superfluitates humorum detentae viscera opprimunt, & inficiunt; istae

vero non nisi ex aquilonio Vere detinentur , adeoque tunc a Critudines parient, citius tamen, vel serius, pro Corporum varietate, & humorum superabundantium dispositione . Si autem ad aestatem iisque protraherentur, facile possent aestivo calore attenuari, dissolvi, atquc etiam per

sudorem educi.

Quid postremo agendum sit, ut, quoad fieri possit, eiusmodi calamitatibus occurratur, breviter resera-C mus.

33쪽

34 Liber Tertius

mus. Et quidem si ab inquinamentis, & aquositatibus detentis, haec mala imminent, ratio dictare videtur, illis potissimum repurgandis incumbendum, indicta quoque diaeta , qui valeat sanguinem puriorem progignere, Capite una simae, &Ventre roboratis . Quamobrem cibi vitentur humectantes , atque obstruentes, potus rerum gelidarum,

mnus immoderatus; ipseque Aeraquilonius, & frigorificus, & quaecumque possunt sanguinem obtu dere , & perspirationem impedire. Venter in Utero gerentibus praesertim assiduo foveatur aromatibus, ac saepe etiam tum is , tum lumbi spiritu vini purissimo, tinctura Κermes ;necnim Emplastro Comitis a dicto, de crusta panis Montagnans, aliisque roborentur, cavendo ab his , qui vel bent, vel male olent, itemque trepidatione , saltu, ac vehementibus animi pathematis. Succum Altari contus, & expressi cum Vino semes, aut bis, singulis mensibus exhibitum ab abortu praecavere scribit Harimaanus. Ε Vitriolo romano ad Solem in calcis formam redacto, atque pelle Arietina acu pertusa incluso, instar Zonae, lumbis gestato, praecautas ab abortu plerasque praegnantes vidi, quibus levi quacumque ex causa is alias accidisset. Idiplηm haberi a Magnete adnotat Helmontius de

Infantes iam editi, si debiles videantur, praeter intus externos, vegeto lacte ex sanis nutricibus alantur, &oleo macis perungantur, stomacho,

& spina, atque interea detineantur in locis calidis, ut Aeris inclementiam evitent. Caeterum in aliis proderant, quae cumulatos humores educunt , sudore S movent , & Ventriculum ,

ac Cerebrum ruborant, servata ia-terea convenienti diaeta, pro Corporum affectorum diversitate.

Ionia; Autumnus vero pluviosus, o A fraus, dolores equis vehementes ad 'emem nt, ra'

tuses , Raucedines , atque Gravedineι , quibusdam autem σ

AConstitutionibus Tempestatis

hyemalis, & vernae, aequalitatem non servantium, transit Hippocrates ad alias duas aestivam Rutumnalem examinandas , cum suas quoque patiuntur alterationes. Primum itaque considerat ea, quae eontingunt ex Kstate sicca, & aquilonia, superveniente Autumno pluvioso, &Australi. Cum autem inquirit Conmstitutiones aestatis,& Autumni, nul lam rationem habet Veris, &Ηyemis, sores quia existimat eas suas habitudines servasse, adeoque precedentes memoratas vicissitudines haudquaquam subiisse, ne scilicet quis ea ratione putaret ex aestare sicca, & aquilonia, atque Autumno pluvioso, & australi, una cum inaequalitatibus reliquarum duarum tempestatum, futuras esse aegritudines, quas hic in Hyeme succedente receniet. Quare sicuti bina ibi, sic& hie duo solum inter se comparat Anni tempora vicissim permutata.

