장음표시 사용
91쪽
liumque suum Adolphum, a quo captiuus sexennio detentus fuerat, moriens exhaeredauit. Idem Carolus Luxemburgensem Ducatum rem I
pleno tandem Iure possedit. Quippe cum
nulli ex Veiacesao Bohemiae Rege liberi es.sent, eiusque neptis Elisabetha Goritia sine pro- Ie etiam obijsset, deuoluta Ducatus proprietas ad Sigismundum Imperatorem Vencesai fratrem erat. Huic unica filia fuit Elisabetha Lu- .Xemburgica Hungariae & Bohemiae Regina, quae Alberto Austriaco Imperatori nupsit, ex quo filium unum Ladislaum, filias duas An nam & Elisabetham peperit. Ladiflaus nullam ex se prolem reliquit. Anna Guillelmum Saxoniae Ducem maritum habuit , Elisabetha Casimirum Poloniae Regem, quemadmodum
iam ante commerauimus, cum de Bohemiae
Regno ageremus. Et haec est Elisabetha Austriaca, quae Carolo Audaci Ius omne in Ducatum Luxemburgensem certo pretio vendidit, eumque totius ditionis, quam in pignus iam ante possidebat, verum ac legitimum Dominum constituit. Ita Burgundici Iuris factum est Luxemburgum. Filiam reliquit unicam Mariam Carolus ex Isabella coniuge sei cunda,
92쪽
secunda, obijt vero ipse ad Nanceum in Lotharingia anno M. CCCC. LXXVII. V. Ia- nuarij. b.-a Maria Burgundica Caroli Audacis filia &Aust,ivi omnium eius Prouinciarum haeres nupsit Ma-
. .. imiliano Austriaco , qui postea Imperator: Hoc modo sine bello Belgium ad Austriae Ar chiduces peruenit, & Septemdecim Prouinciae non armis, sed legitimo connubij Iure eorum Imperium susceperunt. Ex Maximiliano & Natia unus exstitit filius Philippus Austriacus omnium Belgij Regionum haeres, qui Ioannam tardinandi & Isabellae Hispaniarum Regis & Reginae filiam anno M. CCCC. XCVI. duxit, & ex qua natus illi fuit anno M. D. die XXIV. Februarij Candavi Carolus V. postea Imperator, Belgij
haeres. Hic ad caeteras Prouincias ditionem Vltraiectensem, di Transititaniam, Cron in-gam& Cameracum adiecit; Geldriam denuo Accuit asseruit. Vltraiectum resignatione Henrici Ba-. uari Vltraiectensis Antistitis accepit. Hic enim cum aduersus vicinorum iniurias, & intestinos plerumque motus tueri se diutius non posset, Caesari Carolo V. eiusque Successoribus Brabantiae
93쪽
Brabantiae Ducibus & Hollandiae Comitibus
omne Ius ac Imperium profanum, quod in urbem ac Ditionem Vltraiectinam ipse Successoresque habere poterant, certo animo liberaque voluntate cessit. Idem prouinciae Ordines fecere. Expeditae sunt publicae cessionis huius tabulae anno M.D. XXVIII. die XIII. Augusti. easque ratas habuerunt substriptit nominibus& appensis Sigillis quinque Canonicorum Collegia, Abbates, Urbis Senatus & Nobiles,
quos omnes a Sacramento sibi dicto Antistes liberauit. Ijdem Caesari iurauerunt; Pontifex Clemens Septimus approbauit confirmauitque. Ecclesiastica Iurisdictio sacrumque Imperium Antistiti reseruatum fuit. Trans-Isaiani eodem anno auditis Caesaris& Antistitis sui Legatis,indictoque totius pro uinciae Concilio, de re omni mature deliberata, Caesari eiusque legitimis Successoribus, setauata Antistitibus sacra Iurisdictione, sese certis legibus submiserunt,& Carolum in Principem e perunt. Tabulas hac de re dc omnium deditione consectas signarunt Caroli proceres, &quicunque fere e NobilitateTransis alanauemoxque praesente iubenteque Antistite,qui eos libe
94쪽
6s APOLOGI Aros pronuntiabat,Caesari Sacramentum dixere.. Groninga sponte UChrolum Imperatorem accessit,quae anteaDitioni Vltraiectensi & Gel-driae suberat. Croningant enim cum animaduerterent se defendi a Geldro non posse, & varijsse bellis obijci, Carolo Caesari, ut Brabantiae Duci &HollandiaeComiti,vltro se subiecerunt. Georgius Steinhius Groningam anno M. D. XXXVI ingressusCaesaris nomine magna pompa inauguratus est,& Vrbis Sacramentum Carolo di ctum accepit. pace postea cum Carolo Geldro facta idem titulo Iurique in Ditionem
