장음표시 사용
31쪽
secutionis Accentuum mysterio detegendam. Quem usum dum ad oculum facile demonstrare possumus , hinc concludimus, non contemnendos hos apices, sed sedulo in illos inquirendum esse, & operae pretium facturos omnes, qui illis scrutandis curate incumbunt. g. as. Caeterum nec hic subsistit Utilitas hujus doctrinae, sed altius assurgit , & multitudine varii Accentus, variis modis adhibiti, ipsas res animique motus exprim re valent, & ostendere. Si enim concitato & perturbato animo verba efferantur , alia sermonis interstitia erunt. quam dum placida mente omnia fluunt, vel lento proceis dunt gressu. Haec autem sunt illa, quae scriptura nunquam expresserit in ulla lingua, neque exprimere valet ulla, nisi Hebraea in stylo biblico. Et haec est anomaliarum nonnullarum ratio, quae extraordinariam 8c variam interis punctionem reddit necessariam, quam tamen in aliis linguis, non nisi pluribus verbis & longis repetitionibus ex. primere vix poteris. Historicus stylus, licet aequabili, magis , non respuit tamen hanc interpunctionis varietatem, imo pro subjecta materia nonnunquam admittit. Quicquia sit, varietatem omnem ab Auctoribus lacris nunquam sine certa ratione adhibitam esse, verbi Divini auctoritas crωdere jubet, & res ipsa loquitur , Iicet nobis non semper omnia sint perspecta. Exemplum habemus in historia Ε-stherae, C. v I I. 8. de casu Hamanis, quem adeo pathetice per Accentus descriptum esse deprehendimus , ut nihil aptius aut ornatius dici possit. De his tamen non cuilibet judicium committi potest, nam haec postulant exercitatiores in scrutinio Scripturarum de Accentuum, quibus talia se offerunt in lectione Sacrarum Litterarum , ut res ipsae non narrari, sed geri coram oculis videantur. Nam subsistunt ad Distinctivos Accentus lectores, & quidem quo majo-
32쪽
res sunt, magis, quo minores, minus, hinc longe clariusia distinctius vera illis sese objiciet sententia, quam plurium Interpretum anxia disquisitio , 8c dissensus nonnunquam parum fundatus, essi ere valet. f. a 6. Qui studio Analytico dediti Seripturas scrutantur; nunquam certius, nunquam felicius in Analysi versantur, quam quum Accentus duces sequuntur. Observare enim licet dichotomia in accuratissimam, de terminos transgredi non sinunt ipsi apiculi ostendunt quippe ubi initium ubi finem cujusvis partis constituere debeamus . non ex nostro ingenio, sed ipsius scriptoris sententia, qui utique Optimus verborum interpres erit. Ut nihil nobis agendumst aliud, quam ut aptis conceptibus partes singulas esseramus, ik qua relatione ad se invicem spectent, altenta mente contemplemur. Sic ingenti labore se sublevatos sentient , qui hanc rationem sequuntur, cum alia9, aliis quamvis satisfaciant. sibi ipsis saepe satisfacere nequeant, quod tamen exigua liligentia Sc usu adhibito, facillima Accentuum opera perficiunt. Speciminis loco, si cui libitum sit periculum facere, is consillat Dorialium , vel Franken Diacriticam . qui dictis fidem facient insignem Nobri nec licet nec lubet esse magis prolixis. g. 27. Verum enim vero, nec his limitibus- contenti Ac- Centus , alio quoque nomine se commendant, ob Usum scilicet Criticum quem habent , quatenus orationem in terpungunt, sententiamque in minimas partes divisam distinctius ob oculos ponunt. Hac enim ratione dissicillima loca fiunt faciliora, quae Obscura videbantur, evadunt cla ra, dc quae exigui momenti antea sunt habita, vim suam
magis magisque demonstrant, si studium accesserit pium, MVana absit mentis gloria. Dein judicium fieri poterit de Versionibus .& Interpretibus, quousque cum fonte & in
33쪽
ter se conveniant. Illud enim observare licebit, quo propius ad sacram interpunctionem accesserit interpres , qui linguae satis caetcroquin est peritus , eo magis etiam vcis ram sententiam assequi ipsi dabitur, a qua semper recedet, qui hos apices neglexerit, vel non satis feliciter expresserit. Quod maximi momenti esse nemo facile negabit, licet pauci eo se pervenisse asserere possint. Ipse rerum usus satis superque docet, si omnes consulueris interpretes, illos incertum te saepius relinquere & dubium magis, quam antea fueras, quod fit in locis dissicilioribus ordinarie, in quibus quot capita tot sententias Doctorum Virorum deprehendimus, ut quo se vertat quis nesciat, cum quilibet eX ingenio quaedam proferat, quae a veritate ipsi non videntur aliena , nec loco incongrua paucissimis autem cum
interpunctione convenit , sed hi vel eo nomine rejiciendi Abjiciamus ergo funes socordiae & disrumpamus vincula Praejudiciorum , nec caecos sequamur duces , sed ipsum Spiritum docentem dc loquentem audiamus, omnibusque illis utamur mediis, quae divina nobis suppeditavit gratia. Inter quae non minimum locum obtinet interpunctis Accentuum Opera peracta, quae perspicue & dilucide verum sensum sistit, nec nebulis humanae auctoritatis lumen obfuscari sinit , quod lucet in tenebris , & tenebrae non animadvertunt illud, nec capiuntur lucis radiantis pulchri-tndine.