Inquit itaque: se Aestas AcasM-rit, idest pluiquam naturalis illius

conditio esse consuevit, atque adeo, vel ob imbrium inopiam, quibus non raro hutraescere solet, vel ob ventos boreales per idem tempus spirantes, omnestique Aeris humorem absumentes, vel denique, si Ereta, Vemti anniverlarii, Aeris aestum quotannis

34쪽

Aphorismus XIII. 33

nis temperantes, sertasse per Italatem non spirent, ita sane dies Caniculares, procul dubio servidiores observabuntur, ut & Tellus ipse,praenimia ariditate, plures in hiatus diducatur. His quoque de causis fie- cum Aerem appellamus, cum Vaporum est expers, & pluviis caret; ac ventis vapores, &nubes dissipantihus percellitur. Hinc idem Hippocrates adjecit, sμcafuerit, se aquilonaris: sicca plane, a perflantibus Ventis aquilonaribus . In hanc eamdem sententiam concessit Celsus lib.2 cap.r. qui sic Aphorisinum lati-

nὲ vertit: se scra Aesas aquilones

habuit, Autumno veris imbres, Auririque sunt, tota H me,ssus proxima est ussis, desiliatio, raucitas;

in quiνusdam etiam tabes oriuntur. Siceam, & Aquiloniam aestatem si Autumnus exceperit pluviosus, &Australis, ad Hyemem inquit, dolores capitis vehementes fieri: Non enim satis est Autumnum s e pluviosum, sed Australem pariter esse oportet; quandoquidem solent pluviae per Autumnum ingentes fieri,pra sertim sub ortu Arcturi, & Pleja-

dum occasu, quae tamen absque Ventis austrinis, sed plerumque cum o ciduis contingunt; ut propterea peculiarem habendam voluerit ratiomem ventorum Australium, qui majora , quam imbres, damna nobis incutiunt: hi enim ispissime simplices,

ac tempestivi, non leve emolumen tum cunctis animantibus afferunt, ipsomet Autumno, vel ineunte, vel

vigente , si praecipue ferantur a Ventis salubrioribus: fit vero cum Ventis Austrasibus , omnino nocent; quippe Atari infestissimi sent,

ex superius traditis. Quamobrem non immerito conjunxit Hippocrates pluviosam ut , Eu Australem Autumni tempestatem, qua scilicet Caput gravetur, & destillationes

promoveantur, cum pulmonis lae

siones

Dolores Capitis, qui exinde portenduntur, dicuntur esse vehementes, quoniam ex imbribus,& Austris Autumnalibus Caput multis humoribus . aqueisque luccis repleri contingit, qui permeninges, eaeterasq; Partes nervis contextas diffusi dolores pariunt.

Atqui fieri potest, ut ab humentibus succis , & ab aquositatibus dolor

excitetur, isque vehemens , ut hic advertit Hippocrates λ cum tamen ex doctrina Galenicorum humida intemperies dolorifica esse nequeat, veluti quae potius hebetet, & obtundat, atque sola corpulentia gravet,

quam molestum sensum inferat, qui est illis Dolor. Verum si molesta in sensu Tactus

perceptio dolor est, quaecumque vim habent poros Corporis scindere, dilatare , contrahere, aut alitera consueto situ distorquere, poterunt quo que dolorem inferre, & eo vehementiorem, quo violentius afficient. --do humores cujusvis generis id praestabunt, si malitia pungant, scindant, erodant ir si multitudine comprimant, distendant, ac dirumpant; si motu assatim irruant, vel interciso cursu alicubi haereant. Porro aquosi humores per pluviosam, di Austrinam tempestatem in Capite collecti ob falsilaginem, aut acritatem se inde contractam,& multitudine,qua sunt cumulati, & violentia, qua sunt intrusi, vellicando, distendendo,op plendo,& tumefaciendo, dola S v hementissimos incutient. Sed etsi nul Ium suapte natura dolorem excistarent, saltem perspirationem, &circumfluum sanguinem, si sola corispulentia impediant, & retardent, nO- cui, &molesti partibus erunt, ade v

35쪽

36 Liber Tertius.

que doloris Caulam dantes dolorifici evadent. Sed enim Vasa lymphatica , quae multa per Caput circum- quaque feruntur, & Cerebri corticem, ac Meninges perreptant, plurimum aquosis ejuscemodi superfluitatibus, per Austrinam tempestatem a sanguine refluis, oppleri observantur ; itemque glandulae Corporis universat iisdem imbibi, quae deinde a

superveniente frigore hyemali compressae haec eadem, & graviora mala progignent, corruptioneS, Tabes, Hydropes , tumoreS. Hinc autem contingit desinere non raro vehementes, ac diuturnos ejusmodi Capitis dolores spontina e naribus haemorrhagia , vel sanie ex auribus prodeunte, aut acriori ex iisdem naribus destillante,vel per poros Cutis,

