장음표시 사용
21쪽
sentanea , salutarem exitum portendere solent; graviora vero, & moriabo dissimilia , periculosum denunciant. Coctiones etiam cito comparentes, nedum bonum, sed& brevi futurum Morbi judicium significant: Coctio siquidem praevalentem Naturam arguit, & Causam morbificam
jam evictam, atque secretam, adeoque certam salutem portendit; unde
Hippocrates I. epidem sect.a coctiones, inquit, iudicii celeritatem, sanitatis securitatem Agni cant. Cruditates vero iudicationis sublationem , aut diuturnitatem , aut mortem, aut eorumdem recidivas. Caeterum sententia haec clarius videtur expressa a. idemsea I. unde
desumpta est, his verbis: In quietis, ac consantibus temporibus, annis , tempe Diυλ tempeHiva praebentibus, boni status, ct iudieatu Deillimi morbistunt. In inconstan-srbus vero, inconsantes; re qui diffletiuer iudicantur. At vero nedum frigus, ardorem , siccitatem , aut pluvias, in his considerandas praecipit, sed etiam Ventos, ortus, &occasus sederum, ut ex libro de Aer.Aq. Ioe. memorat Galeno in Comment. de quo legatur Fuchsius hie AnnotIn Gal. Comm. Quae vero in his locis Hi ppocrates
commonuit , sane experti sumus Anno I 69o. in omnibus fere aegritudinibus . Cum enim ab ineunte Uere Τempestates sibi invicem succedentes inconstantes admodum, atque
intempestivae processerint, nam ipso Vere algores, & imbres , aestate pruinae, nubes, grandines, & venti occidui, nobis frigorifici, potissimum spirarunt. Aci Autumni principium, arstus ingens meridie, &Sole ad vesperam inclinante, mox noctu, & sub aurora frigus molestum, quod deinde circa nnem,dum
haec scriberem, asperius percrebuit, vicissim flante nunc Borea, nunc Africos morbi visi sunt, pauci licet, sed varii, inconstantes , & illegitimi simul, atque fallaces, ac malae judicationis. Sed & utero gerentes plerumque abortum passae sunt :Puerperae vehementissimis doloribus vexatae, vel interierunt, vel variis, atque inopinis symptomatum generibus suere affectae, vel saltem post,
diversas carneas moleculas excretas, tardissime convaluerunt . Deliria quoque melancholica, tusses efferae, dolores artuum contumaces, ac sat
pius repetentes , febres malignς cum exanthematibus, & morbillis, capitis dolores, Cerebri hebetudines, &saniel ex aurium ductibus, vel e P rotidibus eruptiones , aliaeque similes qgritudines populariter sunt grassatae. Atqui Senibus potissimum,&puerulis, hostilis fuit hic annus. Fructus quoque omnes debitam maturitatem non sunt adepti, atque uvae praesertim acerbae, ut etiam ad mensem Novembris perductas, tempus apud nos Vindemis novissimum, nondum dulcem , gratumque saporem nactas, in usum Vini colligere necessum fuerit.
APHORISMUS IX. Autumno Morbi aeutissimi , atque
exitiales maxima ex parte . Verautemsaltiberrimum, o minim exitiale.
Postquam accidentia lcgitimorum , & constantium, atque illegitimorum, inconstantiumque temporum retulerit , comparat nunc Hippocrates, quae Veri, & Autumno, veluti Temporibus mediis, con
22쪽
& exitiales fieri; Vere autem, vel nullos , vel salutares , minimeque exitiosos. Fert igitur judicium duorum Anni Temporum, quae apud nos
mediocria existimantur. Non omnes eodem modo Tempus Autumni metiuntur. Nonnulli ex Priscorum monumentis ab ortu Arcturi ad occasum Vergiliarum ejus limites definiunt. Alii cum Astronomis circumscriptum putant A quinoctio Librae, &hyberno Solstitio Capricorni . Agricolae , & vulgus Hominum a primoribus imbribus Septembris inchoari, & usque ad
suprema Suionis tempora protendi. Medicorum denique plerique, cum primum inaequales vicissitudines caloris, & frigoris dies subeunt , &quousque frigus aequaliter in Aere
consistere videatur: idque cohaerenter Hippocrati hoc eodem libro to. . qui Autumnales aegritudines portendit a temporis inaequalitate, & inconstantia. Et sane potior Causa, cur Morbi in Autumno acutissimi, &exitiales accidant, videtur esse illius vicissitudo, atque inaequalitaS.
