Nicolai Vernulaei Apologia pro augustissima, serenissima, et potentissima gente austriaca, in qua illius magnitudo, imperium, virtus aduersus eius tempore aemulos asseritur

발행: 1635년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

aliquamdiu contenderunt, donec Romanus iPontifex Aragoniae Regibus eam assignauit, ' quo titulo tandem ad Hispaniarum Reges ἡ .i. Austriacos peruenit. Insulam illam Iacobus Aragoniae Rex per Alphonsum filium suum Pisanis & Genuensibus ereptam sibi asseruit

Postea cum Genuenses iterum quasi totam occupassent, Petrus inartus Aragoniae Rex ιιι f., percusso cum Venetis foedere, eorumque triremibus adiutus, cum illis in mari conflixit, &captis tribus supra viginti triremibus, plurimisque depressis Sardiniam retinuit. Eius filius . Martinus Aragoniae quoque Rex seditiosos non ita diu post Sardos compescuit ue illi in fide deinceps manserunt, dc pustriaco Hispaniarum Regi Philippo marto hodie parent. Neapolitanum Regnum pulsis Saracenis ijdem primo Reges, qui Siciliam , tenuere. p t

Vnum enim erat utriusque Prouinciae Le. qui sui.

onum. Deiectis vero e Sicilia Gallis, eaque ad Aragonios translata, Neapoli tamen Carolus Andegavensis regnauit, & Ius suum morte Conradini legitimi haeredis, ut supra commemorauimus, sanciuit. Illi successit Carolus Secundus, huic Robertus filius, Roberto Auo

L iij Ioanna

112쪽

Ioanna prima filia Caroli Calabri qui erat Roberti filius fato ante patrem functus. Aduersus hancVrbanus Sextus Carolum Dirracliij Prii cipem,vulODurasium,ex Hungaria euocauit; cui ut aliquem Regina opponeret, Ludovicum Andegauensem Ioannis Galliae Regis filium ex Gallia excitum successorem adoptauit. Sed frustra is conatus fuit, nam antequam ille in Italiam appellerer, Regina vita & Regno per Carolum Durasium est iboliata. Tenuit hic aliquot annis Regnum, cuius haeredem Ladlia laum filium moriens reliquit; & ille, quod

liberis careret,Ioannam alteram sororem suam rarisam anno M. CCCC. XIV. Hac regnante Ioannas b, Secunda, sed non magna pudicitiae laude, Lu-r ηῆ a douicusLudovici Andegavensis nepos a Mar- 8 '' . tino minio Pontifice euocatus Regnum inuadere tentans,Reginam Neapoli obsedit. Erat illa tum post mortem mariti sui Guillelmi Austriae Ducis sine prole vidua, quae ut tempcstatem hanc depelleret, Alphonsum V. Aragonum tum in Sardinia contra Genuenses bello occupatum adχiuit, inque filium adoptauit. Adfuit mox Alphonsus, commissoque praelio Ludovicum vicit, & Reginam obsessam perb

113쪽

culo liberauit. Meritus hoc ossicio adoptionis beneficium gratissimus Reginae filius exstitit; sed mox cum illa liberiore vita, quam pati ipse posset, uteretur, ob enatas suspiciones Regina adoptionem rescidit, & abdicato Alphonso hostem paulo ante suum Ludovicum adoptauit, cui sine prole decedenti Renatus frater succederet. Obijt sine prole & ante Reginam

Ludovicus, quae, ut mutabile est taminae ingenium, irritam Ludovici adoptionem, teste Hieronymo Zur ita. declarauerat, & priorem de Alphonso factam, confirmarat. Successit tamen mortua Regina fratri suo Renatus, verum Alphonsus, qui iam ante Ludovicum gloriosa victoria superarat, reuocatus a Neapolitanis, Renato redire in Galliam compulso, Regnum obtinuit, quod illi Eugenius Papa concessione Apostolica ratum fecit, in eoque Siciliam utramque coniunxit. Successorem Alphonsus Ferdinandum filium nothum praeterito fratre suo Ioanne designauit. Ei utriusque Regni diadema Pontifex Pius II. concessit, & aduersus illum frustra fuere conatus Ioannis Lotharingi Renati fili j, qui victus atque ex Italia deturbatus suit. Ferdinandum hunc secutus est Al-'. rhonsus