aut in vias urinarias prolabente, post acutas febres de genere earum, quas Galenus vocavit ardentes spurias. Eadem ratione, & Tusses per memem aderunt, μRaucitates, & Gravedines , prout aquosi humores, vel pectus, vel guttur,vel nasum occupaverint . Siquidem Cerebrum,magnae glandulae ab Hippocrate comparatum , cum aquositatibus repletum

hyberno deinde frigore constipatur, di quodammodo costringitur, si protrudat in Nares, Coryzam, si in Gu

tur, & Asperain Arteriam, Raucitatem,si in Pectus,& Pulmonem,Tussim angenerabit, aliasque etiam aegritudines, pro vario in alias partes vitiosorum humorum illapsu. Has autem solummodo Hippocrates memoravit, veluti eas, quae partes Cecrebro proximiores affectas denotant, promptiusque cum eodem laborante compatientes, & per glandulas attiguas,excurrenteS, vel Hagnantes humores solitas excipere.

- Denique in fine Aphorismi additur: Quibusdam autem o Tabes. Verum de qua Tabe intelligat, potest etiam hic dubitari. Et quamvis de

quacumq; extenuatione exponi possit; attamen cohaerebit magis Hippocratis menti, si ea speciatim e planetur, quae Pulmoniaca appellatur : siquidem in textu graeco scribitur phthises, quae proprie Pulmonis affectio est, &verisimilius induci videtur ex pluviosa, & Austrina Autumni tempestate, qua nedum Caput, sed etiam Pulmonem superfluitat bus aqueis repleri contingit, ac postis modum illarum repurgationem impediri a superveniente Hyeme Pectori potissimum ,: & Pulmoni inimica . Quamquam autem humores isti in pulmonibus haerentes saepenumero acritudinem, acorem, vel salsedianem contrahant , etiam ex vitiato partis alimento, & ex consimili conditione , quam sortiri solent deten ii halitus, ac vapores e toto Corpore expirantes, itemque sudores, & urinae; nihilo tamen minus consueveruntas huc omni malitia exuti sola corpulentia, si diutius restagnent, non leviter Pulmonem inficere, &Τabem, ac Phthisim inserre. Unde Hippocrates 7. Aphor. 38. Desillationes, inquit, in Ventrem sup riorem, cidest in Thoracem in , D purantur intra viginti dies . Ubi cum usus sit graeca voce Catarrhi , profecto ab humoribus vulgo pituitosis dictis, seu lymphaticis , illas

pendere existimandum . Qui autem isti sint, quos Tabes ex hac Constitutione sit vexatura, Hippocrates tacuit. Profecto non omnes eo morbi genere affectum iri liaquet , ex dictione, Quibusdam, qua

aliquos dumtaxat Tabe laboraturos indicatur. Galenus in Comment. interpretatur, qui ad hunc morbum

apti natura sunt, utpotὸ qui angu

msunt pectore, o quibus a Capite

36쪽

Aphorismus XIV.

ad Pulmonem fluxio defertur. Sedelarius ex eodem Hippocrate I .&3. idem. videntur esse, quibus scapu- Iat instar alarum sunt exporrectae, pectus angustum, collum Oblongum, caput masnum , ut in gracilibus, qui sanguinem natura nacti sunt acriorem, tenuioremque , modico glutine, & multo sero scatentem; unde cum a praecedenti tempestate

pluviosa, &australi, Pulmones, &Cerebrum abundantiori sero perfundantur, facile in Tabem incidunt, labe nimirum per sanguinem illata .

Harum imminentium aegritudinum praecautiones ex antea traditis facile innotescent, praeter ea, quae inserius afferemus.

. . . t .

Si oero Aquilonius, e ceus bis,qui naturam habent humidiorem, γ' muIieribus conferet ; reliquis au- , tem erunt lippitudines Ilieae, σfebres acuta, diuturn . , non-- nullis vero morbi melanebosiri.

