Pompeii Sacchi Parmensis in eiusdem Academia medicinae theoricae professoris Noua methodus febres curandi. Fundamentis alkali & acidi superstructa ..

발행: 1685년

분량: 160페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tius excitatam effervescentia a a sermenti audimento, vel a majori sanguinis raritate extrema diffoIutionis nuntia provenire, quam a motu

spirituum critico: idcirco in tali casu sanguinem mittendum judico, cum sit eadem indicatio effervescentiam sedandi, & sanguinis disi solutionem impediendi. Ex quo colligitur, si

in Febre benigna ad augmentum, vel statum Properante, se perveniat praed i cta effervescentia, continentis, vel ardentis Febris aemula, Venae sectione utendum esse ac si tunc inciperet Febris, quia tunc fit transitus de Febri unius Naturae ad aliam alterius naturae, quae eodem modo curanda est ac si tunc inciperet, sine alia Febre antecedente, &sicuti tunc venae sectionem indicaret, etiam &nunc, cum sit ii rincipio respectu sui, quamvis adsit augmentum Tespectu alterius. Mensuranda tamen est haec QVacuatio cum praecedentibus factis cum virurium robore, & aegrotantis natura. I v. Aliquando in statu Febrium effervescentia immoderata minuitur, quod ex pulsu mi- nus turgido, & minus vehementi cognoscitur,&si tunc nulla succedat evacuatio, & post aliquos dies Febris augeatur, & ad pristinam re vertatur Vehementiam, vel alia luperveniant timenda symptomata, dubitandum est materiam segregatam fuisse a natura, quando pulsus a pristina remisit vehementia, M magnitudine, eamque in expulsione detentam fuisse in aliqua parte , ibique fixatam inflammationis initia Praeparasse, quod ex Febris vehementia renovata. 8c ex supervenientibus aliis symptomati-

42쪽

bus colligere possumus, idcirco in tali casu san- guinis misso rei teranda est in incipientis inflammationis remedium derivativum. Et ex hoc deducitur ratio,quare multi in vigore morbi melius se habere inci piant, & transactis duobus vel tribus diebus in pejus decidunt, & ad

interitum praecipitant. V. Locus sectionis venae sint vasa magna, eum ab his spiritus in majori copia evacuentur. Non rejicio sectionem salvatelae, quae sanguinem immediate ab arteriis suscipiendo, extractionem spiritus Alcalici in copia potest coadiuvare , quamvis communiter sed falso paucos spiritus exhauriri in sectione talis vena credatur. Attendenda est etiam anni temporis conrdit in vere largiorem sanguinis missionem

per ere possumus, sanguine spiritu pleno

S in quantitate abundante. autumno Vero depopulato spiritu in cruore, a praecedenti calore aestatis illum inertem relinquit, unde etiam minorem exigit evacuationem. 2Estas etiam ob copiosam transpirationem, & magnam sanguinis raritatem, copiosam evacuationem prohibet, sicut puerilis & senilis aetas ob virium debilitatem. VI. Neque in hoc audiendus Helmontius missionem sanguinis in qualibet Febre damnari , nisi a suorum arcanorum possessoribus, unica exhibitione Febrem cujuscunque generis,& hecticam in uno mensis spatio sedantium, effervescentiam extinguendo, & humores inperfesta missione congregando , extraneis ser-

'entis dissipatis, vel praecipitatis. Qui vero

43쪽

3 3 DE FEBRIBUS CONTINUIS

ad haec non pervenerunt Hel montii verbis, jurgiis se non permittant seduci a missione sanguinis , quae arcanorum desectu extranei se menti particulas cum sanguine educit, spiritum impetum facientem evacuando, efferVescentiam, vel extinguit, vel moderat, humore

suster alios superbiente educto unionem & pacem cum aliis perficit. Et spreta sectione venae in arcanorum defficientia , a nimia sanguinis ebullitione plenitudinem venarum constituente, vel illius circulatio impeditur, cum caloris innati & cordis suffocatione, vel inflamationes partium oriuntur,dum eructatus ab arteriis sanguis in partes a venis non exsugitur ob loci defectum, & extra eas collectus fixatus & putrescens inflammationem facit. Hinc mite nimis contra medicos suis arcanis deficientes insurgit Hel montius, quia mittunt sanguinem,& ei magis convenire videtur, cum contra charitatis praeceptum , modum ea componendi reticuerit, sola forsan superbiae elatione, ut inter alios gloria & virtute superemineat, injuste inquam redarguit, cum omnibus etiam studiosis non datum sit ire Corinthum, & quia naturam imitantur multas Febres spontaneo sanguinis

fluxu curantem.

