Pompeii Sacchi Parmensis in eiusdem Academia medicinae theoricae professoris Noua methodus febres curandi. Fundamentis alkali & acidi superstructa ..

발행: 1685년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

6 DE FEBRIBUS CONTINUIs

aquearum, & terrestrium inflexilium acutiees subtilitate, quibus talem motum in organo gustus excitant, per quem acidum comprehenditur. Ita ut non sit improbabile acidum, aliud esse salinum, aliu4 sulphureum , hoc calefacit, illud potius refrigerat , hujus generis sunt acidum limonum, berberis, granatorum, tamarindorum &c. quae nullum calorem imprimere experimur. Aliquando vero potest corpus multo acido & igne abundare, quod arcte partibus unitum fit, & in actione illius facta ad gustandum, vel solutione a saliva , aIiquae tantum particulae moventur , vel si omnes, tam debili motu, ut aciditatem non calorem in rapidissimo & citissimo motu particularum ignearum consistentem exprimant: quod si per effervescentiam,vel alio instrumento hujusmodi motum susceperint, tam sensibilis fit calor ut manu tolerari non possit, hoc patet in oleo tartari, &spiritu vitrioli, quae ambo actuaIι

Calore orbata, ita men commixta, valido excitato fervore , tantus accenditur calor ut Vasmanibus sustineri non possit, nec alia ratione, nisi qudi spiritus ignei in acido vitrioli latentes , omneS solvuntur a concepto fervoris mΟ-

tu , & citissimo rapidissimoque impetu moventur. Mustum non calefacit sicut vinum, qui in hoc per fermentationem solutae fuerunt pa tes calidiores , quae calore ventriculi a caeteris dissociatae, ad citissimum motum libere expo-DUntur, unde calor: in musto vero, cum sint arcte crassioribus partibus involutae, segrega tio uagum impeditur , & motus citissimus c hibetur

12쪽

hibetur, itaut per destillationem musti spititus vini non eliciatur. Ex quo deduci posse puto acidum, quod in uvis immaturis gustatur, esse idem quod in vino fermentato spiritum ardentem reddit, cum hac solum differentia, quod in uvis immaturis,rigidis & inflexibilibus particulis colligatur , per quod aciditatis sensus

augetur, una cum refrigerio, facta a praedictis partibus,compressione cum imbecili motu, a quo frigiditas, ideo grana uvae tum sunt dura Se densa. Ubi vero ab humido emolliuntur dictae partes rigidae, pereunte aciditate dulcedo subsequitur, & facta fermentatione succi expressi destilatione , spiritum ardentem exhibet calidissimum,cum partes illae igneae citatissimo & rapidnsimo motu agitentur. Et in schola Cartesiana talis doctrina veritatem 'habet, cum sit illius principian, eamdem materiam & calefacere & refrigerare sola motus diversitate. IV. Acidum mixtorum esse eorumdem seminale principium, plurimis experimentis docet Tachemus lib. citato cap. 6. ubi habet a spiritu acido, quod idem est ac a sulphure, granorum hermes, infuso oleo tartari fieri tartarum granorum hermes, hoc est sal kermes: & spiritus salis, affusus supra sal, vel liquorem tartari, fiesal commune, eidem liquori si addas spiritum nitri, fit nitrum &c.& sal tartari ab additione dictorum spirituum , seu acidorum, configuratur eodem modo quo configurata erant mixta aquibus dicti spiritus eliciti fuerunt, continens omnes Virtutes eis pIoprias, ita ut spiritus