, Λ morimus hic praecedenti ad-α,,uecte lus est, ut ex utroque unica senteotia colligatur, veluti serie quadam continuata plures in unum locum transtulit Cellus c. lib.2. cap. I.

qui postquam aegritudines exaestate

aquilonari, & Autumno austrino ex eodem Hippocrate commemoraverit , statim subjunxit: autem Autumnus quoque aequὸ sectis iisdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus . rnter, qua muliebria esse proposui, secunda valetudo contingit s duriaribus Ue- ro instare possunt aridae lippitudi-- nes; er febres partim acutae, partimi langa ,σ hi morbi, qui ex atrabile - nahuntur; quin & Hippocrates ipse . cit. lib. de Aere . aquis. re Iocis, uti To i Op. d: mo LIL

praecedentis appendicem hanc eamdem sententiam his verbis describiti '

oiosus , confert pituito sis natura,

ct maximὸ his, qui humidisunt, remulieribus; biliosi autem infestissima est hac consitatio: valdὸ enim e Peantur,acciduntque eis lippitudines arida, refebres acuta, ac diu turna, ct aliquibus bilis atra; si quia

dem quod liquidissimum, ct aquoias

umin biles, consumitur: densissimum vera , ct acerrimum remanet : quod idem accidit, secundum eamdem rationem, sanguini , unde bi morbi his aecidunt. Unde sic affectum Autumnum succedere aestati pari modo siccae, & aquilonari antea descriptae, manifestissime demonstrat, utex contextu ejusdem lo-

ei liquido patet. Ejusdem quoque sententiae est Galenus, qui in comm. hujus Aphorismi, Apparet, inquit, sermonem nunc habitum non esse in-ragrum Aphor Umum,sed parte e-eundam unius Aphorismi , cuius priorem artem nuper, seu paulo ante destitimus explanare. Conferendus his item est Aristoteles, qui lib. I. probism. o. Causam secundae valetudinis in mulieribus, & pituitosis,exsicca, & aquilonari aestatis, & Autumni constitutione inquirit Et mox probLI 2. cur biliosi exinde infestentur, examinat, continuata omnino

oratione, sub eadem aestatis, de Autumni sicca, & aquilonia tempe

state .

Confert autem sicca haec, &aquilonaris constitutio Corporibus humidioribus , absumptis nimirum , vel compressis, deductisque ad vias urinae aquosis fit perfluitatibus, quibus illa, ut & muliebria, superabundant; Caeteris vero, idest biliosis, ut idem Hippocrates explicat, sive, ut C 3 ma-

37쪽

38 - Liber. Tertius

mavult Celsus, durioribus corporibus infestissima est haec sicca TempOris constitutio, quae illa magis extenuat , exsiccat, & obdurat , quinimmo aridis lippitudinibus, & febribus

acutis, ac diuturnis affieite acutisi quidem , quibus sanguis, & bilis

tela tenuior, acriorque fit; diutu nis vero, quibus acidior, & consistentior , pro aliarum rerum nonnaturalium usu vario, ab ejusmodi Co poribus antea servato; unde adje- est in Aphorismo, nonnullis uiam Morbi melancholici r Cujus r tionem idem Hippocrates eap. lib. de Aere, ag re lac. afferens, inquiri quod

ιiquidissimum, re aquosissimum in hiis erit, consumitur , ae issmum

vero Macerrimum remanet; quod idem Meldit Iecundum eamdem ra.

tionem c anguini ; unde hi morbi

h s aecidunt. Quemadmodum autem picrocholis, & gracilibus antea dixerat acutas febres, & lippitudines siccas evenire; ita nunc durioris tex- . turi Corporibus,& sanguinem nactis consistentiorem , Morbos melan Cholicos, putastirrhos, affectiones hypochondriacas , deliria melancholica, idque genus alia accidere portendit. Haec quippe longe notiora sunt, quam ut filuori egeant explanati ne . Verum quod de longis Graved nibus a quibusdam memoratur, penitus non con nat: nam auae unquam