Groninganam, Ommelandios, Dammum, Drentam, I entam, Couuosdam, quaeque huc pertinent, Caesari eiusque n perpetuum Successoribus cessit renuntiauitque. Cameracum olim intra Hannoniae limites,
avulsum postea, & liberis Imperij urbibus a
censitum est.Tadem in tutelam haereditariam
Flandriae Comitibus ab Imperatoribus, potissimum Henrico inlinio & Frederico Primo ata tributum. Galli Ius aliquod in hanc urbem sibi vendicantes saepius illam occuparunt, quorum praesidium tempore Maximiliani PrimiCameracenses Caesareanis in urbem intromissis eie
95쪽
GEMTis A Vs TR i, Cn. 69cerunt. MouebanturGallorum insolentia saeuitiaque, quam diutius pati nec poterant, nec dignum censebant. Carolus Quintus Imperator, ut aduersusGallosBelgicas Prouincias stabiliret, Cameracum praesidio & Arce muniuit, ab eoque tempore Cameracenses Austriacam Familiam coluere, & sub Principis Belgarum tutela suae urbis statum seruauere. Venit urbs tamen postea in Gallorum rursus potestatem auaritia Arcis Praefecti , sed anno M. D. XCV. Petrus Henriques Fontium Comes fideli ciuium opera auxilioque Philippo II. Austriaco denuo
Ad Geldriam quod attinet, ea, ut iam ante o. 2 uretulimus, Carolo Audaci paruit, sed iterum iterum Carolus Adolphi Eginondani filius inuaserat. Anno tandem M. D. XXXVI. Imperator eam cum Zutphaniae Comitatu hac lege Carolo Du ci reliquit, ut si sine liberis legitimis e vita dis cederet, i pse eiusque succestares Brabantiae D ces & Hollandiae Comites in utramque ditionem succederent. Sed cum anno sequenti conuocatis Arnhemum utriusque Prouinciae ordinibus id ageret Dux, ut Franciae Regi Sacramentum dicerent, recusarunt Ordines &
96쪽
7o APOLOGIA oppidis fere omnibus Ducem excluserunt. Poenituit facti Ducem , compositioque cum
ordinibus dissidio. nihil se, quoad viueret, de
Principe alio aetiarum promisit. Anno demum M. D. XXXVIII. moritur Dux septuagesimum annum excedens, & cum legitimos ex coniuge liberos non haberet, nothos autem quamplurimos , contra initum cum Caesare pactum, quia ditiones suas relinquere Franco recusantibus ordinibus non poterat, Guillelmum Marcanum Cliviae Ducem , qui tum duorum supra viginti annorum erat, successo-Lem nominauit. Is quorundam factione in
Ducem recipitur, & praestidia praecipuis ciuitatibus imponit, quae res calamitosi paulo post belli causa fuit. Vt se autem contra Caesarem tueretur, amicitiam & foedus cum Gallo percutit. Caesar hac de re inter alia in Comitijs Ralisbonensibus ad Imperij Principes retulit, qui auditis CliuiaeDucis Legatis, Caesarem Iussuum in Geldriam ac Tutphaniam persequi posse ac debere publico decreto responderunt. Ardet igitur bellum & tota pro uincia Caesareanis armis occupatur. Direptum Durae Oppidum miserabili incendio dum miles libidini
97쪽
modum non ponit, totum conflagrarat, qua
clade territae Vrbes Geldriae Iuliaeque deditionem faciunt, &ad Caesarem claues transmittunt. Erat is ad Venionam in castris, quo veniens Guillelmus Cliviae Dux nigro amiculo tectus ad Caesaris pro Tribunali sedentis genua se prosternit. Francorum se promissis deceptum fatetur, veniam petit, constantem in posterum fidem promittit. Ignouit illi Caesar,& in gratiam ea lege recepit, ut Geldria Zutphaniaque Caesari eiusque haeredibus in perpetuum cederet, & earum ditionum incolas dicto sibi Iureiurando liberaret. Cessit Dux, con. laetisque ea de re tabulis subscripsit, & in Caesaris verba iurauit. Ita finito bello reducta pax est & in pace contracta affinitas. Nam Guillelmus Dux Mariam Austri ac in Ardinandi Romanorum Regis filiam uxorem accepit, & se deri cum Gallo renuntiauit. Acciderunt haec anno M. D. XXXXIII. Nec constantior dei ceps ullus in fide erga Caesarem Austriacamque Familiam fuit, quam hic Din. Carolo V. Imperatori successit Philippus II. Belgarum Princeps, & Hispaniarum Rex, qui patre Bruxellae resignante Belgij Prouincias
