Nicolai Vernulaei Apologia pro augustissima, serenissima, et potentissima gente austriaca, in qua illius magnitudo, imperium, virtus aduersus eius tempore aemulos asseritur

발행: 1635년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

nandi des sabellar,tumoptimatum & omnium laetitia, varijsque triumphorum generibus sunt excepti. Indicto deinde ordinum Castellae . Concilio Philippus Archidux, eius uxor Ioanna , atque eorum liberi Castellae & ad illam spectantium Hispaniae Regnorum veri legiti- Inique haeredes renuntiantur. Tum nobiles utriusque ordinis, urbium, ordinumque omnium legati Sacramentum ijs solemni ritu dicunt, & Hispaniae Principes appellant. Idem faciunt Aragoniae & aliorum Regnorum Ordines. Enimuero anno M. D. IV. V. Cal. De- cast D

cos perue.

rebus anno M. D. V. in Hispaniam cum coniuge Ioanna profectus Castellae & aliorum ad eam spectantium Regnorum haereditatem adist, & Rex inauguratus est. Maximatum erat omnium ordinum nouo Regi fauentium laetitia, sed mox in grauissimum luctum conuersa fuit. Nam anno M. D. VI.

Burgis VII. Calendas Octobris Philippus, qui annum aetatis XXVIII. prius agebat, summo Κ ij omnium cembris obijt Isabella Castellae Regina, Ferdinandi Catholici uxor , quod ubi nuntiatum Philippo Archiduci fuit, compositis in Belgio

102쪽

6 A p o L o a I Aomnium dolore vitam cum morte commutauit. Erat tum Ioanna grauida, quae paulo post posthumam peperit filiam Catharinam. Mortuo Philippo Ferdinandus Catholicus eius socer cum Ioanna filia Philippi vidua ad annum usque M. D. XVI. Castellae Regnum administrauit. Eo quippe anno Madrigali apud Estrema luros cum natus esset annos sexaginta- quinque ardenti febri extinctus est,cum condi to mensibus aliquot ante testamento Carolum e silia Ioanna nepotem natu maximum Regnorum omnium suorum haeredem declarauissis et. Anno igitur sequeti Carolus Philippi Archi ducis Regisque ex Ioanna filius in Hispaniam venit, &Vallisoleti apud Castellanos in Hiia. spaniarum Regem inauguratus, ac cum ma- ue coronatus fuit. Paruerunt tum illi Castella, 'βg0ni-quς, di quaecunque ad hanc aut illam ιbi t. 4ὸ inrsa Hispaniae limites Regna spectabant. MDximus hic, gloriosissimus, & Christianissimus Nonarcha, cum regnatat annos quadraginta, & Romanum Imperium, ad quod decimo nono aetatis anno euectus fuerat, annis

triginta sex administrauisset, rebus supra inuidiam gestis clarissimus, Imperium fratri suo Ferdi

103쪽

Ferdinando , Regna autem sua & Principatus omnes filio Philippo reliquit. Biennio post , anno videlicet M. D. LVIII. in Monasterio Sancti Iusti vitam pijssime sini

Philippus II. Caroli V. ex Isiabella Emanuelis Lusitaniae Regis filia unicus filius &legitimus haeres, Regnorum omnium Principatuumque paternorum administrationem

suscepit. Castellae caeterisque Hispaniae Re- ΣΣ gnis Portugalliam seu Lusitaniam adiunXit. cos perus Sebastiano enim Rege in Africa nulla relicta prole cum exercitu deleto , & Henrico Cardinale, qui post Sebastianum regnarat, terris adempto, ratione matris suae Isabellae, quae Ioannis Tertij Regis Sebastiani aut soror erat , Regnum istud Iure occupauit. Erant cum Philippo Competitores Antonius nothus , qui legitimum se credi volebat; Ioannes Dux Bragantiae Iure uxoris suae; Alexander Parmae Dux liberorum loco; Philibertus Dux Sabaudiae; Catharina Medicaea Galliae Regina;denique Lusitaniae populus Regnum ad eloctionem suam pertinere contendebat. Ius suum