13쪽

s DE FEBRIBUS CONTINUIS

praedicti tanquam semen tartari materiam duxerint ad eas conditiones , proprias suae speciei, ex quibus manifeste apparet in acido esse seminalem virtutem , quae nil aliud est quam potentia disponendi materiam ad conia figurationem naturalem rei cujus est semen. Probabile tamen est terram, aquam, &aerem , igni esse mixta in constitutione seminis , cum sit compositum, & non simplex, &spiritus in eo existens, cum aliis colligari in

v. proprietates huic acido seminali insunt multae , & prima est,quod si divisum in minutissimas particulas, tantae tenuitatis ut quaelibet a sensibus comprehendi non possit, &im- perceptibilis; acido vero non modificato ignis tanta inest tenuitas , ut nitri poros penetret, prout pluribus experimentis insignis Robertus sole, nostri seculi honor, & rei litterariae ampliator, docuit in suo opere Detecta nitri penetrabilitas a ponderabilibus partibus flamma. Secunda est motus, qui in acido seminali est moderatus, nec perturbatuS, sed ad certam regulam directus, in acido vero fimplici, quale est illud ignis, non modificatus, est velocissimus,& pe turbatus, ut eX primit flamma & radius solis,

cujus calor in tanta distantia ad nos tam cito pervenit ut eo viso calorem etiam percipiamus. Tertia est figura, quae ei competit ratione corporis, & talis quanti determinatur ad delineandas partes corporis secundum talem figuram

VI. Demonstrata Acidi origine a SoIe, Messa

14쪽

esse ignem clemensarem in eodem seminalem virtutem radicari dependenter ab ejus modificatione , Videndum est in quo consistat talis modificatio, & ejus causa. VII. Μodificatio Acidi nin una existit, sed diversa, pro multitudine rerum quarum pr creationi pro semine inservire debet. Quaelibet vero modificatio quinque absoluitur respectu materiae acidae, nempe a quantitate particularum, ab earum figura, situ, motu, & quieter' his omnibus materia modificatur , ut operetur totum quod a principio seminali exigitur. R tione propriae substantiae , a quantitate dete minata habetur temperies in determinato gradu. qui seminibus & mixtis ab eis ortis est necessarius' hinc temperies dicitur acidum vel fermentum. Ratione situs accipit se disere, re stringi, explicari, & concentrari: ratione figurae ad quamlibet dimensionem se habimat,& ratione motus, non solum se ipsam sed materiam cui applicatur ducit ad eam determinationem extensionis, ad quam pendet motus sufficiens ad delineandum quodlibet corpus,

secundum omnem organizationem excogit

bilem,quod est pretcip tum seminis requisitum,

cum in tali motu consistat ratio virtutis form tricis, semina isecunda reddentis. Per motum fit principium omnium operationum mixti. Ratione quietis stabilitate firmat quae motu carere debent, & ita Acidum ignis, praedictis conditionibus qualificatum , omnia requisita seminis restringit,&Mnc modificationem aliorum elementorum concursus sua interpositi ne coadjuvat.

15쪽

io DE FEBRIBUS CONΤINUIs

VIII. Ad hunc spiritum , seu acidum it

modi ficatum,respexit forsan Aristoteles, qua do definivit naturam essis principium motus& q uietis in eo in quo est, & vere hoc Acidum

modificatum estuatura illa, sujus operationestam in sanitate quam morbo tanquam prodi gia admiramur, hoc est forma perficiens materiam cui subjectatur, & determinans eam pro sua virtute in tali specie. Nec aliud est formam educi de potentia materiae , quam materiam modificatam operatricem seri, qui modi cum essent in potentia materiae ad eos perducta cum aquisitione virtutis operatiVae, Vere diciturio ma activa de potentia materiae educi. Expi' tur etiam formam non posse sine materia ex . itere , cum tales modi per quos materia fit operativa, & forma dicitur , non valeant sine mat ria existere. Μedici in hoc spiritu calidum in . narem cognoverunt, pro diversitate partium corporis modificatum, non solum generationi assistens, sed organietato corpore omnia perficiens. In hoc consistit illa temperies quam Galenus animam vocaVit, quae pro sua diversis modificatione in singulis partibus diversia etiaoperatur, a quibusdam Domine qualitatis Inli--Rnita, quia operando aliquod subjectum qua-lificalix quo dicitur qualitas licet in se fit 1ub

stantia.