VII. Purgantia medicamenta in principio Febris ab immoderata effervescentia pendentis, nullo modo sunt propria 'imo particulis quibus pollent fermentat iris, ad majorem gradum illam evehere valent. Lenientia ex sui natura non sunt omittenda, ad expiationem primarum viarum, ne eXcrementa ibi collecta vel λ pzaVa

44쪽

a prava victus ratione, vel ab indispositione

alicujus partis in venas rapiantur, majores tumultus excitatura :di xi ex sui natura, ut excluderem medicamenta vere purgantia, in minoridosi propinata, in qua a multis pro lenienti- bus usurpantur, quia eorum Virtus semper est valde sermentativa , & valde penetrativa in remotiores & longinquiores corporis partes se extendit, licet in minori quantitate non sit adeo activa, attamen Venas majores, & arterias

ingrediens, ob sanguinis dispositione ad majorem esservescetiam,stimulos addunt,iquibus ad dissolutionem praecipitatur. Lenientia debent ergo esse ex sui natura talia dicta de alimenti qualitate participantia, ut sunt manna, cassa,& inuisio rosarum, & cremor tartari,ista enim irritando partes ductus choudochi, luesiculam fellis eis correspondentem determinent ad ex pulsionem bilis contentae, qua expulsa non esstimendus ejus raptus ad arterias & venas per viam lactearum supra demonstratam. Eadem medicamenta sunt in usu ita reducenda etiam in statu morbi,sii appareant signa concoctionias,

ejusque integram absolutionem in longum dinserendum esse praevideamus , ut portio materiae excrementitiae per effervescentia, sanguinis segregatae expurgetur, & ingressus de novo in venas impediatur si extra eas depositata fuerit, vel ab eis trahatur si suo sinu adhuc fovetur, ne Na motu massae sanguineae exaltata, fermenti naturam induens ferosiores in ea excitet turbulentias e & si minus activa pro hoc habeantur lenientia istorum dosis augenda, vel mitiora

45쪽

4o DE FEBRIBUS CONTINUIs

purgantia adjungenda ut Rheubarbaru . Et quia contingit aliquando circa vigoris medium Febrem augeri, non tam a naturae seu spirituum motu, quam a particuli S pravis humorum inquantitate segregatiS, quae ob languorem spirituum, vel crassitiem sanguinis, ex toto sep rari non possunt, & sua mora magis sanguinem fermentant, idcirco elective purgantia non discon veniunt, quae impetum faciendo in massa sanguinea integram separationem eorum

exequuntur, una cum evacuatione. Huius rei

statum cognovimus ex signis concoctionis inurinis perledimenta crassa, & magis id arguere Iicebit ex eo quod medicamenta diaphoretica& diuretica exhibita, nec sudorem, nec urinam excitaverint, ob materiae crassitiem ineptin humores ad tales vial subeundas reddentes, & ex hoe signo audaces iacti medicamentum purgans exhibebimus felicem expectantes exit ra eratione, Verum quidem est quod prius debemus esse certi de impedita diaphoresi de

diuresi. VIII. In declinatione morbi, vel eo extincto, eradicativa .purgatio celebretur medicamento purgante elective, & praecipue si nullam antecedentem natura Vel ars molita fuerit evacuationem per sudorem,vel urinam, vel siccessum, quia si aliqua ex his contigerit, vel intermittenda purgatio, vel debiliori medicamento humorum reliquiis satisfaciendum. Huius purgantis medicamenti necessitatem colligo primo a modo operandi naturae, solutionem multarum febrium per diarilice.m curam felici successu