Philippus Theologis & Iurisconsultis exami-Κ iij . naiadum

104쪽

nandum commisit, qui Competitorum rationibus diligenter consideratis, eorumque Iure discusso responderunt, Philippo Ius certissimum in Lusitaniae Regnum competere, eumque verum ac legitimum haeredem esse, idcirco quod inter Competitores omnes solus esset qui propinquiore consanguinitatis gradu Henricum Regem contingeret, virilis stirpis, legitimus , & natu seu aetate maximus. Repellebatur Antonius, quod esset, dc habitus semper nothus fuisset, non vulgi tantum & omnium opinione, sed etiam Ludovici patris eius, ut ex ipsius testamento certo constabat. Talem etiam illum Rex ipse Henricus iudicarat. Excludebatur Parmae Dux quod imaginariam quandam repraesentationem proponeret, nec in eo gradu & ordine, in quo eam Iura admittunt. Non admittebatur Sabaudiae Dux , quod oriundus esset ex filia sororis,Imperatrice Philippi matre aetate iunioris; nec diuidi Regnum posset, aut deberet. Excidebat etiam Bragantiae Dux , quod etsi locus esset repraesentationi,

quam uxor eius urgebat, in ea tantum esset par

Philippo , eidem vero cedere deberet, quod foemina esset, quae, ubi de Regno agitur, in pari

105쪽

GENTis Aus TR iACK. consanguinitatis gradu praeserri viro nunquam potest. Aliae plures erant contra eam rationes, quas hic omitto. Catharinae Medicaeae vetustum & obsoletum Ius a Comitibus Bononiensibus repetitum, non tam discutiebatur, quam irridebatur. Nec populo concedi electio poterat, quamdiu ex Regia Domo supererant haeredes legitimi. Idem in alijs Hispaniae Regnis obseruari, in quibus maior libertas esse deberet, quam in Lusitaniae Regno, quod dono Castellae Regum prima initia sumpsisset, &victorijs suorum postea Regum crevisset, non autem a populo ad Reges peruenisset. Talecum esset Philippi Ius, & interim arma contra eum pararentur, ipse Ferdinandum Albae Ducem cum exercitu in Lusitaniam immisi, qui intra septuaginta dies, pulso unica pugna Antonio, totum Regnum subiecit. Atque ita Philippus Henrico Regi patruo suo nepos successit, occupataque Lusitania, totam, a mari usque ad mare, & rursus a montibus Pyrenaeis usque ad Herculis columnas, Hispaniam haereditatio Iure possedit. Est ab hac Pyrenaeorum montium parte versus Galliam Comitatus Rhuscinonensis, cinonensi, vulgo

106쪽

go A p OLOGIA vulgo Russillionis, nunc a multis saeculis Cataloniae annexus, olim Romanorum Colonia, quae Rhuscino Latinorum dicebatur. Pars igitur Hispaniae est, & eodem Iure, quo caeterae Prouinciae, ad Austriacos peruenit. Anno M. C. LXVIII. cum Gerardus Comes Rhuscinonensis nullo haerede relicto e vivis migrasset, Comitatus ad Alphonsium Nonum Aroooniae Regem est deuolutus, isque Rhus cincinensis

Comes coepit appellari. Ioannes autem Secundus AragoniaeRex aerarij inopia compulsus Comitatum hunc Ludovico Undecimo Francorum Regi pro trecentis aureorum millibus in pignus dedit. Postea anno M. CCCC. XCIV. Carolus Octauus Ferdinando Aragoniae &Castellae Regi eundem restituit. In ea ditione Arx Rhuscinonensis & Perpinianum urbs potissimum eminent. Hanc cum Ludovicus XII. Galliae Rex arctissima obsidione premeret, ciues immunda primum animalia,tum hostium

corpora, ac tandem etiam suorum cadauera in cibos verterunt , Pati extrema maluerunt,

quam a suo Rege deficere, ut author est L.M rineus Siculus.

Atque haec tantum de Austriacis in Histpania

107쪽

pania Prouincijs, in quas Philippo Secundo Patri Philippus Tertius filius successit, & huic Philippus Quartus hodie gloriosissimus His- .paniarum Monarcha, Austriacae Familiae Princeps. iC A p v T VII. De Prouincijs Principum Agustriacorum in Italia.