Tatio afferri poteritiquae luadeat longas Gravedines ex aestate, & Autumno siccis, atque aquilonaribus,suturas cum per ejusmodi exares

cientem tempestatem . si quae in Corporibus humidae superfluitates

collecta erant, satis, superque extenuari, consumi, & egeri possint. Quocirca nec illarum , nec alterius humidae aestritudinis, ne verbum quidem fecit Hippocrates, in lib. δε Ae re. aquis, ct locis Sed & neque

diligentissimus sententiarum Rus Compilator Celsus, qui sic locum hunc, ut antea dictum. est rectissime interpretatus: durioribus vero inflarepossunt, re arida lippitudines, re febres partis acuta, partim longa , re bi morbi, qui ex atrabile nascuntur . Quamobtam jure optimo v. pM Fuchsius existimat listrarium errore b i. 'quodam, Κέρκα scripsisse pro arina in id πινόν. , quod ab una in aliam dictionem facilis si lapsus. Neque vero geri; his contentus Cardanus, hanc errandi Causiam Galeno adlcribere non veretur, cum inquit: Galenus sua more, legit in utroque textu Gr vedines , seu ΚόρυζM, G utri quo omittit expostionem: Gravis , in accuratus certὸ Expositor, dignusque pro quo quidam tantum digia-drentur. Et paulo ante scripserat: legi debet. Et distarnar non Gra

Αtvero cur eam hic omi*rit Hippocrates constitutionem, .uam eodem libro de Aere, aquis, re locis inter iam relatas descripserat,ex AL- state nimirum pluviosa, et austrina, similiquefiutumno,indeque futuram Hyemem morbidam, pituitosis quidem per febres ardentes spurias dictas, biliosis vero per costarum, &pulmonis inflammationes , non est . o,i.i. facile divinare: sicut pariter cur alias epidem temporum conjugationesdeseruerit φα quas Galenus commmiscitur, atque β 3 . artificiali schemate effingit Carda ς'μμ nus, pluribus identidem in eumdem Galenum invectus , de Regionibus temperatis, & de ordine temporum ex ortibus,& oc fibus stellarum. rum credere licet vianisse has solum veluti in caeterarum exemplum Hippocratem atarde, ut inde disterent

38쪽

Aphorismus XV

Mediei, qua de eausa ipsemet se ipserit initio hujus Libri Temporum

mutationes morbos parere. At quid v, ω ςst, quod nobis mortalibus non offi- νει ri v ciat λ Currant, procedantque Anni, es iis Andique tempestates, ea serie , ea Hipp. de salubritate, quam sibi fingit inurnius, sorte Homines non aegrotabunt, non obibunt 3 Aer ipse, quem assiduo in ipsiusmet vitae tuitionem inspiramus , nobis nocumento est et Cibo, quo vescimur , gravamurr

Aqua siti sedandae peraccommoda,si frigidior debilitat, si abundantior opprimit , si importuna delaxat ruino reficimur exacuimur,amissumque resumimus vigorem; Sed & dolamus , inebriamur, stupescimus et Somnus, qui fessa membra levat, Ο-tium parturit, hebetat Cerebrum; &Vigilia,quae spiritus, & sanguinem a cuit, infirmat. Sed & quo temporere quapiam delectamur, fastidimur;& gaudium ipsum, tam nobis oditabile, & jucundum ,sspissime exanimat; nec ulla res est, quae prosit, quin ex adverso statim ,-ultro, non obsit. Qu3mobrem ruimus adhuc in aegritanes,& in Mortem,etsi Anni tempestates prospere, salubriterq; procedant: Quotidie enim morimur, inquit Seneca , quotidie demitur aliqua pars v , o tunc quoquε cum crestimas, vita decrescit, O hune ipsum, quem agimus diem, eam morte dividimus. Et alter Tr gicus ubique mors es, aptimὸ Mς ς

Eripere Vitam nemo non homuni

At nemo Mortem: mille ad hanc

Ex Anni auram Constitutionibus in universum seeitates imbribus

CUm superioribus Aphorismis

diversas Temporum Constitutiones retulisse easque tum siccas,8e aquilonias,tumpluviosas, &australes, ex quibus a itudines varias imminere dixit; nunc omnes simul

unico, sed generaliori Aphorisino .