IX. Pro horum modorum acquuitionaunio plurium particularum requiritur,quarum tenuitas facit, ut innumerabiles angu is restringantur terminis, relictis tamen spatioti

angustissimis, materiae continuationem tunc

16쪽

inde interrumpentibus , tam dependenter a propria figura, quam ab acquisita per unionem, quae non .ssiciunt ad impedienda sipatia & vacuitates , maxime necessarias ad constituendam diversitatem texturae in diversis seminibus observatae. Non sunt tamen censendae istae porositates omnino vacuae sed subtilissimo aethere repletae, quod moLm acidi adjuvat, quandoque etiam pervertit, & quia ista unio a solis particulis acidis obtineri non potes , hinc apparet necessitas eas colligendi cum terreis derigidis flexuosiisque particulis, ad olei consistentiam excoctis, quapropter acidum hoc nobis modo se manifestat, vel sub forma salis, vel olei. Et aliquando tam arcte additis partibus conjungitur, ut paruum motum essicere possit, aliquando verb unio debilis & laxa motum liberum & magnum permittit. Hinc di versitas etiam acidorum proveniri, nam quo plus a quo substati habeht,eo minus tum activa,quo plus terrae magis sunt acria, ex quo etiam deducitur fundam tum asserentium sal & sulphur esse principia cujuslibet generationis , sicuti terram & aquam, & aerem supradictis spatiosis immixtum , inter principia elementaria con

numeranda esse. r. X. Causa hujus modificationis est Auctor Naturae, qui.in ipsa crear one & in illa imperativa benedictione , crescite 3c multiplicamini , qua vegetabilia & animalia aspersi, indi-rit potentiam igni, vel acido eis implantato, se disponendi secundum praedictos modos sua speculi conveuientes, & juxta ideas in sua men

17쪽

te existentes: expressivas essentiae rerum , una cum virtute se segregandi a caeteris partibus, &colligendi in determinata parte p. acquissitione ultimae persectionis,ne deesset imprimen to dictae parti talem potentiam perfectivam supradictae materiae segregatae, una cum dete minatione temporis illius eruptionis. Idcirco particulae acidi, oraevia cognitione naturali,de pendent ab obedientia Deo debita, determinatis temporibus & in debitis circumstantiis ad praedictos modos se disponunt. X I. Τale est Acidum a Philosophis recensoribus excogitatum, mediiS experimentis, dia observationibus, per quod multa naturae phae nomena explicantur, quod postea nomen applicatum fuit omnibus acidis, virtute etiam seminali destitutis, & quae ad gustum talia appa

XII, Athali est materia, quae sequitur vir tutem acidi, ab eo motus, & configurationis legem suscipiens, &velut per manus ducta, omni se accommodat figurae. Hujus Athali funda mentum est aqua, quae in omnibus fit omnia, cum per hanc nutriantur, &augeantui non so- sum vegetabilia & mineralia , ut probat Hel-

montius tractatu complexionum ti mixt. elemen. fgm. Parag. 3 o. in augmento rami salicis sola a sua nutriti, idem confirmat in aliquibus

vegetabilibus incomparabili Boyle in chymi- eoi coplico fol. 2. David Vanchisede lib.citato I.

stia. Ttcbent in Hippocratu chymici clavi cap. quod vult rius confirmatur e N eo quod omnia in aquam resolvantur, ut docet ψ--- tra 2. in de

18쪽

de elementis parag. I i. citatus David sol 28 r. XIII. Ad hoc vero ut evadat nutrimentum, & sit verum alcati, debet esse impraegnata aliqua portione acidi seu ignis elementaris, ad hoc ut per illud acidum in mixto existens augeatur & crescat ad proportionem partium per susceptum alimentum ad majus spatium se ex tendentium , & coagulatum cum partibus auinctis fit seminale principium, ab acido praeexistente ad sui normam mddificatum, in quant tale, si tu, figura, motu & quiete, multoties partes rigidae terrae & inflexiles aquae miscenturia quibus in sal coagulatur, una cum virtute acia

di interni, seminalis Principii ministerio fungentis, sal illud varie configurando, ad alterius