IViis Austriaci in Italia sunt Sicilia & Sar

dinia, Regnum Neapolitanum, & Ducatus Mediolanensis. Siciliae Imperium 'im' pcnes Reges ac Tyrannos initio stetit, donee maximam insulae partem sibi Carthaginenses vendicarunt. His expulsis Romani eam occuparunt , & usque ad Iustiniani Imperatoris tempora tenuerunt. Tum Vandali eandeminuaserunt, pulsi postea a Belisario Iustiniani Duce. Sed cum Saraceni sui Iuris illam fecissent , eos Tancredus Normannus eiecit, cuius nepos ex Roberto filio Rogerius '' Primus Neapolis dc Siciliae Rex creatus, Regnum utriusque Siciliae appellauit. Regnum enim Neapolitanum, quod nunc in Italia est, L tunc

108쪽

tunc Sicilia cis Pharum seu fretum dicebatur, ipsa autem Insula, Sicilia trans Pharum. Man- . sit Regnum in Familia Tancredi usque ad Guillelmum Tertium,quem alii Quartum vocant, qui cum sine liberis obijsset, Siciliae Proceres Tancredum Rogeri j Secundi filium nothum

Regem crearunt. Verum Henricus Sextus Imperator ducta Constantia, quae Guillelmi Secundi filia erat, teste Cuspiniano, Regni se haeredem nuncupauit, eiusque dc Impetij successe forem ex eadem Constantia Fredericum S cundum reliquit. Secutus est illum in Regno Conradus filius, cuius curam tutelamque Alans redus eiusdem Frederici filius nothus suscipiens, Siciliam gubernauit, ac tandem Conrado non sine veneni suspicione mortuo,

cupauit, Regemque se dixit. Quod cum iniquo animo Pontifex ferret, etsi Conradinus Conradi legitimus filius in Germania super- - stes Patri esset) Carolum Andegauensem Ludovici IX. Gallorum Regis fratrem ad utrius que Siciliae Regnum euocauit. Occurrit illi valido cum exercitu Manfredus,& praelio apud Beneuentum commisso, fortuna a partibus caroli stante, occubuit. Caeso Manfredo

Galli

109쪽

Galli annis circiter septemdecim Siciliam administrarunt; quo tempore Conradinus Frederici II. Imperatoris nepos, & Conradi filius, utriusque Siciliae legitimus haeres, in Italiam venit, ut Neapolitanum & Siculum Regnum Oniadi- Iure sibi debitum armis repeteret, sed visus a M' Carolo Andegavensi captusque, capitis supplicium non sine omnium dolore tam alti sanguinis princeps subijt anno M. C C. LXVIII. Ab huius excessu Siculi Gallorum superbe dominantium luxum insolentiamque

pertaesi, cum non liberorum hominum, sed mancipiorum instar tractarentur, in ipsorum excidium conspirarunt. Igitur ad signum campanae aereae inter preces vespertinas uno quasi momento per totam Insulam Galli trucidantur. Inde vesperarum Sicularum appella-

tio est. Perierunt intra duas circiter horas octo

millia. Carolus ea clade Siculorumque dese- .ctione audita contractis ex omni Italiae ora nauibus. Messanam terra marique obsedit. Interea Siculi, quibus mori potius, quam Gallis

iterum parere decretum erat, missis ad Petrum Aragoniae Regem Legatis orarunt, ut Insulam ad se ratione uxoris suae Constantiae Manfredi

L ij filiae

110쪽

s A p o L o G i Asiliae unicae pertinentem calamitoso hoc tempore ab iniuria& crudeli Gallorum dominatu vindicaret. Rem illi cum eo futuram, qui soceri interfector esset, & idem Regni occupator. Horum precibus Rex permotus, victorem exercitum ex Africa, ubi Barbaros oppres- . serat, in Siciliam traduxit. Eius tam repentino aduentu territus Carolus obsidione soluta Neapolim retrocessit; quo pulso fugatoque, Regni gubernacula Petrus suscepit, & ex eo tempore Sicilia Aragoniae coniuncta fuit. Petro enim Regi Iacobus filius successit alij d inde usque ad Ferdinandum Catholicum, qui

Siciliae Regnum una cum Aragonico ad Carolum V. Imperatorem Austriacum, suum ex

Ioanna filia nepotem, transmisit. Erat & illa Ioanna Ferdinandi I. Aragoniae & Siciliae Re., gis proneptis. Caroli V. Imperatoris filius Philippus Secundus post patrem Siciliam obtinuit, quam Philippo Tertio silio suo re liquit, &hic Philippo Quarto Siciliae hodie & Hispania

rum Monarcha

Sardinia Romani Imperij bellis Punicis lim facta, a Saracenis postea fuit occupata. His eiectis Genuenses ac Pisani de eius dominio

SEARCH

MENU NAVIGATION