g. 28. Quibus integritas codiciς Hebraei 8c persectam Scripturarum cordi est, illis haec de Accentibus doctris
debet esse commendatissima. Nullum enim argumentum,
quod magis stringat, pro integritare S persectione Scripturarum afferri potest, quam hoc de consecutione Accenis tuum. Nam singulis vocibus cum apponantur Accentus
finguli proprii, illarum consecutio justa , nos certiores
34쪽
reddit, voces non esse transpositas, imo ne transponi quidem posse, nisi omnem Acccntuum turbare velis ordinem.
Summa autem Judaeorum cura studio & fide factum est, ut licet vera Accentuum notitia ratio ipsis sit incognita, Moblivioni tradita, in ipsis tamen apicibus subjiciendis, tanta diligentia invigilaverint, ut nobis nihil magis optatum accidere pC sit, neque persectius opus, Grammatici ulli cujuscunque sint gentis, produxerint. Itaque nervos sucincidunt Accentuum apices, illis Criticorum ingeniis, qui
transponendo, interpolando, addendo, demendo, auda-ccs immittunt vel immittore student in Scripturas manus, ut se correctoris munere fungi, dum Criticae litant, sibi aliisque persuadeant. Nam ne transponere quidem verba licet, eodem quamvis manente sensu, quin statim Accentus cuilibet voci proprius reclamet, tota consecutionis ratio perturbetur. Quid quod Emphasis, quam verba hac ratione distincta prae se ferunt, plane pereat, aut flacceiacat integra oratio, quae plena vigore jam floret & micat. Periculum fiat vel in primo versiculo Psalmi primi. Sirythmum quaeras, verba & sententia id facile permittunt, obstant soli Accentus, qui determinant sensum utriusque hemistichii, di voci Impiorum, majorem Distinctivum non sine emphasi imponunt : in posteriori autem hemistichio
non praeter rationem alius observatur vocum ordo, quo Omnia melius ad naturam Accentuum accedant, & sic integer versiculus vividis coloribus Impiorum gradus & molimina nobis ob oculos non sine emphasi ponit. Facile
fuisset alias Auctori hujus Psalmi, ryhimum fingere, sed aliter ipsi placuit, nec nisi hunc modum adhibuit, quem
Accentibus & rebus convenientissimum esse, a posteriori de prehendimus. Iurene in Deum succensebimus, quin mistius providam Numinis Venerabimur curam , quod tot api cibus
35쪽
cibus instructum verbum suum nobis tradiderit , &' omnimodo prospexerit illius perfectioni aeque ac integritati, ut illa adhuc perstet incolumis, nostra licet aetate a Criaticae Artis Magutris non s mcl corruptionis fuerit postulata. sed irrito succesIu. ii illud genus hominum excipias,
qui ea criminantur strenue quae non capiunt, Sc se alios que incautcis seducunt. g. 29. Sed contrahamus vela, dc in pori u navigcmus, quibus Accentuum Usus dc Auctoritas satis cernitur Nam Argumentis non destituitur haec sententia, quae veri speciem non modo habent, sed & utilitatem maximam actu
ostendunt Sc suppeditant. Ut vel a posteriori ex insigni illorum Usu concludere liceat, Auctoritatem his Apicibus
inesse maximam, tantique momenti illa signa esse, ut humano ingenio majora praestcnt, nec nisi ab ipsis Auctoribus sacris originem ducere queant. Optandum ergo esset, ut plures haec minutissima curarent Potius, quam praetoria dictatura, quasi merum imperium penes ipsos esset, insequiorem partem de his apicibus decernerent. Sic fasccseriticas Deo submitterent magis, & meliora proferre, &ad saniorem mentem plures reducere possent. Quod ut eveniat, faxit Deus feliciter g. 3o. Ne vero in nudis votis omnis subsistat conatus. agedum tentemus aliquid, si forte Veternum excutere detur, aliosque saltem excitare liceat: nam doctioribus campus aperitur amplissimus , ingenii vires in hac Doctrina Accentuum exercendi. Rei etenim dignitas id postulat, Sedificultas operis id omnino exigere videtur. Dissicultatem equidem fatentur omnes, dignitatem autem paucissimi assequuntur, nam plurimi si non plane hospites, saltem minus versati 8c exercitati erant censores, in illo Accentuum negotio. Non equidem ignoro viros de litteratura Disitiros by Go Ie