inter se comparans decernit ,siceit tessemper imbribus esse salubriores. minusque mortiferas. Et generatim inquit, modo si caetera ex aequo procedant)siccae constitutiones pluviosis sunt salubriores. Λer enim suapte natura talis est conditionis,

qualem Animalium vita videtur exuaere; quocirca si ex imbribus humidior evadat, sicuti ad complura Vitae munia, prisertim ad sanguinis floriditatem, & Pulmonis perpurgationem erit ineptus, ita morbis inducendis materiam suppeditabit: atqui saepissime quoque ex hum scente sanguine,& aquosis superfluitatibus aegrotamus, quae nec regi,nec

exacte confiei queunt, cum sanguinem hebetent, viscera infarciant, δε inquinent, di non raro in quasdam partes vitae magis necessarias delatae morbos afferant immedicabiles. Sed praeterea Αer imbribus , & ventis australibus immodice humefactus,& crassior effectus, non modo obest, dum inspiratur, sed etiam contactu suo impedit, quo minus insensibilisper iratio recte procedat, ut antea

quoque monuimus Contra vero

ejuscem si humore vacuus, & inse sibilem perspirationem adjuvat, Scmelius internas superfluitates e san-

39쪽

o Liber Tertius.

guine absorbens per Pulmones expiratione repurgat I unde experimur nedum siccas Temporum constitutiones , sed etiam Regiones, in quibus Aer tenuior, &siccior est , salubriores omnino esse iis, quae humidiorem, di crassiorem illum sunt sortitae. At plura adversus hanc Hippocratis sententiam pugnare videntur. Primo, quia Vita ex Aristotele dicitur, Manso Caloris in humido; quamobrem videtur salubrior st tuenda humida Anni constitutio, veluti Vitae congener, neutiquam sicca illi contraria. Hinc Senes idcirco ad interitum festinare dicuntur , quia per aetates, sicciores semper fiunt. Deinde, quoniam ex Hi in Pocrate I. Aph. I 6 Victus humidus commendatur Pueris: Pueri autem humidi sunt, utque in eadem humida natura conserventur, humidus victus illis praescribitur. Praeter ea, hoc eodem 3. b.9 dicitur, in Autumno exitiales morbos fieri; Ver autem saluberrimum esse, & minime exitiosum: atqui Ver humidum est, Autumnus vero siccus, ut propterea Tabidis nocuus dicatur. InsuPer.

Pueritia omnium aetatum optima

censetur , quia humida; Senectus autem pessima, quia sicca. Tandem, propria Aeris qualitas, & Natura, humida ponitur; igitur humida, &non sicca constitutio , veluti salubrior anteserenda est, cum per illam Aer in suo naturali statu servetur. Verum h c facillime diluuntur iis. dem plane Criteriis Aristoteleis, Ga-Ienicisque Et quidem Vitam egere humido dicemus , sed proprio, consentaneo, & alibili, ut idem Aristoteles advertit , non autem extranem incongruenti, & aqueo, quo potius illa extinguitur, quam lanaturiquin

circa Vita comparatur ab eisdem sammulae, quae oleo eget, utconse vetur: Modo Hippocrates hic humidum ex imbribus externum insalubre ait. Humidum victum, idest li- . quidum ,& potabilem pueris sebrientibus Hippocratem commendasse in commentario illius Aphorismi cum Heurnio exposuimus: Etenim is non vult alendos esse febricitantes cibis duris, solidisque, sed potabilibus, juxta ea, quae Aphor. LI. a. clarius explanavit. Autumnus non

siccitate, sed summa vicissitudine exitiosos morbos parturit, ut suo loco dictum est. Et Senes ad interitum festinant abesitato sanguine,&a Viscerum languore . Sed Gsi exsiccitate mors contingeret, illa e trema esse debet, quae vitae fomitem exhauriat; secus vero, quae moderata est, & externa , superfluum humidum absumendo, vitae potius pitulatur, quam adversetur. Postremo Aer sua natura nec calidus, nec

