Šaʻar haṭeʻamîm šel ʼʺmt Introductio in accentuationem Hebræorum metricam ... Auctore Philippo Ouseel ..

발행: 1714년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

gnae ex constanti Judaeorum assensu sibi vindicant. Ut nihil saltem hinc probari possit ad sententiam Capelli, de Masoret his Tiberiensibus posti halmudicis , primis Αccentuum inventoribus, statuminandam, quod examen sustinere queat. Ad Orientales ergo provocat linguas, SDram, Cnaldaicam , Arabicam & alias, quas his apicibus destitutas deprehendimus. Id quod de antiquissima Chaldaica concedere nullo modo possumus, cum Danielis liaber iisdem apiculis sit in striictus, Syros autem Arabesve omnibus apicibus de punctis 'carere a veritate est alienum, licet non tam accurate ut in Hebraea lingua, minimas distinctiones & subdistinctiones, Accentuum ope exprimere valeant. Perfectioni quippe haec debentur antiquissimae linguae. ad quam nec orientales dialecti , multo minus

Occidentales linguae, pertingere ulla ratione possunt. Cui addere licet, Hebraeam linguam diu desiisse esse vernaculam, ante quam aliae linguae caput extollerent, vel aliquem perfectionis gradum assequerentur. Unde consequentia , quam contra Accentus ex aliarum linguarum

usu format Capellus, majori jure in dubium vocari, imo negari potius, quam defendi deberet. g I1. Alio modo in hos apices insurgit. 8c multitudinem figurarum certissimum novitatis vult esse indicium, cum ex ipsius placito, una omnino sufficeret, ad Accentum dein signandum notula , imo dum liberalissime agit, varietatem concedit de pauculis, hoc est tribus vel quatuor Accentibus pausantibus, ac tandem de Accentu Euphonico Metheg,& lineola Maccaph. Liberalior tamen est, quam

cum liberalissime agit, dum scribit: Pausis signandis serviunt ut plurimum quinque vel sex incestus , Siluc , AIb-nach, Rhevia , Za eph utrumque is Segova. Retiqui uuis decim Reges minorem istis ac fere nullam babent distinguen-

. . . di

22쪽

A potesatem. Ad quem ultimum locum nonnulla notanda nobis sunt, ut plane constet minus exercitatum fuisse hune Criticum, in ordine Accentuum pausantium . Sc numero illorum figendo. Nam omittic primo, Distinctivum ipso Athnacho majorem, qui in Metricis occurrit, post Siliu- Cum summum , Merca Mahpachatum: tum in prosaica i terpunctione oblitus plane est του Tiphcha, quo aliquoties in toto versiculo post Sillucum non datur major : prae terea, Rhebia, qui ad Subdistinctivorum classem pertinet, τῶ Saheph utrique praeponit: denique quomodo Paschta . nonnunquam ipsum Rhebia antecellat , plane ignoravit.

Quid igitur de tali Uim statuendum sit , qui de rebus sibi minime perspectis, & de negotio, cujus prima principia ipsum fugiebant , judicium sibi sumserit, omnibus ab omni partium studio liberis Se aequis judicibus lubentissime

Committimust Jurene illum de multitudine Accentuum Conquerentem audiemus, qui in illorum munere designando, quid eligat dubius haeret Eadem sane ratione littera- rum multitudinem ,quae Accentus fere aequat, pro novitate earundem adducere possemus, Graecorum antiquisti- morum exemplo, qui sedecim primitus a Cadmo accepe runt litteras, licet Moses antiquillimus scriptor, viginti& duas adhibuerit. Nec unquam in mentem cuiquam Te nit, ad Masorethas posteriores, litterarum originem, vel numerum referre, qua ergo id, de affecti ibus literarum , .

inis M Accentibus , probabilitate affirmandam est fit 3. Nec fatis sibi constare Ca Ilum, dum de ignotis apicibus disputat, illud arguit, quod , Certe ut demas, inquit , Musices notatas a Sacris Scri toribus fuisse addiatas, id factum forte fuerit in istis Metricis Libris, id-ρ- mn omnibus, sed iis serium Cantiris S FDImis quae in Templa cani dabuerint. hi Miris etiam libris ad