Quamvis autem vagari per Αutumnum dicat morbos acutissimos,
qui scilicet brevi finiantur, non tamen OmneS, eo tempore evenienteS,
tales erunt, cum& non raro pleriq; in longius tempus protrahantur, ut ex Aphor.a a. hujus clare deducitur. Quamobrem adjecit sore etiam magna ex parte exitiales: quasi dicere voluerit, qui acutissimi accidunt, plerumque in exitium terminantur; aut si exitios suturi sint, in longum tempus haudquaquam protrahentur; &si fortasse diutius ferantur, vacabunt exitio, ut in quartanis , vel in quartanas desinentibus febribus praesertim experimur. Verum credere quoque licet paroxysmos
dumtaxat aegritudinum in ejusmodi
extrema morborum acutie volui tadesignare, exclusa eorumdem remissione, seu declinatione, quare cum dixit acutissimos fieri morbos autumnales , idem serme intelligere voluit, ac cito ad augmentum illos pervenire: sunt etenim morbi, qui
tarde admodum omnia quatuor tempora percurrunt, quales chronici sunt: &alii, qui licet tardum exhibeant principium, celeriuS t
men augmentum pertranseunt , quemadmodum videntur essetnflammationes, &abscessus interni. Alii denique vix inchoant, ut statim ad augmentum, & statum deducantur, quemadmodum Ardentes sebres, &partium principalium aegritudines Lethargi, Apoplexiae, atque de his
videtur mentionem fecisse hoc loco Hippocrates, statuens mor S autumnales acutissimos , idest ejus fore conditionis, & naturae, ut postquam inceperint, statim augmentum ac quirant. Et quidem si exitiales sunt, procul dubio declinatione carent , cum certum sit a pud omnes, lethales morbos declinationem non pertingere, sed vel in augmento, vel in
statu interimere aegrotantes. At vero adjectum est maxima ex parte: nam non omnino, ac perpetuo mortem afferunt; quandoquidem in longius tempus perducti, sicuti acutiem amittunt, ita & perniciem: qua ratione Observamus a grotantes Autumno, si mortem effugerint, longissimam pati declinationem , sed tandem convalescere. Unde autem tanta acuties, & pe nicies Autumnalibus morbis adveniat, hic dubitare contingit. Major pars Medicorum incusat pravitatem humoris atrabitarii, eo tempore exundantis, qui cum suapte natura virulentus existimetur, morbos pro
23쪽
moderatum seuctuum esum reserunt, quibus ajunt plurima congeri in humanis Corporibus excrementa, atq; sanguinem generari valde obnoxium corruptioni. Sed Galenus in comment plures causas commemorat: 'Inquit enim Autumno hoc in primis inesse, quod eadem die aliquandorator, aliquando'luspercipiatur. Deindὸ aestioum subsequitur tempus, in quo multis quidem humores affatisunt, quibusdam vero, Dires sunt debilitatae . Neque Iolum
hac ratione Autumnus malus est,sed etiam quia primum quidem humores minebantur ad cutem , atque difflabantur; Aucumno Uero ab Aeris ambientis Digiditate truduntur, atque ad interiora impelluntur. Verum qui Atrambilem insimulant, coguntur adhuc ejus humoris tunc geniti, ac praevaIentis, causam referre, quam enim ab A state bilem naturalem adurente desumunt,
non levioribus implicatur difficultatibus, quam ipsiusmet atraebilis generatio; utraque autem fictilia est, fucati coloris specie Nobis imponens, ejusdem omnino aspectus interius extitisse. Verumtamen quo
pacto se res haec habeat, explicabimus in Commentariis IV libri. Qui praeterea ab esu fructuum causam deducunt, Naturam ipsam rerum omnium opificem primam, atque supremam , infamare non verecundantur, quod fructus procrearit, quo tempore in perniciem hominum conspirent, cum tamen C
pertum habeamus , ipso quoquo confirmante Galeno , opimari Rusicos, Agricolas , atque custodes, Vinearum ab assiduo uvarum, ficuum, similiumque fructuum esu. Summo quippe consilio, atque dia vina providentia factum est, Arbores per aestatem, & Autumnum fructus suos edere, ut humano so-rent usui, in alimentum ventribus tunc debilibus valde accommodum.