46쪽

eessu molientis , secundo ex effervescentiae, vel fermentationis natura, in qua partes faec culentae tam subtiles quam terrestres aberi vescente mixto separantur, ut pater in vino, Maliis liquoribus fermentantibus, unde nisi hae extrudantur, timenda sunt damna novae recr descentiae: tertio a Febrili incendio a quo particulae sanguinis in copia aduruntur, cum a naturali accensione sanguinis multae cum . lenter, ut docent Recentiores debile, qua propter ista relicta intermissa purgatione, expectanda sunt mala quae bilis calor, ejus ferme tativa virtus & acrimonia, ex omnium eo sensum parare solent: quarto ex acidi &aleali pugna, a qua praeter naturalem effervescentiam oriri demonstravimus, horum enim natura est ut pro unione pugnent, qua obtenta coagula tur,min coagulatione portio inutilis a reliquis praecipitatione separatur, maxime cum alcati& acidum sint. morbosa, quanta autem hujus coagulatae & praecipitatae materiae copia aderit in effervescentia immoderata plurium dierum,& aliquando multarum hebdomadarum φ nec aliter sano judicio decernere possumus, quam

hanc materiam purgantium ope extra corpus educere, nam earn intactam observare periculosum esse nos admonent vini faeces,& tartarum, quae ob praedustam rationem in fundum dolii praecipitata aliquando exaltantur, vinum tyrbando, &nova effervescentia agitando, qua in acetum vel Vappam degenerat, ita evenire posse sanguini a materia illa in corpore relicta credendum est.

47쪽

1 DE FERRIBUS CONTINUIS

IX. Et fi aliquando experientia manifesta Vit a purgantibus medicamentis Febres extinctas revixisse, non debet hoc legem universale firmare, omnem purgationem in fine Febrium interdicentem, quia potuit ab alia causa nobis ignota nova Febris accendi. Vel sanguinis debilitas, & ad effervescentiam facilitas illi dedit

occasionem , vel materia attracta vel expulsa detenta fuit in via ab obstructionibus, ua8e ibi firmata, & in fermenti naturam exaltata,massaeque sanguineae communicata.effervescentiam Febrilem novam excitavit, vel in inflammationem erupit putredine &feruore concepto, ab interdicta circulatione, vel transitu ad vias purgationis, ad quas vocabatur a medicamento purgante. Quae omnia limitat non intemdicunt purgationem. In nimia enim sanguinis laxitate, & raritate & debilitate , valida non sunt exhibenda medicamenta, vel in virtutes Vel in quantitate, quia a facultate fermentativa purgantis perturbatur valde sanguis ob sui laxitatem: in hoc motu explicantur una cum acidi particulis Alcalicae novum subeunt escertamen excitando novam effervescentiam,idcirco ubi hujus sanguineae indispositionis indicia habemus,a magnitudine morbi praegressa, a pulsus languore, & facultatum debilitate, parcendum est medicamento valido, & mediocri atque lenitivo contenti esse debemus, & pluribus vicibus tentanda est reliquiae Febrilis evacuatio. Sic ubi adsunt insignes obstructiones inlpartibus, Febris antecedentis producta, caute agendum ui purgatione ob allatam superius rationem.

48쪽

rationem, & paulatim leni medicamento sed saepe re iterato purgandum, obstructionibusq ueprovidendum incidentibus,& de obstruentibus alio loco dicendis. Si verb nullum ex his in te

venerit, nulla est ratio purgationem intermittendi. Peracta purgatione optimi sunt usus medicamenta sanguini quietem conciliantia& motum a medicamento impressum sedantia, hujusmodi sunt aqua papaveri erratici, nenu

pharis, plantaginis cum syrupo dictarum heriabarum, ne penthes & diastordio.