23쪽

scriptas esse a Sanctis ictis viris , hoc vero mihi vide tir rivus rabsurdum. Quod si enim de Musicis notu lis , quae Ac- . centibus ex ipsius hypothesi denotantur, illud concedat, in nonnullis saltem libris, ergo de Antiquitate & Auctoritate illarum notulatum nullum esse potest dubium. Quomodo autem perabsurdum esse potest eosdem apices variis usibus inserviisse : adeoque cum figurae Musicae extiterint , confitente Capello , de reliquis idem probabilius multo asserendum erit, nisi distincte demonstrare valeat, quinam apices his illisve temporibus fuerint inventi, quibusve usibus inservierint, & a quibus auctoribus adjecti.

Quod si quis praestiterit , testimoniis fide dignis instructas,. is caussam Capelli plurimum juvabit, & probabiliorem ipsius

reddet sententiam, quod tamen a nemine nostra nec ma

jorum aetate tentatum est. Illud Capelli forte Sc illo clvidetur, sine addita ratione nihil probat, tantum abest, ut convellat id, quod sibi impugnandum sumserat, ut si ingenue dicendum sit quod res est, non leve contra ipsum Auctorem praejudicium creet. Nam de rebus minus acincurate cognitis dum judicium serre quis sustinet, vix aliter fieri potest, quam ut in absona, incerta, dubia dc contraria, saepissime incidat, id quod Capello usu venisse, illud de Accentibus adjectiim caput, ad oculum demonstrat. g. I Verum in innocuos dum invehitur praeter Tati nem apices, nec parcere potest ipsis Auctoribus: An existiamabimus , sanctissimos illos homines, e3sque septiesimos , Mosen dira , 'Davidem Se. in minuti imis hisce minutiis consectandis atque onstrandis,Dissse Graeeis'Latinis Gram- matteis Ioue sudiosiores S accuratiores. Id egerrime ferre videtur, smplicissimos homines, Mosen Davidem &Prophetas, acutissimis Graecis 8c Latinis Grammaticis mvadere accuraIiores. Quo non delabitur humana sapien- ... a tia,

24쪽

ria, & contradicendi studium t Injuriam hanc, Mosi Da vidi dc caeteris Viris sanctis illatam , quis aequo animo ferat, nisi in ipsos Auctores sacros dicteria approbet. Minutias appellat has notulas, quoniam non magni momenti ipsi esse videntur, quorum ulum & nationem non assequutus est. Sed nobis religio est, quicquid ab ipsis sanctissmis Viris originem ducit, contemptui habere, quoniam omnis minutissimarum rerum usus & ratio nobis non patet , aliisque manet incognirus. Circa Dei eloquia enim nos versari memores, nihil exiguum in illis agnoscimus, a quo non res maximae dependeant. g. Is . Non vacat nec lubet, quae minoris ponderis argumenta profert Capellus, examini subjicere, cum & temporis ratio & paginarum angustia, & praesens institutum id non permittant, quin imo, quae nobis videatur certior sententia enarrandum est, & cui usui hi inserviant apices, imin dicandum restat. Antiquitatem Accentuum itaque & divinam originem horum apicum cum Judaeis defendimus,& ad ipsos Auctores sacros Spiritusque Sancti instinctum, litteras & puncta vocalia aeque ac Accentus Hebraeorum, quorum in codice V. T. usus est , referimus. Neque hoc Capello ipso invito facere licet, Etenim, inquit, si quae rant rationes , quae aliqua cum veri specie suadere no- his videantur puncrorum antiquitatem, ea sunt ejusmodi, ut non tanIum ab Esdra, sed ab Vs t Nosie antiquitatem iliam repetant S concisaeant. Ingenuam hanc consessionem Capelli lubentius amplectimur, eo quod veritatis radio perfusus& convictus, licet praejudiciis cedere nescius, talia proferre non dubitaverit. Neque omni veri specie nos destitutos esse credimus, ubi adversarios levioribus cede. re ratiociniis videmus. Auctoritate igitur primo loco pugnamus, quam nec ipsi Accentuum hostes rejicere possunt.

