Institutionum iuris canonici communis & Neapolitani a Carolo Gagliardo sacrorum canonum interprete in Regio Gymnasio Neapolitano elucubratarum ... liber 1. 4.

발행: 1766년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Liber I. Tin XII. De summo Pontisce. IIIaa unius vel duplicis voluntatis : sed eam is in medio relinqui , silentioque obrui iussit, quoadusque synodico examine.

eandem ecclesia terminasset secundum euangelicas vel apostolicas litteras. Ipsas Honorii epistolas catholico sensu eraplicant Ioannes Papa IV , S. Maximus martyr , & Anastasius bibliothecarius sa), labemque fidei Honorianae probe diluunt . Incolumi ergo fide Pontificis e cathedra docentis Honorius tantum desecit in ossicio regiminis: propterea quod haeresim iamiam emergentem non compressisset, & haerisa chis plus aequo indulsisset conniventia detestabili. Istam profecto culpam eius letiferam sexta synodus execrata esse iis videtur probabilius , qui Baronio non consentiunt opinanti acta synodi sextae interpolata , corruptaque esse in eae parte , quae respicit Honorii damnationem . Rebus ita se habentibus Agatho Papa , qui post S. Martinum Honorii successorem sedit, in epistola ad sextam synodum data sincere , verissimeque asseuerauit decessorum suorum neminem a veritatis tramite discessisse . Qiod hactenus demonstrasse lassiciat . Si enim hane rem iss ceteris diui Petri successoribus patefacere vellem , fines Institutionum plus aequo protraherentur.

XXVII. Comperta Romanae cathedrae insallibilitas esse. cit, ut Patres vel sapienti mimi post synodicas etiam sententias in quaestionibus fidei dirimendis, haeresibusque profligandis r

scripta & epistolas encyclicas Romanorum. Pontificum expeterent ac susciperent ut suprema oracula & res iudicatas, a

quibus non liceret amplius reclamare bJ. XXVIII. Primatui spiritali Sedis apostolicae accessit iure humano Principatus cum temporali iurisdictione. Quonam tempore ac iure, qui R a quibus adepti sint Romani Pontifices temporalem ditionem ac potestatem, quam longissima tot

162쪽

I32 Institutio runa Iuris Canonici

seculoruin poss)ssione firmatam in urbe Roma, totoque St, tu ecclesiastico, seu nonnullis Italiae prouinciis & regionibus occidentalibus , in territorio Beneuentano & Comitatu Auenionensi; nostrum non est disserere. XXIX. Nosse tamen iuuat apocrypham esse donationem regiae dignitatis in urbe , Italia 3c prouinciis occidentalibus, quam S. Sylvestro Constantinum. M. fecisse promit GratianustaJ : tametsi primis quidem tribus ecclesiae seculis ob tyrannidem . persecutorum aeque Romani Pontificis , ac episcoporum omnium quum delituisset dignitas, coepit sub Constantino primum inclarescere. At succedentibus Principibus modo sauentibus modo obuersantibus lente progressa est usque ad seculum XII . Sub

Alexandro III paulo post medietatem dicti seculi ad summum peruenit fastigium, deuicto Friderico I, sedatisque inuehiturarum procellis . . Declinare tandem coepit seculo adllinc XIV , postquam Clemens V pontificiam Sedem transtulit in Gallia anno Iros: sibi eam annos sentuaginta & amplius , pertudeae in captiuitate Babilonica, obtinuerunt post Clementem Iohannes XXII, Benedictus XII, Clemens VI, Innocentius VI, Vrbanus V, & Gregorius XI. Ab hoc autem Pontifice Romam reducta anno I 376 , teterrima & omnium diutumissi- ma subluit schismata Antipaparum A venionensium, quae maximo fuerunt detrimento rebus ecclesiasticis.

De Cardinalibus. a m Cardinalium .dignitas nunc super omnes alias post Papam

eminens Romano Senuui supremo , ita cereri hierarchiae gradus aliis Imperii dignitaribus comparantur. a Carrinalium S. M. E. collegium pri a Romani Cleri iura. semper obtinuit.

- 3 Cardinales Upellari dudum consueuerem quum episcopi , tum

163쪽

ribis I. Tis. XIII. De cardinalibus: is pressereri, diaconique fκi oe perpetui , is a subfriariis

c T commendatariis disinguerentur.