114쪽

phon sus Secundus, patrem filius, approbante Alexandro VI. Pontifice , ad quem deturbata dum cum Carolus octauus Franciae Rex ad- uentaret, ultro se, spe victoriae fortassis obiecta, Regno abdicauit, & illud in Ferdinandum Secundum filium transtulit. Hic auxilio Fer dinandi Catholici Hispaniarum Regis, &sitis gulari virtute Consalui Magni Francos expulit, sibique Regnum asseruit, atque illud ad Fredericum patruum suum Ferdinandi Primi filium, quod liberis careret, moriens transmisit. Illum Neapolitani, quippe sanguine proximum, Regem proclamarunt; Valentinus Cardinalis a Pontifice Neapolim missus, coronam capiti eius imposuit. Aduersus hunc Hispaniae sub Ferdinando Catholico, & Franciae sub Ludovico Vndecimo,vires coiere. Quare predericus defensione desiperata thesauris suis ex pacto ibi bis sumptis in AEnariam discessit; inde in Galliam,

imo His ubi exul annuis a Rege triginta nummorum millibus, calamitosam vitam tolerauit. Regnum Gallus Hispanusque diuisere , Gallo Neapolis de vicina loca , Hispano Calabria &Apulia cessere. Ictum foedus erat inter utrumque, sed de Capitinata ditione orta inter illos dissen

115쪽

dissensio, noui postea belli causa. Hac quippe occasione resumpta arma Hispani Gallique inter se distrinxere, utrique uniuersum Regnum spe & cupiditate complexi. Querebatur Gallus Prouincias sibi attributas vectigalibus inferiores esse ijs, quas Hispanus occupabat 3 ut pro D 'ea uentus exaequarentur, Capitinatam sibi relin- sint rquendam. Hispanus Prouinciarum permuta-

tionem, si Gallum diuisionis factae poeniteret, non recusabat. Si id non placeret, diuisis Principatu & Lucania, aequa fieret compensatio. Harum conditionum neutra Gallo placuit. Reijciebat inprimis Prouinciarum permutationem , ne urbe Neapoli R egioque titulo eius Vrbis & Hierosolymae per foedus concesso decederet. Cum nihil hoc modo proficeretur, bellumque ardere inciperet, monuit Rex Catholicus suos , ut Gallos quacunque ratione placarent. Exhorrebat enim arma, & pacis studio flagrabat. Conuenere igitur desiignati ex utraque parte viri, & instaurata diuisione prorsus ex Gallorum commodo voluntateque, Lu'cant i, Principatum, Capiti natam ex aequo partiti sunt. Interea nouus ex Gallia miles, &pecuniae in stipendium affatim missae,quo sub

M sidio

116쪽

Ei pani

sibi vena dicant. ad auis syriacos

sidio confirmati Galli rupere moras, spretaque diuisione Apuliam inuaserunt. Renouatur itaque bellum, sed in quo continuis paene victorijs Consaluus Magnus, admirabili diligentia, consilio, fortitudine Regnum uniuersum Regi suo acquisituit, aut potius Ius ipsius asseruit. Iulius II. Pontifex Maximus Ferdinandum Catholicum, Siculum, Neapolitanum,& Hieroselymitanum Regem agnquit, & dixit. Illi

ex ordine successit Carolus V. cum matre Ioanna Regina, Catolo Philippus II. filius; deinder Philippus Tertius, & hodie Philippus Quartus.

Insubriae caput seu Metropolis Mediolanum est,a qua urbe nomen ditioni est Ducatus Mediolanensis. Varios Principes haec Ditioexperta est, inter quos, ut priores omittamus . Ioannes Galeacius Primus Mediolani Dux Caesarea authoritate renuntiatus, filios reliquit

sh 0T duos Ioannem Mariam, & Philippum Ma-ι - θ, riam; filias totidem, Annam Bauariae Ducem,& Valentinam Ludovici Franciae Regis v rem, matremque Ca oli Andegavensis. Subla to morte violenta ac sine liberis Ioannet , Philippus Maria eius frater surrogatur, cuius filiae tres fuere legitimae, nulli filio, proinde moriensis Alphon-

117쪽

Alphonsum Siciliae Regem testamento suo

Mediolani Ducem nuncupauit. Eo mortuo, Mediolanenses volentes se in libertatem affe-xere,Philippi testamentum reiecere,& cum ortum esset illis contra Venetos bellum. Franciscum Ssortiam, squi Blancam Philippi Du-Vini ossiliam notham duxerat) belli Ducem elege runt. Eundem re bene gesta & multis victorijs