Atqui damna accidunt ex cibis solidioris substantiae, & difficilioris digestionis, qui cum fructibus commiscentur, atque intemperanter, &intempestive ingeruntur; unde cruditates, putre ctiones , atque ex his Vomitus , Lienteriae , Cholerar, Diarrhoeae, Dysenteriae, Febres, &alia mala exoriuntur.
Vicissitudo vero Aeris videtur
quoque Verno Tempori convenire, cum adhuc tum contingat e frigido in calidum Aerem mutui, neque minor mutatio sit frigoris in calorem Vere, quam caloris in frigus .
semper accedit nostro vertici, &dies efficit longiores noctibus, sensimque Aerem calefacit, quo congruentius vitae fovendae pro usu Respirationis utamur, propterea fit, ut salubrior sit mutatio frigoris in calorem Vere, quam ea, quae Autumno contingit caloris in frigus . Calore enim cuncta viventia evalescunt, & vigorantur; frigore vero hebetantur, & lan guent. Aer quoque, qui per aestatem tenuior, & laxior est effectus, con- v. Ga fertioribus vaporibus adventante iuEhd
Autumno inficitur, ImbribuS, & H- valet,
gore crassescit, ac densatur, undeς P '
perspirationes, inspirationesque non
leviter interturbantur . Sed & Uere repurgantur in nobis humores , &leni quadam , atque insensibili sermentatione cuncta Viscerum sermenta impuritatum,superfluitatum
que secretionibus reflorescunt, &languis ipse floridior redditus, atque
vegetior,tum vivificandis, tum nutriendis partibus accommodatior evadit, & quemadmodum Annum tum veluti repuerascere Observamus, ita
24쪽
ita Viventia quoque omnia repubescere, & novam viden inr induere corporis habitudinem. Non tamen cunctis Terrae habitatoribus id ipsum eodem tempore evenire fatendum est ; nam, ut antea est notatum , cum Nobis Zonam temperatam Septemtrionalem habitantibus Ver accidit, Sole perlustrantesigna Arietis, Tauri, & Geminorum, aliis vel Adistas sit, vel Hyems, vel etiam Tempestas alia Autumno non dissimilis. Neque prς-terea indiscriminatim Ver omnibus saluberrimum fit, cum in AEgypto mense Majo, vel ineunte Junio Epi-demia quadam aegritudine Incolas illos affici contingat, qua, nonnisi Gutta, ut vocant, decidente paulo ante Nili inundationem, evadere datum est. Quae namque HippocrateSprotulit, non sunt adeo catholica,&immutabilia, ut alicubi saltem non fallant, quippe is ea, quae vidit, ac pluries observavit, summa, qua decuit, ingenuitate, literis mandavit, ac Posteris in usum Hominum consideranda tradidit, quae aut Locorum varietate , aut Temporum differentia, non mirum si varient. Constat namque diversis omnino dogmatibus tractari Medicinam apud AEgyptios, Chinenses, Japonense Tartaros , Americanos , quae monumentis Hippocratis parum, vel nulli-mode cohaerent ; cum & his alii morbi, aliaeque tempestates accidant, &alia quoque alimentorum, ac medicamentorum genera sint in usu. N bis autem plerumque congruunt, quia in pluribus, immo fere in omnibus cum Graecis, & Asiaticis convenimus, di quae his accidere Hippocrates expertus est, plane caeteris Europaeis nulla, vel modica varietate,
in fingulis Anni tempestatibus contio gunt; Aa vero reliquis Terrae habitatoribus, sive Antaecis, sive Anati podibus, non item; sicuti nec aliis hine procul dissitis, aut Soli, aut
Ventorum, aut Ciborum, & potuum varietate, vel propter vitae genus varium , differentemque ab incunabulis consuetudinem.
Autumnum praecedenti Aphorismo Hippocrates, nunc specialius Tabidis nocuum pronunciat, ut ne dum acutos, sed etiam chronicos morbos complectatur, atque in exemplum ducat. Indefinite autem Tabidos nominat, haud distinguens , qua Marcoris specie affectos velit ;quocirca Galenus in Commentario habet: utrum vero illos solum nominat Tabidos , quibus Pulmo es emulceratus ; vel omnes quomodocum extrema confectos macie, non possi
mus conjectari . Verumtamen σοι φθι-ι,qua voce utitur Hippocrate S,
magis proprie significare videtur eos, qui ex affecto Pulmone maciem
incurrunt. Plura namque Tabis genera memorat idem Hippocrates z.