4 Raegionarii sebis presbieri oe diaconi olim Cardinales ν gionis primae, secundae oeci mos Cardinales rituli huius, itili ue parochiae ac diaconia appellati , nee non ab seculo inde XII septem, dein sex episcopi suburbicarii. s Vt numerus ipsorum varius nec LXX maior , nec minor amplius esset, flatuit 'sus V. 6 Pos sui a Paparum Mentonensium Cardinalibus datum es ius optandi tirulos maiores nonnultis conditionibus obnois

7 Papae colure les oe coadiutores ii sunt in regimine seiuem salis ecclosae 8 Eos ad eminentem , qua Us nune potiuntur , dignitatem omnibus superiorem evexit electio Papae activa oe passus .s Rubro pileo, ac titulo eminentiae serius decorati . Profana Ornamenta eis vetita , non item crux octogona ordinis Melitens . . 1 o Guas episcopale iurisdictione fruuntur in reclinis ritusirum. Dorum, ρο collatione beneficiorum , s re sideant in urbe. II Nouis consitutionibus er Cancellaria Regulis fere non obligantur generatim , er squae ad ipsos extenduntur Decimrim , flens ab his etiam indulto eximi . 12 En inritio communi conferum beneficia etiam Seri apostol

eae reseruata. ι

ι3 Exceptis prima eathedraliunt oe principali collegiatarum dia gnitatibus , monasteriis concisurialibus , bosciis famili a tum Papae, oe vacantibus apud Sedem oe in Curiae hae autem Papa nonnis de consensu Cardinalis ordinarii colim

ioris confert.

14 Nee non duplici aequali reseruatione affectis. 13 Sed nouae prouisonis litteras δοntificias intra condictos memses debet adeptus reseruatum a Cardiniae benescium o

164쪽

perpetuam .

1 ordinario Cardininum indulto fauorabilis est interpretatis ,

, extraordinario fecus.' . .

I 8 Plures quantumlibet incompatibiles ecclesias ct beneficiis licet Cardinalibus perpetuo ipsorum priuilegio retinere , praeter-qυ- inferiores dignitates oe canonicatus rodentiales . . Is Litteras apsolicas eis Cances reta gratis dat, excepta componenda.eto Nee sne consensu Cardinatis patroni beneficia familiarium, ipsius confert. et I Pensones , quas Cardinales habent, ex indulto medias transis, ferunt clericis, aliisque personis earundem capacibus.

et a Ex eoque smul resantur de bonis intuitu reclinae quaesiis' sue iuris ciuilis solemnitatibus. a 3 Sed sacra eorum supellen ad Capellam palari. apostolici per.' tinet, vel ad ecclesias episcopales eis commendato. 24 Altare viatico utuntur omnαν etiam non episcopi Cardinales.

as Leo X plura flatuit de Cardinalium υita , moribus , famulatu, eo anguineis, ecclesis titulorum commendatis , em νumque bonis , de muniis Grandis , oe rodentia, de libertate sententiar: in oe arcano seruando, de funeribus . 26 Tridentinae reformationis decreta de electione, deque officiis oe re sidentia episcoporum Cardinales etiam obfringunt. 27 Cardinal;s dignitas otim episcopou 'min- , cum eoque -- compatibilis e nunc maior episcopatus quum rodentia ,

tum thulares probe retinet '.

28 Rodentia in episcopatu, quam Roma urgentior. 29 Honor Carrinalibus ubique debetur . 3o mens coercentur excommumearione lata sententia , aliisque poenis .

PRoximum summo Pontifici gradum dignitatis obtinent

sanctae Romanae ecclesiae Caisinales , quum eos Lecen

tior disciplina praetulerit episcopis , archiepiscopis δc patriam

165쪽

Libes L. t. XIII. De Cardinalibus. Is schis. Dignitatum , politiaeque Imperii Romani imaginem . in hierarehu , disciplinaque ecclesiastica' ςxpressam qui viderint ,

non dubito: eos , si sana mensi erit , i perind* comparaturos Romano Imperatori Augusto Pontificem iam/nuni, ac supremo urbis Senatui Collegium Cardinaliurn : tum Patriarchas Prae. sectis Praetorio dioecesum , Exarchos & Primates Proconsulibus & Legatis , Rectoribus prouincianun Metropolitanos, demum Episcopos Magistratibus cuiusque ciuit tis. II. Cardinalium S.R. Ε. Collegium primitivo Clero Romano suffectum est, qui Papam sitis consiliis in uniuersali ecclesia regenda coadiuuare consueuit , vices pontificias vidua

ecclesia supplere, & praepositi sollicitudinem ab ecclesiae incu

nabulis gerere, adeout S. Cyprianus tertii seculi scriptor Clerum Romanum storentissimum cum S. Cornelio Papa praesideret dixerit veracissime, sitamque sententiam de pace lapserum conn