X. Omnem purgationem moderare debe mus juxta exigentiam temporist, anni, aetatis ει virium roboriS. XI. Vomitum quandoque in magna effer Vescentia promovere licet, sit natura in accesso

nis Febrilis initio inclinationem ad illum deis

monstraverit, cum medici ossicium sit naturam evacuationem per loca conserentia molientem, imitari, &haec evacuatio expiationi primam viarum correspondebit, ad absolvendam indicationem plopositam superius de medicamen to leniente. Imb per aliquos videtur necessaria talis evacuatio per vomitum, si natura ad eam propenderit, cum observatum sit spreta hac naturae inclinatione diarhoeas dissicile superabiles supervenisse. XII. Clysteres ad moderandam eΚrvescentiam sunt idonei , dum in eorum re stitutione transpirat calor , & spiritus ser-Veris exhalat , cum refrigerio massae singuineae , prout animadvertit fydentiam in suo

Diui

49쪽

DE FEBRIBUS CONTINUIs

etiam in vigore morbi, in quo adest ultimus coctioms conatus, frequenter flon esse usu pandos, ne continua refrigeratione retardentur, ubi in aliis temporibus quotidie reiterari possunt. XIII. Medicamenta alterantia alia respiciunt effervescentiam immoderatam, alia causam hujus, quam bilem esse diximus, haec ex antiquorum etiam placito acidis medicamentis corrigenda ut succus citri, granatorum, ribes,

acetum stillatum, spiritus falis, vitrioli, nitri, oleum sulphuris, & praecipue s dulcificati fuerint, cum bilis flava per acida in atram degeneret , aqua aciditate habere in se experientia proin bar, Sylvius Leboe in sua methodo medendi vomitu bilis atret,acidu redolentis,&terram in quam incidit fermentantis, & ratio persuadet, cum ratione salis lixivi, bilis sit acris, & acidam acrimoniam habeat talem ut praeexistentem acrimoniam augere possit. Sic condimenta acria pro cibis ab aceto majorem vigorem cocipiunt, quapropter acida nimis bile peccante,quamvis coagulativa, non sunt adeo opportuna, ideo

dulcificanda , quod fit spiritu vini, inaequali portione cum dictis spiritibus commixto,& ter

super eos cohobato in retorta vitrea bene clausa,Nec acida damnanda,quia ignea, ideoq; bilis igneitatem & acrimoniam augere Valentia potius quam fraenare cum ignis in acido sit modificatus, &coagulativus igneitatis bilis non modificatae , qua coagulata agendi & calefaciendi potentiam amittit, & hoc modo acida dicuntur refrigerare, non positive sed privat

50쪽

v. , igneorum corpusculorum effreni motu

coercito , Vel modificato, quapropter cessante causa calefaciente dicitur refrigeratum com Rus. Bolus armena, terra lemnia, coralia, margaritae bilis potentiam frangunt, & volatilita tem figunt austeritate blanda in eis latitante,ut adnotat Sylviis dele Boe unde terrae illae tanqu ni

hermaphroditae de Athali& acido participant

& hoc alienum acidum mortificant , & austero blando alcati feroclam reprimunt, nec imendum est suo Athali illud ferociencis bilis acuere, cum igneitate, & acrimonia careant nee acido austero acidi peccantis vim ducere possunt, cum virtus Athalica praedo minans acido occurrens imbibendo enervet. Inter omnia vero medicamenta bilem volatilem figentia, Mejus acrimoniam temperantia , sunt sulphura mineralium, ut sulphur Vitrioli, quod se paratur V. coicotar vitrioli lib.ij. salis armoniaci subiis ter pulverietati lib,j. sublimentur fa.Flo-bres sublimatos misce cu capite mortuo remanente in fundo vasis, & iterum sublima, & te tiam. sublimationem repete , & habebis Flores

armoniaci aurea tinctura coloratoS , quam eratrahes spiritu vini, quo per destillationem abstracto 1 ulphur vitrioli in fundo remanebit, de hoc grana octo sufficiunt' pro una dosi, sulphur antimonii fixum, & ab omni parte arsenicali

purgatum , de praeparatum modo quo dolet Tenichenius ad eandem quantitatem: Acrimonias bilis emendatur etiam oleo sis, ut sunt emuliasiones seminum melonum,&Opium, quod oleo-

sum dc pingue est, ideoque spiritus animales sua D t

SEARCH

MENU NAVIGATION