nibus . Senilis una est, in qua absque ullo Pulmonis ulcere eiiciuntur purulenta, seu potius compacta, &phlegmatica excrementa, similia puri . Altera dicitur Dorsalis, in qua V. ibi P juxta dorsum, & spinam, sentiuntuτω R i' titillationes quaedam, veluti decur--i rentes sors car: de alia huic conge '' nere eruditum libellum nuperrime edidit Franciscus Glissonius de R ebitide inscriptum. Tertia appella tur Pulmoniaca, quae ex ulcere Puti /monis oritur, & primum sanguinis mox puris excreatione aegros peru
25쪽
mit. Aliae quoque aliis in locis reseruntur ab affectis, atque obstructis visceribus ; Unde Celsus libr. 3. cap. I a. Hippocratis plerumque dogmata sectatus, & Atrophiam, de Ca-chexiam, praeter Phthisim; atque alii Colliquationem, &Marasmum, tum torridum, tum frigidum dictum, ad Tabem, veluti ad genus
Ex his autem pessima procul dubio reputatur, quae ulceratum Pulmonem sequitur, ac sputum puru-Ientum, de quo idem Hippocrates in Coaeispraenotionis. haec protulit risibus tabidis sputum in igne gravem nidorem olet, re capilli de eapite suunt, pereunt, o quibus in aqua Maris in aeneo vase misita expuentibus, pus ad fundum fidit , brevi pereunt. σ qu ibus Capilli δε- fluunt , a profluvio alvi moriuntur.
Id ipsum etiam animadvertit s. ib. II. 12. Iq. Ex quo Celsus lib. 2.cap. 8. in Tabe, inquit, putum mistum,
purulentum inebris assidua, quae is cibi tempora eripit, ct sti a fluit,
in Corpore tenui, periculum subesse te natur. Si quis etiam in eo morbo dititius traxit, ubi capillifluunt, ubi urina quadam araneis milia super entia osendit, atque in Duris odor faedus es, maximeque ubi postae orta dejectio est, protinus,moritur, atques tempus Autumnio H, quo fer , qui caetera parse anaei traxerunt, resolvuntur. Dicitur etiam 5. Epidem sect*.Tabescen-διbus Autiamnus malus . Malum
item Ver, cum fisi folia Cornicis pedibus iliasuerint: Quo nimirum
Τempore algorem spirat Favonius, di inaequalitatem in Vere parit. 'Neque vero stilum his tabescentibus nocuus est Autumnus, sed etiam emaciatis quibuscumque . Pluries namque experti liamus a Diabete, ab ulcere Renum, ab obstructione inveterata , a doloribus Coxendicis , ab immodico haemorrhoidum pr fluvio , similique aegritudine diutu
na extenuatos Autumno periisse, vel etiam mense Martio, cum inaequalitatem refert, atque vicissim modo calore, modo frigore, afflatu Ventorum vario, aer inficitur. Cur autem Autumnus tabidis
malus sit λ Galenus in Comm. quia siccus simul, frigidus; & inaequalis est, inquit. At sibi ipsi, & Hippocrati contradicere videtur, eX a. 'bor.3 . ubi dicituri in Morbi minuspericlitantur, quorum naturae, aut aetati, aut consuetudini , aut Anni tempori magis congruit morbus. Calidae enim naturae, subditidem Galenus, ct aetati , eonsuetudini, ρο tempori, re anni constitutioni, ac regioni, morbi calidiores sunt congruentes, frigidioribus verbrigidiores ; eadem ratione σμcioribus sociores, hamadioribus humidiores. Sed& ob urentem siceitatem, Tabidi periclitarentur quoque aestate; atque ob siccitatem simul, & algorem, magis HyemerAt siccus Aer Pulmonis ulceri magnopere prodesse consuevit ad saniem abstergendam, & ulcus consolidandum, ex eodem S. meth. c. I 2. qui propterea Tabiarum Aerem Pulmonis exulcerationibus conferentem scribit. Potius ergo rabidis nocuus videtur Autumnus, quia aerem sua inae qualitate perturbans, atque heter geneis halitibus inficiens, in causa est, ut sanguis per Pulmones traiectus, atque cum eodem Aere com.
mistus, magis, magisque indebita fermentatione exagitetur, & dissolvatur. Constat etenim sanguinem in tabefactis fluidum , dilutumque nimis fieri, atque muriatica quadam
26쪽
aeritate dissolutum, ineptum evadere partium nutricationi: cum autem ambientis Aeris inaequalitate is gravius afficitur, atque tot vicissitudinibus perturbatur, plane nedum
Pulmonem ipsum, sed & reliqua alia
viscera acrius molestat, adaucta non minimum praeconcepta acritate, ac dissolutione. Atqui haec longe graviora fiunt in Tabidis ex pure, & ulcere Pulmonis , cum inquinatus , commotusque tam repente Aer proximius partem ipsam affectam pervadens, ulcus, puS, & circumeuntem sanguinem inficiat, unde majora Procul dubio mala expectanda sunt.