verb generationem non se extendit, sed suae virtutis terminus est sola salis configuratio, quae virtuti acidi seminalis non resistit, sed obediens illud sequitur , etiam cum propriae eonfigurationis alienatione. Hinc est quod salia quo plus hujus acidi sortita sunt, dissicilius in aquam resolvuntur, & quo minus de eo participant, majori facilitate liquescunt, quod obiatinent calcinata, ab igne acidi portione dissipata, & in auras secum rapta: in quacumque vero portione remanente semper in alterabilis consei vatur illa seminalis potentia tali modo

se configurandi, juxta divinum decretum suae ideae correspondens ; hinc est quod quamcumque dissolutionem vel fusionem patiatur si evaporato su perfluo humido , in concretione ad naturalem figuram redit. Ab hoc acido di Versimode mossificato eveni unt pi ures dissereri-B a

19쪽

tiae salium, &diversae eorum actiones coadju-Vatae a terrearum partium quantitate &configura Pone , a quibus acrimoniam cum seu

vendi facultate suscipit. Hac ratione alcati apud omnes hujus sententiae sectatores pro sale intelligitur , & quod de aqua solum supra dicto modo disposita primario dicitur, ad salia

omnia acidi virtuti obtemperantia non sine ratione translatum fuit. XIV. Alcati sive tonsideretur in aqua, sive . in sale, amplas habet porositates, ut Vacuum a. Tuchemo appelletur in Hippocrat. chymico cap. . o. & hoc ut valeat suscipere figuratas particu las acidorum, & eis obedire. Hae a partium ordine & ritu oriuntur. In aqua angustiores sunt, quae tamen a modificatis corpusculis aci- dae materiae dilatantur, ad sui exigentiam. Et dum porositates istae alcati non correspondent figurae particularum acidi, nituntur istae in illas ingredi i quod cum non possit fieri nisi partium distractione & separatione ac situs mutatione, oritur tumultus ille observatus in conjunctione acidi & alcati. XV. Hinc habemus alcati quod est minus . com positum ,& est aqua elemento ignis aspersa, & magis compositum, quod est sal ex part Aulis aquae & terrae & ignis constans, quibus omnibus inest tanquam proprietas, sua magnitudo, figura. & motuS. Magnitudo in particulari alcati est major quam in acidi, figura ratione. aquae est oblonga anguillarum more, & in aIi quibus flexilis est, in aliis particulis inflexi

20쪽

Rosic cui inest motus, quo ad suam naturalem figuram tendunt, & quo acidum praecedens sequuntur ad mixti compositionem. XVI. Conveniunt ergo alcati & acidum, quod sint materiae modificatae ratione magnitudinis , figurae & pororum. Differunt vero textura, quae in acidi est densa, in alcati rara, Motus in alcati tardior quam in acido. In hoc virtus magis activa quod est primum dominas, in altero minor , & naturaliter subordinata priori, cujus virtus est perfectior, cum ea mi tionem dirigat, & alcati passive tantum videtur se habere Alcati Salinum quamvis in dis olvendo corpora videatur hoc esse acido emcati , quo fuerit magis compositum & igneis particulis non modificatis in butum, ut mox videbimus , cum acidis sit proprium ossicium coagulare. Ambo sunt inter se contraria, ratione soli1m texturae, ideo unita effervescunt, ε post effervescentiam deposita contrarietate

amice conveniunt & in unum mixtura coalescunt, conciliata per effervescentiam textura ad unionem accomodata. Unde in explicanda effervescentia, & ebullitione , in quorundam corporum mixtione excitata maxime

conducunt haec duo principia, sicuti etiam pro causa coagulationum determinanda, nee alia magis adaequata a Physica possunt peti principia ad hos effectus explicandos,ita ut alcati, Macidi natura tunc se manifestet quando corpora

duo mixta tunaultuant, effervescunt, vel fermentantur,quamvis ad omnia corporum & --

turae phaenomena dilucidanda non sufficiant.

SEARCH

MENU NAVIGATION