25쪽

Iudaeorum unanimem consensum, qui in hac causa judi. ces sunt optimi, vel saltem testes omni eXceptione majores, non vana ostentatione, sed re ipsa compulsi de con- Victi, afferre integrum crit. Notum est de Accentibus effatum Rabbinorum ne is rQbn Traitionem esse ab ipso Mose in Sinai acceptam. Unde & Bechai in Legem

P. m. II. col. 2. ad locum Gen. V. 29. Sapientum placitum

esse ait : 'r' u uru mam: tamuri uod etiam Ae- centus qui in lege occurrunt sint datι in monte Sinai. Quae contra Eliam disputant Judaei, videri possunt a Buxtorfici collecta in unum , illo ae Punctorum-Accentuum origιve Antiquitate Tractatu, quo Lectorem remittimus. g. 6. Caeterum non Auctoritate solum, omni ratione destituti , hanc sententiam amplectimur, licet vel his testibus fidem negare nemo possit , nisi iniquum se & morosum quis praebere velit, sed variis rationum momentis pro Auctoritate & Divinitate Accentuum pugnamus Prima itaque ratio est ab ipsa lingua Hebraea desumta, quae has adis

mittit notas, & a stylo biblico petita, qui alias dissicilis saepe εc dubius , niti per puncta & Accentus sensus fiat

clarior & determinetur. Admittere linguam Hebraeam hos accentus nemo negare potest, qui non sine certa ratione adjectos hos apices esse attendit. Id sane quod alfaciliorem intelligentiam iacit, contra genium linguae esse appositum, nemini persuadebis , quoscunque demum agnoscas inventi auctores. Itaque illud videndum , numne probabile sit magis a primis Auctoribus, vel ipsis aetate proximis Sapientibus, hos apices fuisse adjectos, an vero ad seriora tempora , omnis illa laus inventi sit refe

renda.

. g. II. A bonitate Numinis id merito expectandum videtur , ut insignem illum eloquiorum thesaurum , Omni

26쪽

PRAEFATIO

modo perfectum prodire & conservare Voluerit. Perseiactum autem magis &.Certum esse codicem punctis & Α centibus ornatum , quantum ad nos spectat, ad Oculum

patet. Voluisse quoque Deum his subsidiis instructum,

ad seriora pervenire tempora. Nodicem Hebraeum, grata mente agnoscitn s. Probabile itaque est, ab ipsis in- cunabulis linguae & Scripturae Sacrae , haec signa non fuisse incognita plane, licet non tam frequenti fuerint in usu. Quod vel hac ratione colligimus, quandoquidem Republica Hebraea, & lingua vernacula maxime florente, id maiagis convenit, signa apponere dubiis vocibus, quam alia tempestate haec ex ingenio fingere, postquam in desuetudianem plurimis seculis jam abiit linguae Cujus rei necessitas haec est, quod posteriores Doctores, prioribus viris sanctis, longe fuisse doctiores&accuratiores, alias statuendum sit, si quod a prioribus omissum est. post tot seculorum decursum. ex ingenio supplere ipsis junioribus detur. Sed

hoc a moribus gentis Judaicae maxime alienum est, ut pote quae traditionum a majoribus acceptarum, semper fuit tenacissima , ut in re tanti momenti, inscripto nempe ipsis Sacro Sancto habito, cui quicquam addere vel demere ex lege non licet, tam insignem additionem tot figurarum Mapicum. unquam moliretur, multo minus ab hominibus ignotis & ignobilibus, sibi obtrudi pateretur, ut citra dubitationem ea admitteret, quae aetatem non ferre ipsis ignota esse non possent. Neque vero ad perfectionem Scripturae tantum conferrent puncta & Accentus, quantum

Omnium Judaeorum & Christianorum plurium consensu ipsis tribuitur, nisi ipsos Scriptores Sacros, imo ipsum Spuritum S. haberent auctorem , ut Divino hoc munere neglecto, ambigua & incerta sint plurima, Vel obscura, quae hac luce collustrata, omnium se probant conscientiae. g. I 8.