Per idem quoque tempus distillationes vagantur a compreta, gravatoque Aere, perspiratione m intertu bante , & quodammodo coarctante glandul , atque aquosos liquores per illas excurrentes; unde Cata
rhi , Tusses , Gravedines ; Sudor quippe per aestatem uberrimus, o nino, vel magna ex parte supprimitur in Autumno, unde hos, aliosque graviores morbos parere solet.Modo si haec nocent sanis, quam acerbius oberunt tabefactis λ His plane perniciosissimae sunt istiusmodi alternationes, atque cujusvis generis vicissitudines, veluti carnibus, & sanguine consumptiS.
Ap HORISMUS XI. De Temporibus: Siquidem 'ems Rea, re aquilonia fuerit; Verautem pluviosum, re australe , necem est, Aeriate febres acutas fori, se lippitudines, emintestianorum dissicultates, praecipuὸ Oero Mulieribus, ct Hris,qui natura sani humidiores.
E A in posterum prosequiturHip
pocrates Morborum constitutiones, quae mutationes Temporum consequuntur, certa quadam, constanti que serie sibi invicem succedentium, ut quemadmodum ex Anno , si uniusmodi sit constitutionis , antea scripserit consimiles suturas aegritudines, ita nunc ex illo per singulas tempestates vario, varias qu que , differentesque successuras prς- demonstrat. Initium autem facit ab eme, quam cum sicca, & Αquilonia est, eique Ver pluviosum , 8c Australe succedit parituram ait in aestate aegritudines acutas. Hanc sententiam sic Celso vertere visum est lib. a. cap. Is 'ems scca Septemtrionales ventos habuit, Ver autem
Auriros, ct pluvias exhibet, fery subeunt Iippitudines, tormina, febres , maxim que in mollioribus corporibus, praecipuὸ in muliebribus. At vero libet i ii am ex de Aere. Aquis, re Locis, unde desumpta est, una cum ejusdem ratione hic transcribere ut ex utriusque loci contextu mentem Hippocratis assequamur, Si quidem mems Aca. ibi inquit aquiloniafuerit ,Re autem pluvio um, O aufrate, necesse est, Aesatefebres, ct lippitudines fleri. Et mox addit: Cum
enim Asas de repente aeeedat,dum
Terra adhue humida en d Vernis imbribus , O Aanris , necem es aestum duplicatum esse, re a terra
irrigua, ae calida, σὰ Sola urente , cum ventres in Hominibus non dum eonLIricti Ant, neque Cer brum resecatum : non enim fieri potest, cum Ver tale exinat, ut Corpus, o Caro, non humore fluida flant, adeout febres acutissima
in omnes irruant, maximὸ autem
in pituitosos . At insenterias pars fieri, mulieribus, ct viris humidioribus'. Et s eirea Canis
exortum accedat aqua, ac tempe-
27쪽
18 Liber Tertiussas, ct Etes spiraverint spes es
csationis, ct ut Atitumnus salubris fiat; An minus, periculum est, ne H pueri. mulieres moriantur, minimὸ vero Senes; ρο ne qui supernites eυadunt, in Quartanas donnant ex Quartanis in Hydro.