clarum adnitente Cosmo Mediceo tandem etiam Mediolani Ducem renuntiarunt. Fue

runt illi filii quinque, Galeacius, Ludovicus, Ascanius, Philippus, Octavianus; filiae duae Hippolyta & Maria. Galaadius patri Francisco in Ducatum suffectus est qui relictis filijs duobus Ioanne Galeacio & Hermete ex Bona Ludovici Secundi Sabaudiae Ducis filia, propter libidinem & luxum, quo diffvebat, interfectius est. Successit illi admodum adhuc puer Ioannes Galeacius sub matris & Ludovici Sfortiae patrui sui tutela. Verum hic Ducatum inuasit, a Mediolanensibus, qui pueri aetatem contemnebant, receptus, & a Maximiliano Caesare in Comitijs Vormatiensibus dato Diplomate Dux confirmatus. Victus postea fuit

a Ludovico XII. Galliarum Rege, &in Fran-M ii clam

118쪽

varia Vortia rumfodi

sa Apo LOG i Aciam amisso Mediolano abductus, cum ei superessent filij duo Maximilianus&Franciscus Ssortire, ex Beatrice Estensi Fetrariae Ducis filia. Anno captiuitatis decimo Lugduni in carcere obijt Ludovicus. Tenebant Mediolanum Ssortijs exclusis Franci, donec annitentibus Pontifice Romano , Heluetijs, & Episcopo Valensi circa annum M. D. XII. Maximi lianus S rtia Ludovici in Francia mortui filius a Maximiliano Caesare in Ducatum p

ternum est reductus, nullo tamen aut titulo aut diplomate concesso. Huius tempore rodeuntibus in Italiam Gallis cum bella paene prioribus grauiora exorirentur, Maximilianus Ditione Mediolanens exutus, dc in custodiam Parisios deductus, quindecim annis post ibidem sine liberis inter mortales esse desjt. Interea ipsi quoqueFranci Mediolanum amiser captoque & in Hispanias ad Caesarem abducto Francisco Primo eorum Rege, Italia a Gallis est liberata. Potiebatur Caesar Carolus V. Mediolanensi Ducatu, quem parta de Francisco I. ad Papiam victoria facile fugientibus Gallis accepit , sed Maximiliani frater Franciscus Sfortia supererat. Hunc Caesar in Ducatum, quem sexennio

119쪽

sexennio Galli tenuerant, restituit, & postea misso per Lopem Vitardum Diplomate ce tis legibus Mediolani Ducem renuntiauit. Felix erat, nisi Moroni Consiliarij sui perfidia fere perijsse Ipse enim Ssortiam in foedus cum Venetis, Pontifice, alijsque inducere tentauit, ut Caesar de Hispani Italia eijcerentur. Nec deerat animus si in partes venire Piscarius Caesarei exercitus Dux, cui Regnum Neapolitanum promittebatur, voluisset. Is aures praebere se simulauit & animum texit, donec cognitis penitus hostium consilijs, Caesari coniurationem uniuersam manifestauit. Tum capto per astum Morono & Ssortia reo proditionis facto, quod Cliens contra Caesaris patroni Maiestatem coniurasset, atque idcirco in eiusdem Caesaris potestatem Insubria recidisset, Mediolanum &maximam Ditionis partem occupauit, in Arce Sfortiam obsedit, unde tandem deditione facta liber exiuit. Rursus illi in Caesaris clementia spes omnis fuit, apud quem, cum se Bononiae, ut poterat, purgauisset, denuo nouis legibus Mediolanensem Ducatum singulari bene scio recepit. Et Caesar ut animum suum pacis amantissimum Italis testaretur, inita cum Ve-

M iii laetis

120쪽

Ad austriacos peruenit. India per Hispanos

striaci sunt.

A p o L o G i Anetis alijsque pace , Christiernan, Christierni Daniae Regis filiam, & suam ex Elisabetha Austriaca sorore neptem eidem Ssortiae collocauit. Obijt tandem Franciscus Ssortia anno M. D. XXXV. Octobris die XXIV. Insubrum suae Familiae Dux postremus, & cum nullos ex Christierna, quae vixdum pubuerat, liberos suscepisset, Caesar ex eius testamento Insubriae Principatum adijt,& ad posteros suos transmi

sit. Fuerunt hi Philippus II. Philippus III. ω hodie Philippus IV. Austriaci & Catholici '

Principes, qui, quia Imperio obnoxia Insubrii iest, & eius, ut appellant, clientale membrum, singuli authore patrono. Imperatore possessionem adierunt, Diploma acceperunt, Sacramentum dixerunt, & etiamnum dicunt. θ Π

C A P v T VIII. Principu/, in Indo SVperest ut de Prouincijs , quas Principes Austriaci in Indijs possident, dicamus. Quia vero eae omnes aut Iuris Castellanici istunt, aut Lusitanici, & tirenissima Austria. corum

SEARCH

MENU NAVIGATION