27쪽

g. 18. Antiquitatis nota est veritas, quam his apicibus ineste videmus, cum contra ipses Judaeos, claristima oracula detorquentes, respondeand Accentus, εc maxima religi nis Christianae mIsteria defendant vel innuant, quω a Judaeorum Magistris junioribus provenisse, in animum inducere non possum ut credam. Sic Gen XLIX lo. Accenatus Jethiis in voce ' x ut & in Jes . v Id 3. τυ σαγίω illo,& Ps. L: r. in ter reperizo nomine Dei, Accentus contro-'versiam motam decidunt, ic pro Christianorum hypothes respondent Sc pronunciant, quare illorum originem ad ipsos Prophetas & Viros sanctos referendam esse, non sine veritatis specie existimamus si i9. Stylum Prophetarum dicendique genus, quo sacri Scriptores utuntur si consideremus, necessitas Accentuum ad verum sensum assequendum se facile prodit. Est enim oratio sepissime abrupta, ellipsibus scatent sententiae , & saepe plus mente supplendum esse volunt, quam verbis exprimitur, accedunt emphases, animique motus. quos viva voce facile expresseris vel gestibus suppleveris , in kriptis vero qnomodo apparebunt, nisi certis signis eorum fiat indicium. Major hinc sane horum apicum in Scripturis est necessitas, quam in quovis alio libro, ne dubii ham reamus Sc quo nos vertamus nescii. Illum in finem autem Aecentus esse additos, a posteriori liquet, & a priori linis. 'guae genius admittit, imo postulat; cur ergo de origine& Antiquitate illorum ambigui vel suspensi erimus P Pra stat ne his mediis eum gratiarum actione uti, quam illis ne- 'glectis, nostm indulgere ingenio,& fluctuare potius, quam veritatem in medio positam , ambabus amplecti ulnis psi. zo. Quod si in caussam inquiramus , cur haec d Amriquitare & Auctoritate Accentuum sententia , plurimis non arrideat, illud nonnulli respondebunt, exigui vel nul

28쪽

PRAEFATIO

Jius fere usus esse hos apices, asserente id Capello , cui

Doctorum plurimi assurgunt. Hinc nec operae pretium esse illis minutiis EM tricis Grammaticorum insudare, cum tenebris maximis sit obsepta & fere sepulta, genuina Accentuandi ratio. Alii autem laboris impatientes, sibi dc aliis melius consultum esse putant, si libertatem sibi servent, pro lubitu, vel necessitate hypotheseos id exigente, de alia verborum Scripturae interpretatione vel correctione statuendi. Quibus per me licet, suo ut fruantur genio, modo nihil obstent, quo minus aliis eadem maneat aliter sentiendi & loquendi libertas, qui usum satis insignem ex hoc Accentuum apparatu se percepisse fatentur & inculcant. g. a I. De Usu, quem Accentus antiquissimis temporibus in Templo praestitcrunt , quem Musicum nonnulli Vocant, nihil commemorabo, cum & diu desierit, S: Judaeis nostra aetate aeque ac nobis incognitus sit. Quamvis non dubitem insignem illum fuisse, & Musicam fempli, modulationis suavitate nulli fuisse secundam. In quo tamen proprie constiterit, & qua ratione Accentuum apices illi inservierint, ad hanc caussam parum refert, tutius enim de ignotis suspenditur judicium , quam ut haec cum Capello in criminationem Accentuum trahantur. g. . Grammaticum ergo primo loco attendimus Usum, qui vel voces singulas spectat, vel integram sententiam MPeriodum, cui Accentus inserviunt. Vocibus singulis Accentum videmus additum , vel tonicum vel euphonicum,& ex grammaticis caussa patet, ad syllabae complementum dc ad tonum vocis indicandum, Accentus appositos esse. Apud omnes in confesso est, plurimum interesse in pronunciatione, in qua syllaba tonus figatur, neque pro Iubitu in Hebraea lingua cuilibet syllabae locus toni convenit, in dubiis ergo Accentus veram rationem ostendunt,