98쪽
omnes suo iure & de ordinum consensu accepit. Idem postea filiae suae labellae Hispaniarum Infanti. cum illa Alberto Austriaco Maximiliani Secundi Imperatoris filio nuberet, Belgium in dotem dedit. Mortuo Alberto qui an no M. DC. XXI. fatis concessit, Belgicae Prouinciae ad Philippum Quartum, hocite Hispaniarum Regem Austriacum, redierunt. C A p v T V I. De Prouincijs Austriacorum Princi-
pum in Hisspania. REgna intra Hispaniae fines haec potissimum sunt, Legio, Gallaecia, Portugalia, Algarbia, Andalusia, Granata, Murcia, Valentia, Aragonia, Catalonia, Nauarra, Castella vetus, Castella noua seu Toletanum Rς-gnum, Baleares Insulae, vulgo Maiorcadi Mi-' norca dictae, quae una cum Ebuso Insula, vulgo nunc Iuica, Regnum unum conficiunt.
Ex his tria potissimum hactenus clara fuere, Castella, Aragonia, Portugallia, in quae paulatim reliqua coaluere. Et quidem Ferdinandus Primus Legioni Castellam adiunait, unoque
99쪽
nomine utrumque Regnum Castellam appellauit. Ad eam postea deuictis pulsisque Mauris Andalusa, Gallaecia, Cranata, Murcia accesse re, Asturia Biscataque deinde, ac tum Nauarra. Aragoniae annexae sunt Catalonia, Valentia, Insulae Baleares. Portugallia Algarbiam & Guineam sibi vendicat. Qua occasione quove modo singulae Prouinciae tribus istis Regnis sint iunctae, nihil attinet hic dicere. Caeterum tria illa Regna, quae ex aliorum coniunctione
in maximam potentiam excreuerant, in unam Nonarchiam , tanquam in unum Hispaniae corpus, etiam coaluerunt; Aragonia Castellaque sub Ferdinando Catholico eiusque Filia Ioanna&Carolo V. iterum illae cum Portu- gallia sub Philippo Secundo. Ferdinandus Catholicus , hoc nomine Quartus, Ioannis Aragoniae Regis filius unicus, Isabellam Henrici Quarti Castellar Regis sororem uxorem accepit, ab ea multis Regibus Principibusque, qui eius nuptias ambiebant , antepositus. Cum autem Henricus Quartus nulla prole relicta e vivis excessisset, Ferdinandus Isabellae uxoris suae Iure ad
Castellae Legionisque Regnum ab Optima-Κ tibus
100쪽
APOLOGi Atibus est vocatus. Vivebat tum adhuc Ioannes Aragoniae Rex eius pater, post cuius mortem cum tandem Aragoniae quoque Regnum obtinuisset, illud cum Valentia, Catalonia, Balearibus Insulis, Barcinonae Comitatu, alijsque Ditionibus paternis perpetua societate Castellae & Legioni, quas uxoris causa possidebat, adiunxit, & ad posteros transmisit. Idem Gra . natam vitam& totum Granatae Regnum incredibili felicitate anno M. CCCC. XCII. a Maurorum crudelitate liberauit, & cum Castella coni unxit. Anno M. D. XII. Nauarram authoritate Iulij II. Pontificis Max. magnis de causis, de quibus nos alibi, occupatam eidem Castellae univit. Ferdinando & Isabellae filius unus fuit Ioan nes, filiae quatuor, quarum quae natu maior erat
Elisabetha Emanueli Lusitaniae Regi nupsit. Ioanna Philippo Maximiliani Primi Caesaris filio Belgarumque Principi uxor est data. Ve-
Ium cum Ioannes ante parentes fatis concessisset, obijsset etiam paulo post Elisabetha, nec ex ijs proles superessent, vocati sunt e Belgio Philippus Archidux & Ioanna, qui cum in Hispaniam traiecissent, incredibili tum Ferdi-