pes. Haec ille. At vero quamvis sententia haec uberius ex libro de Aer A. re lac. explicata videatur, non tamen omnino difficultatibus vacat. Et quidem primo dubitare contingit, cur Hippocrates Hyemem voluerit considerandam in aegritudinibus eventuris in distater si enim aegritudines acutas restate contingentes non aliunde
deduxit, nisi ab humida Tellure ob imbres, & ventos austrinos in Vere, procul dubio satis erat notasse Vernum tempus pluviosum, re australe, nulla mentione facta Hyemis siccae,&aquiloniae. Verum, quia ex sicca,&aquilonia constitutione hyemali tel- Ius aridior effecta Vernis imbribus largius humescit, neque solum superficie tenus, sed altius in hiatibus,&voraginibus pluvias excipit, propterea fit, ut per restatem vapores inde elevati Aerem inficiant, & coinquinent, unde postmodum aegritudines
Cur praeterea dixerit Hippocrates, necesse esse aestate febres acutas fieri; forte quia inevitabiles: quippe quod necessarium dicitur,inevitabile quoque est. Sed revera non adeo fuistura certo est ejusmodi acutarum aegritudinum constitutio, ut penitus vitari non possit , cum & insalubritas illa Aeris correctionem admittat. Neque audiendus Galenus, id asserens pronunciatum ab Hippocrate, veluti ex natura rei persuaso, &non
ex observatione: Nam nulla convin-Cens ratio apparet, quae cogat ist- haec omnino eventura. Sed & contrarium nuper experti sumus, ab hy-berna tempestate sicca, & succedente Vere pluvioso, nullas per aestatem extitisse aegritudines acuta S,sed,quas antea retulimus, medio fere Autumno, etsi hujus initium fuerit aestuosi Csimum. Neque vero Hippocrates , quod scripsit, ex confictis ejuscemo
colligere unquam ausus est, sed p tius ex iteratis, accuratisque obser vationibus , quas sortasse etiam aliis a Vetustioribus habitis comparavit. His ergo solum fisus, omissis fallaci- S argumentis, ex necessitate dixistsic morbi seram futuram aestatem,
cum Naturae effectus plerumq; conformes csse soleant, ubi eadem ad illos gignendos concurrunt. Verum
quemadmodum a Ventis Etesiis, &ab imbribus circa Canis cxortum supervenientibus, spes est cessationis,ut ipse subdit; ita poterit eju smodi constitutio aliis quoque de causis, vel infringi, vel aboleri. Insuper cur dixerit a terra irrigua, & a Vernis imbribus duplicatum aestum fieri, cum potius imbrex,& terra humectata calorem, & aestu temperare debeant, ex doctrina Aristotelis, & Galeni, qui volunt humi dum,actione saltem indirecta, igni,&calori obsistere. Galenus pro more confugit ad putredinem , habiles enim, is inquit, sunt humiditates modum excedentes, ad putresendum. Sed nimis inaniter; inde enim inquinari potest Aer; non incalescere. Potius ergo a vaporibus in Aere confertioribus aestus geminatur. Etenim cum Aer crassior, & densior fit, radii Solis ad Terram trajecti, ex regulis Dioptricae, magis intenduntur,& impenitus nos feriunt; quin & incidentes in madidam Tellurem resiliunt, iterumque deducuntur in Amra , unde tot, tantisque solaribus radiis s
28쪽
diis, veluti spiculis, nedum Aer ipse
existitat, sed & Animantes cunctae urenti ardore moleste admodum lacessitae, graves, ardentesque subeunt aegritudines, ut adhuc in rabiem serpnii me agantur , in iis praesertim Regionibus, quae suapte natura calidiores esse solent. Hinc autem contingit, ut ex Aere vaporibus confertiori aestum molestissimum patiamur, atque ab apparentibus per ipsum staminibus veluti in Aranearum telis futuros imbres coniicere soleamuS, quos praesentientes quoque Anseres,& Anates impensius obstrepunt, Npraeter morem volitant; muscar vero
solito infensiores fiunt, unde & ab his suturum imbrem Meteorologici
praesagiunt. Eadem ex causa loca quaecumque fluminibus, aut stagnis circumvallata , aut prope palustres aquas extructa, restatem patiuntur aestuosissimam ab Aeris crassitudine, quae non nisi a vaporibus cum illo plurimum intermistis exoritur. Amplius , qua ratione subjunxerit febres acutissimas exoriri ab Austris,& imbribus, quibus carnes molles , & humores fluidi,& aquosi fiunt: Immo Corpora potissimum pituitosa,ac Mulieres, & Viros humidiores affici doceat. Febres siquidem acutissimae hic praesagitae potius picrOcholos, tibiliosos, quam homines pituitosos corripiunt et pituitosi namque succi diuturnas, & spurias sebres