29쪽

PRAEFATIO

in certis, ut in monosyllabis, ne quidem praeter rationem apparent, quod vel punctorum mutatio ostendit, quae Ob Accentus praesentiam & dignitatem vocibus accidit. Illud tamen non de omnibus sed plerisque tantum valere sa-Lis patet, cum Accentuum nonnulli extra locum toni vel in prima vel in ultima vocis littera sedeant. Horum t ruen nonnulli, ut Paschia, in fine ubi a tono longius abesse cogeretur, duplici figura apparent, uti notum esse mmnibus supponimus. Neque vero hinc quicquam decedit huic muneri, quo reliqui, constanter tonum vocis sequentes, funguntur, quin potius primus Grammaticus Usus manet, ut denotent Accentus, vocabuli tonum, & ad pronunciationis euphoniam faciant. f. a 3. Ex pluribus vocibus conflatur sententia & periodus, quae iterum sententiarum voces vel conjunctim co siderandas , vel separatim contemplandas sistit. Et certo circumscribuntur termino, quem Periodum dicimus inuaelibet orationis segmenta. Hic sane Accentus in consilium vocati, egregie vim suam demonstrant , quam duplicem habent, vel conjungendi vel sejungendi, quorum illi Ministri. hi Domini vel Reges, Grammaticis appellantur. Mianistri serviunt conjunctioni, ut Sc lineola Maccaph. Conjungunt autem vocem cui praesunt, cum voce Domini sui cui subsunt, & ostendunt voces illas grammatice quoque, vel inter se, vel cum communi aliquo tertio cohaerere &connecti. Reges vel Domini, vocem quam sortiuntur divellunt , & seorsim eam contemplandam sistunt. Quoniam autem separandi ratio est diversa, hinc varius ille Dominorum ordo .es integer quasi exercitus apparet, ita ut plerique Domini Subdistinctivos admittant, non quidem promiscue, sed prout ipsorum genio convenit, vel vocis distingendae ratio permittit, quae frustra vel forte fortuna accidisse.

. . . . mihi

30쪽

mihi saltem non fit verosimile. Usum ergo habent certum dc fixum, secundum certas consecutionis leges hi apiccs, quas qui rite perceperit, ipso rerum usu dilcct, non de nihilo, nec sine ratione, tumultuariave opera, Accentu&apponi, sed interpungendi munere satis accurate illos defungi. g. a . Porio dum de interpunctionem Hebraeorum ex lingua Latina Graecave vel nostra vernacula, qui metiuntur . vel dijudicandam esse volunt, plus tibi sumunt quam licet , ob diversum linguae de populorum genium nam quod in hac lingua eleganter effertur dc interpungitur, si in aliam transferas eademque interstitia afferus, absonum de intolerabile dictu erit. Ut cuilibet genti suus concedi debet genius, ita de interpunctionis diversitas , non nisi ex propria lingna est dijudicanda. Hoc fundamento pomis , iniquos se praestant Criticos, qui Hebraeorum Silluc, Athnach , Rhebia &c: Latinorum semper volunt respondere distinctionibus, quae per Punctum , Colon, Semi- colon, Comma &c. peraguntur. Quamvis enim saepissime coincidant, attamen illud nec Perpetuum nec proprium est illis , sed a circumstantiis orationis Sc sententiae pendet. Hebraeorum periodus accuratissime dividit singula membra, nec nisi duas voces per Accentus, plures vero si necessitas ususve postulat, per lineolam Maccaph co

jungit , quod nulla alia lingua assequitur. Destinis ille in aliis quidem linguis exigui est momenti, in stylo striapturae autem exigui ponderis esse minime sequitur. Quis omnes periodorum Latinarum formas & modos determinare poterit Id autem in lingua Hebraea, Accentuum mpe εc facile & jucundum factu est. Cum duplicis generis

periodis constet oratio soluta, totidemque ligata , quarum alteram magnam, minorem alteram dicimus, non nisi con-

SEARCH

MENU NAVIGATION