36쪽
sura Hebraea optime meritos, Accentibus eruendis Op ram navasse egregiam , verum & pauciores fuerunt , dc in his terrae partibi , ix unus aut alter innotuit fama. Quod si modum tractaniat quo plurimi utuntur penitius inspicias, variis Impcratorum, Regum, Ducum, Comitumve terminis , difficultatem augeri non minui dices : in primis autem ubi ad ipsas regulas deventum est, maximum prius studioso cst devorandum taedium, quam ad aliquam circa consecutioncm Accentuum certitudinem pertingere possit. Illa enun quam tradunt Analogia, tot exceptionibus cst obnoxia, ut hae longe superent quandoque vel saltem aequent regularium numerum. Ad solum Wasmuthum provoco ., quem tantum non omnes sequuntur, ut ipse ex Ledebuhrio omnia hausit. Videbis illum quatuor prioribus Capitibus de regularibus regulas tradere, decem autem sequentibus, de irregularibus agere. Quae difficilius in ordinem rediges, vel animo complecti poteris, ut lectorem minus exercitatum haec absterreant potius , quam excitent aut plurimum adjuvent. Hypothesin ipsius examini subjecit D ctissimus Franken in Diocritica Sacra , ut 6c illam Rei beckii, cujus regulae dc consectaria tantum non invicem sese destruunt, ut idem Auctor ostendit. Qui illam Critices partem, quae de Accentibus agit, pluribus illustravit observationibus , liberavitque incommodis quibus antea premebatur, quo & nos excitati Sc adjuti, communibus repudiatis praejudiciis, libera mente ipsam Accentuum Conia secutionem indagare caepimus. Hanc enim partem Doctissimus ille Auctor brevius pertractavit, & ab omni praejudicio sibi omnino cavere non potuit, ut plane his tractandis supersedere possemus. Illud enim minus accuratum nobis videbatur, quod eundem Accentum jam Diastiactivum jam Conjunctivum ipsius Tabula exhibeat, qua
37쪽
in re Ledebuhrium 8e Wasmuthum sequitur, ut se quo8
eundem Dominum , Minorem, Magnum Ela Majorem ex hubeat, quod tyronibus facescere negotium nullus dubito. g. 3I. Nemo igitur nobis vitio vertet, si post alios alia quid tentemus, quod ad Accentuum doctrinam ab imperfectionibus nonnullis vindicandam, viam paret. Hunc in finem ea, quae de coniecutione Accentuum in Usum priis vatum , in schedas retulimus , nunc in ordinem redacta , publico si stimus commodo, quod aliis haee nostra usui esse posse visum fuerit, imo nonnulli se iis excitatos, Madjutos esse sentiant. Introductionem modo damus, ut Consecutionem Accentuum ordine explicemus, non integrum commentarium scribimus. Hypotheses , secundo& tertio Capite posuimus tanquam postulata de aκiomata, aut definitiones, quibus admissis, reliqua proxime ad
demonstrationis naturam accedere credimus, ea saltum quae sunt majoris momenti. In Accentuum divisione nonnihil a communi recesiimus via , ut anomaliarum ineommodis occurreremus, quae ex hoc fonte fluunt. v. gr. La. Schai scheis
et, quem alii Distinctivum magnum faciunt, ad Subdistinis ctivorum ordinem redegimus, hoc ducti argumento, quod in Ditione Silluci, Accentus cum Psili compostus. nunis quam Magni vices sustineat, idemque hie Aecentus in Ditione Athnachi δε Rhebia Gereschati appareat, ut ipse facilius longe ad minorem redigatur sortem, quam ut exceptionibus variis locus detur. Distinctivos porro ulteriori subjecimus examinisc Minori Minimum adjiciendum esse deprehendimus, quemadmodum ad Magnum accedit M jor, eandemque rationem εc in Subdistinctivis tum primitum feeundi Ordinis sumus secuti. Maxima cura fuit , determino singulis Distinctivis dc Conjunmvis prsescribendo,
quem nunquam transgredi liceret. Demum de Perio ..... sui-
38쪽
fuimus solliciti, prout ipsius ratio ex Interpunctione peti potest. Animadvertimus autem, quatuor Periodorum esse spe. Cies, quas ad duo genera reduximus, quorum quod libellduabus speciebus constat , itaqtae singuIas species ultimo lo-- examini subjecimus, ut quibus modis varia esse possit o.