pariunt,ex Galeno I. Epidem. Sc a. dedisserfebrium. Verum haec difficultas sicuti Galeni doctrinam vulnerat, ita Hippocratis dogmatibus suffragatur. Hic enim nec ab humoribus sebrium periodos deduxit, nec ab i i s dem putrescentibus sebres pendere arbitratus est, sed solum a motu sanguinis perturbato, vel ab ejusdem re- . crementiS vitiatis, atque in acidum, salsum, amarum , aliumve degener iis, quemadmodum expresse docet lib.de Veteri Medicina, ubi non pr pter calidum simpliciter homines febricitare, neque hoc esse febrium Causam, inquit, sed amarum, acidum, salsum, aliaque innumera. AcommotiS autem,turbatisque humoribus febres, caeterasque aegritudines acutas proficisci pluries repetit lib.q. de morbis. Neque vero acutaS febres
hic fieri dixit ab humoribus pituitosis , ut putat Galenus, sed futuras
febres, aliasque aegritudines acutas ex Temporum inaequalitate, illasque magis foeminas, & humidiores viros afficere, desumpta fortassis ratione, vel a majori horum Corporum impuritate, vel ob minorem ejuscemodi causis alterantibus repugnantiam esunt etenim in his carnes molliores,
laxior cutis, & sanguis ipse hebetior, unde facilius alterationibus subii
Postremo, quare spirantibus Etesiis spem faciat cessationis mals Tempestatis aestivae,causa in promptu est, quoniam Etesiae Venti sunt salutares,& spirare solent quotannis ab exortu Caniculae, quem & alii praecedunt prodromi dicti quasi praecursores.
Inter caetera autem commoda, illud videtur praecipuum, quod serenita-tatem afferant, & Aerem ab inquinamentis repurgent: participant enimboream, &nitrosam conditionem, valentem superfluitates humorum
ab obesis, & muliebribus Corporibus absumere, atque emendare.
Csterum speciatim notavit Hippocrates ex processu istiusmodi Tempestatis non solum febres acutas , sed & eventuras lippitudines,
seu oculorum Inflammationes,& Intestinorum difficultateS, graece DP senterias. Acutae febres non tam ab humore, quam a loco, ubi is colligitur,&sementescit,exoriuntur quip- PC
29쪽
pe illae non fiunt, nisi sanguis in citatiorem motum adigatur, ut seipsum exuat a compage alterius in arterias, & venas praeter morem intrusi, aut etiam haerentis alicubi .
Lippitudines vero non dissimiliter
oriuntur a sanguine in adnata tunica restagnante ab impedito illius motu, qui per exiles ejusdem tunicae arteriolas in venulas seret traducendus. Porro ab importuna ejuscemodi Τempestate facile crassescit sanguis,pori cutis obstruuntur, Cerebrum gravatur, hebetantur oculi,&universae tunicae mollescunt; unde haec, Nalia mala Caput laedentia, facile est hominibus evenire, ut antea idem Hippocrates Aphorismo V. animadvertit. Iisdem de causis contingit Dysenterias excitari ; siquidem excrementa Corporis ea constitutione procul dubio cumulatiora, & succidis luentes tum Uentriculi, tum In- restinorum nimium diluti, bene poterunt Omnis generis profluvia per alvum conciere. Quo ni, ut Hippocrates reserat Deminas potissimum,& viros humidiores hisce alvi egestionibus infestari, quippe qui carte ris excrementosiores, mollioresque, pluviosa, & austrina constitutione magis offenduntur , praesertim in Ventris laxitate, veluti illum a nat ra nacti reliquis omnibus lubrici rem . Verumtamen his, aliisque ingruentibus ex hac tempestate qgritudinibus expediet obsistere recto, convenientique usu ciborum attenuantium, parco potu, exercitiis ad sudorem v sque promotis, & -- dicamentis cum Caput, tum Ventriculum roborantibus
siccum, aquilonium, mulieres, quibus partus in Ver incidit, ex quacumque occasione abortiunt rQua vero pariunt, imbecilles, ct morbido s infantes pariunt, quare oel statim intereunt,vel tenues, ct valetudinarii visunt. Caeteris vero Mortalibus di ultates Intestinorum, lippitudines scrosunt; Senioribus autem di stillationes , qua cito interiment. HIc etiam Aphorismus est desumptus ex libro de Aere, Aquis Locis, ubi iustori sermone constitutionem hujusmodi describit, , aegritudines subinde futuris