frigidus, nec humidus est, sed flutidus, & permeabilis , cujuscumque

alterationis suscipiendae capax, atq; tunc solum a sua naturali conditione desciscere videtur, cum nimium densatur, &crassescit , vel plus justo rarescit, & distrahitur, ut proinde immobilis, ac impermeabilis evadat, quemadmodum Florentinis,& Mylatis experimentis jam satis innotuit r sic enim praeter naturam aD sectus vim patitur, & Animantibus cunctis insensissimus fit, ut etiam ibias vita privet. Constat ergo siccitates esse imbribus salubriores. Sed cur etiam minus mortiferae sint, cum eaeteroqui dictum sit in siccitatibus sebres acu tas fieri Cardanus distinguit febres. acutas a morbis acutis, & ex I. epid. Confit. I .& 2. Fid My.3. colligit, ac tas sebres magna ex parte non esse mortiseras, quemadmodum vel ex

40쪽

Τertianis intermittentibus deducere est. Verum huius Ratio petenda est ex Aphorismo sequenti.

Morbi in pluviarum multitudine magna ex parte fiunt, febres Amga , alvi profluvia, putredines, morbi Comitiales, oplexiae, Anginae. In se citatibus autem Tabitudines , lippitudines, artisularum dolores ,stillicidia urina, ct di cultates intesimorum. UT quisque Rationem preceden.

tis Aphori simi deducat, enarrat hoc loco Hippocrates aegritudineS, quae ex multis imbribus, & quae exsiccitatibus oriuntur: ex his namque inter se invicem comparatis facile innotescit, longe graviores ecse, quae in imbribus , quam quae in siccitatibus contingunt. Hinc plerisque visum est, & praesertim Heu nio, ita ex graeco in latinum sermonem hunc vertere: Namque assiduis imbribus, qui Morbi inersint, huiusmodifer uni febres diuturna,&c. Quare consentaneum videtur

voluisse Hippocratem, argumento amorbis ipsis per ejusmodi tempora vagantibus desumpto, praecedentem Aphorismum demonstrare, quod minime advertit in comment. Galenus. Febres diuturnas pluviosa constitutione oriri posse patet ex antea traditis , quoniam per eam plurimae aquosae superfluitates cumulantur, sua: sanguinem inficiunt, atque ad indebite fermentescendum dilponulacumque partim multitudine, partim etiam crassitie diuturnum tempus exigant, ut dissolvantur, longas propterea febres pariunt. Eadem ferme de. causa alvi pro-

Aphorismus XVI.

I ficiscuntur. Siquidem istiusmodie

crementa plerumque deferuntur in Intestina, & alvum plus aequo lubricam reddunt. Et quidem alvi profluvia hic, haudquaquam insenteriae, aut Diarrhoeat, sed alvi dejectiones ab accuratioribus Interpretibus exponuntur, ut ex ipso textu g co palam fit, ac manifestissime deducitur ex Celso, qui sententiam e vi, a istam silc est interpretatus: In scelia civi, talibus aeuta febres, lippitudines, tormina, urina di cultas, articularum dolores oriuntur. Per imbres, longae febres, alvi dejectiones, angina, cancri, morbi comitiales , resolutio nervorum, quam Paral sim Graeci nominant. Quin & Dysenteriae connumerantur potius ab Hippoerate inter aegritudines siccat constitutionis. Quare Ventris laxitates, Intestinorum laevores,& citra dolorem uberiores egestiones designantur.

Putredines hoc loco non solum intelligendae sunt humorum, sed etiam partium solidarum, quales in Gangraena , & Sphaceto: quippe in Umpestatibus humidioribus nedum humores a naturali sua constitutione declinant, adeoque corrumpi possunt, verum etiam membra Corporis flaccescunt, & in putrefactionem

Morbi Comitiales, & Attoniti , οῦκ'

facile etiam exlargis imbribus eveniunt, cum ex ipsis graviter Cerebrum afficiatur, & pravis humori bus gravetur ; unde sensus, 3cmotus torpor, atque abolitio. Αnginae, seu gutturis, & saucium tumores ab humoribus eas in partes confluentibus gignuntur. Plerumqς autem ex pluvia tempestate Tonsil-

abeunt; unde postmodum Gang - V nae , & ulcera sordida , malique

suvia ex humida constitutione pro- lae, adenes ibidem sitae, ab abu

SEARCH

MENU NAVIGATION