jusdem speciei periodus pateret. Illud quoque in hac de
Periodis doctrina nos consecutos esse confidimus , ut naunicum quidem in Metticis in contrarium possit proferri exemplum, quod regulas non sequatur datas. Verbosi essa neque voluimus neque debuimus, rem ipsam dixisse contenti, quam Aphorismis inclusimus , quibus probandis, exempla producta locaque parallela sussicient. In ordinariis non quidem omnia, quae collegimus, aut colligere Potuimus, sed tantum nonnulla sunt allatae, in primis ubi satis clara omnia , dum vero dubium vel minimum esset, pleraque si non omnia annotata victebis, ict quod & in exisceptionibus attendimus , nec non in illis Subdistinctivorum Ditionibus quae non adeo freqaentes occurrunt. Distin etiam ad Ditiones singulorum Distinctivorum & Subodistinctivorum animum appulimus, integrum caput cuilibet fere impendentes Ditioni. Quo factum est ue eadem saepius fuerint repetenda, quod studio evitare nec potuimus ne que debuimus , cum vel hac ipsa repetitione firmius in hae reant dicta, de convenientia in omnibus deprehendatur saacilius. Adjecimus insa per ad finem capitis Tabulam Ditionis, unico intuitu, nudis Accentuum notulis, integrum Caput ob oculos sistentem, quas Tabulas, dein. in unam collectas, calcis operis subjecimus ,.ut integrum systema in conspectum prodiret. Hujus Tabulae usu, paululum exercitatiores analysin Accentuatioms i stituere poterunt. Indicem denique Uerborum εο Rerum, in commodum Lectoris dedimus, . qui. ad illustrationem Tabulae plurimum conis
39쪽
fert, & quo Capite & paragrapho, tum regulae, tum exempla extent, fideliter satis ostendit. Caeterum vel ipsa Inscriptio docet, Metricam Accentuationem tantum hic tradiν quam Prosateae praemittimus, quoniam illam primo loco absolvimus, eamque minoribus dissicultatibus premi observavimus, quam illam Prosaicam. Propria quippe observaticine singula fere exempla collegimus, aliis :destituti subsidiis. .
unde primum ad Metricam Accentuationem applicuimus animum, cum tribus tantum in libris, Psalmorum Proveriabiorum de Jobi ea occurrat', mms evolvere saepius, necessitas postulavit, quo dc magis redderemur certi , Lectore que certiorem facere possemus. Altera autem Prosaica, hanc Metricam praemissam proxime insequetur, quae &eadem methodo adornata, prelum duat at expectat . dummodo hanC Metricam Accentuationem non displicuisse L ctori intelligamus. Interim in altera Prosaica sub incude denuo revocanda erimus intenti , id operam dantes , ut quantum fieri per negotia licebit , ea prodeat curatius Ιnterea Lectorem exoratum volumus, ut errores & lapsusicum
typographi tum Auctoris condonare & corrigere velit vel emendare. Nemini injuriam intulimus, neque quicquam
aliorum laboribus detractum esse volumus, omnia, meliora . tradentibus submittimus nostra, candorem 6c studium chaia ,ritatis de veritatis in Lectore expetentcs. Caeterum Deum ter optimum Maximum serio veneramur, ut studiis nostris, benedicat, verbumque suum omnis veritatis M amoris reis
gulam . quam copiolissime in omnibus habitare jubeat, quo magis magisque sanctificati in veritate, ipsius quaeramus , gloriam, proximique promoveamus Commodum. Vale. . Lugd. Bat. MDCCXIII. Κaι Decembris., .
40쪽
33rofessores Facultatis Theologicae in alma Arademia Lugduno-Batava, attente. a quantum per otium licuit, legerunt Tractatum plurimum Venerandi D. PHl- LlPPI OUSEEL, Ecclesiae Cluilli, quae hac in urbe colligitur, Pastolis vigilantissimi, fidelissimi, quem inscri Psiit INTRODυCTIONEM IN ACCENTυAn ioMEM HE-aRAEORuM METRICAM. In quo studiorum genere uti maxime se exercet valetque. ita & Eruditissimorum Vivorum a te distenrientium ra: iones ad examen revocat. nihilque profert, quantum nobis constat, orthodoxiae contrarium. In rebus duς modi ad Philologiam spectimibus suo quisque per nos sensu abundet. Laudamus Viri eruditionem atque industriam. diligentiam indescuam atque enixum de re interaria bene merendi studium. Dignetur Deus suo favore ejus labores in Ecclesiae bonum , jubeatque eum diutissime nobis esse sospitem. Dabamus Lugduni in Batavis, a. d. I9. Decemb. I I 3. IOHANNES a MARCΚ, Tlieol. Dr. PIOLFRANC. FABRICIUS. S. S. Theol. D.&Pros. Fac. h. t. Decanus. JOHANNES WESSELIUS, S. S. Theol. D. N prof
CAP. I. Accentus tu Genere.. II. De Ofris S Dignitate Accentuum III. De Interpuactione tametrica. IV. Ditis Miauci. V. vitio GMerca GMah chati.