cum suis Causis enarrat. Sic autem exponitur a Cornario, &Cardano
viis , re clemens Cardano ex Ueteri versione tranquilla, clariuspia-eidaὰ Ver autem boreale, sicuum, e tempestiosum, primum quidem mulieres, qua uterum gestant, σpartus ipsis ad Her instat, abortum facturas esse verisimile es.Qua vero etiam pepererint , impotentes, ac morbosos pueros parere , ita ut aut statimpereant, aut tenues, ct debιιes , ac morἴois vivant. Atque haec quidem mulieribus, reliquis vero D enterias, ρο lippitudines ccas, ct aliquibias defluxiones a Capite in Pulmonem. Pituito Is igitur insenteria seri verit mile est, ct mulieribus, pituita de Cerebro desuente propter Naturae humiditatem. Bi-
Iiosis verolippitudines Iccas, promter Carnis ealiditatem , ae siccitatem. Valde autem Senibus definxiones propter raritatem, ac eli
30쪽
quationem v narum, adebui aliqui quidem de repentὸ pereant; aliquioerosemi erati, aut dextra, aut sinistra partesiant. Cum enim 'ems sis australis , re pluviosa, aeealida, re Corpus non adstringatur, neque venae, Vere accedente boreali,
O scco , ac frigido , Cerebrumposquam ipsum dissolvi, ac purgari
contigit 2 graυedine . ae raueedine, tunc simul cum Vere flabilitur, ac rostringitur; quare repente Aestate accedente, se ardore , ac mutatione eontingente , hi morbi ineidunt,stintestinorum laevitates, ct aqua intereus , ferὸ reliquis morbis de nentibus , uperveniunt, quum non queant facile Ventriculi d eoncepta bumiditate exiccari. Quoniam ergo in libro de Aere, Aquis; ρο Locis , unde hic Aphoriimus transcriptus est, expresse refertur Hyems Australis, pluviosa, &clemens, seu placida , non videtur expungenda vox haec εἴδοι , licet minus apte a Leoniceno serena exponatur; unde factum est, ut pleriq; z. i. ῶt' nedum illam omiserint, sed acriter
zζοῦ in eos Interpretes sint invecti, qui
.ι retinendam illam omnino voluerunt; quin immo Cardanus ad confusionem omnium inquit, id pertinere; quamquam postea putet, in libro de
quillum scilicet, & tempestuosum,
veluti invicem opposita, bene convenire ; in hoc autem Aphorismo neutrum . Ut ut autem reS agatur, non tanti ea momenti est, ut vel mentem Hippocratis extorqueat, vel sententiam depravet, vel Causas morbosa
istius Tempestatis adulteret.Perinde enim est si dictio haec adiiciatur, aut expungatur, & si clemens, tranquilla, placida, vel ut aliis placet, tepida,aut etiam seren a exponatur, modo id retineamus , voluisse Hippocratem Hyemem ita constitutam, ut a rigida , & consueta sua conditione non minimum deflectat: Equidem Hyems , ob extremum Solis receia sum a nostro Vertice frigorifica solete sis; at vero, ut morbi feram constitutionem hanc afferat, Australissimul, & pluviosa, atque a consueto rigore declinans, hic ab Hippocrate expostulatur, quo nimirum fiat, ut vices permutet cum succedente Uere, quod eadem de causa oportere siccum, & aquilonium esse is animadvertit . Caeterum posse Hyemem placidam simul, &Austrianam haberi, fatetur idem Ructore. idemserit. 3. cum inquit: in Perim
thum circa Sol itium ferὸ aestivam venimus; facta autem est Hyems He. memi Coelo austrina, &c. Atqui passim in his nostris Regionibus ad Mare Mediterraneum positis experimur Hyemes tam pi acidas, clementes, & Austrinas simul, ut Uernum tempus referant. Placida autem, &elemens Mems dicitur, cum algida non est; Austrina vero, quae australibus plerumque ventis , haudquaquam tamen impetuosis, & per sublimiora discurrentibus perflatur. Sed& Pluviosa quoque erit, si per intervalla imbres admittat exiguos, & fugaces. Aliter etiam Austrinam, &tranquillam Ηyemem student alii
compositam explicare, documento Galeni lib. 3. Fidem sect. 3. comm. I. Annum tranquillum, &austrinum,ab Hippocrate ibidem memoratum eX- ponentis, quem vide sis; Nobis autem suffecerit haec breviter adnotasse. Talem igitur exigere videtur Hyemem Hippocrates, quae Cutis poros potius laxet, caput vaporibus repleat, & sanguinem dilutiorem, atque aquositatibus imbutum reddat, universumque Corpus molle, languia