silio , iudicioque illius Cleri subiecerit - . Vocabulo igi-

. . . V 2 tur a In ues S. Cypriani ad Cornelium Papam de Fortunato F ieisiimo, siue contra haereticos, iuxta ordinem Pamelii & Balutii, haec leguntur. Furentismo illle Clere tecum praesidenti. Ad Clerum Carthaginensem de secessu diui Cypriani scribens Clerus Romanus est. a inter Cyprianicas, sua praepositi sollicitudine utitur, vicesque Pastoris in Carthaginensi ecelesia deficientis supplet, Iie inquiens: Didιcimtissecessisse heisdictum Papam Cυν antim .er eum incumbat nobis, qu1 videmur praepositi esse ρο vice palloris custodire gregem cre. De hisce Cleri Romani'ad Clerum Carthaginensem litteris loquens S. Cyprianus est. χχ ad

Clerum Romae eonsipentem seripsit, in quihtis ait euangelii plenus vigor σdisciplina robusta ligis Dominicae eontinenltir. Laborantes his nos , er contra inuidia impetum totis fidei viribus resimates mcilium sermo vester adiuuit , ut Hiuinitus eompendium feret , er priusquam venirent od νον littera , quas V his proxime misi , ut declararetis nobis , qiιod feci ηdum euangelii legem n bifcum fortiter atque unanimiter eιιam vestra sententia concurrat . Rursus in . 29 ad presbteros diaconos Roma con flentes S. Cyprianus sententiam

suam de lapsis referre studuit, quia σ dilectito cominunis ait & ratio exposcit . fratres carissimi. nihli conscientia vestrae fultrasere de his , qua apud

nos geruntur . ut si nobis eirea inllit rem ecelectrali ea admini irationis. commune consilium . Clirus vero Romanus est. γ I ad Cyprianum ita rescripsit . Pro tua verecundba ingenita indoria coum orum tuorum nos non tam iudices voluisi,

quam partic7pes inueniri , ut in tuis rebus gestis totidem tectim . dum Blas probamus, inveniremus. Subditque prope finem huiuscemodi epit lotae sese temperamenti Cypriani ei, moderamen tenere, ik eum quibusdam episcopis vicinis,

ponis

166쪽

tur longe vetustior est res ipsa & dignitas sit J Romanae e clesiae Cirdinalium , splendorem externum una cum apost licae Sedis maiestate sensim processu temporum adepta.

III. In synodo Romana II sub S.Sylvestro fbJ primum

occurrit vox Carrinalis, & septem in urbe Roma diaconos Cardinales suisse : at commentitia istius synodi acta in comperto sunt eruditioribus . Seculo U reapse Gelasius Cardin, lem episcopum dixit , puta perpetuum & fixum , ut eum distingueret ab episcopo visitatore , seu subsidiario & co mendatario fri . Sequenti autem seculo S. G orius M. noemen istud dignitatis' saepe usurpauit , tribuitque presbyteris etiam & diaconis a propria, ad quam ordinati erant, ecclesia translatis ad aliam in perpetuum fdJ, in eaque fixis velut cardinibus . Tum latior patuit notio Cardinalis, ad significandum quemlibet siue episcopum , siue presbyterum , siue diaconum principali cuicunque ecclesiae perpetuo adscriptum: secus qui in commendam , vel vicario iure ad tempus ais

pontificia isti iam vaeante per obitum S. Fabiani, deliberasse nihil innovam dum ante noui Pontificis constitutionem quad ad lapsorum viventium pacem, sed moribundis tantummodo poenitentibus eam fore indulgentam . Quin verba, tot patentia mou imenta praestantii simae auctoritatis & dignitatis Cleri Romani in ecelesia uniuersa . Praeterea dum Cornelius Papa contraxife presbmmum comtra Ahismati eos nunclauit S. Cypriano ep. M inter Cypriani eas , quid aliud significauit, nisi presbyteros eccloihar Romanae vi Papae consiliarios , sine quorum tonsilio nihil agere silebat, congregas e , atque ad tantam rem deliberandam scinisse ..

aὶ Eugen. IV in conss. Is j. to. r Bullaν. Etsi hesus dignitatis nomens ait γ, quod modo in usu es, ab initio primitiua ecclesia non ita expressum fuit , ineium tamen tuum a B. Petro, eiusque fuerassioribus euidens inuenies. b) Quam Binius coactam putat mi. 324, & in can. praefui. gu. c In ean. mesbteri 3 dist. ex ep. Gelasii Palm ad Ccelestium epistipum, ibi : Saprascriptum Iulianum .iaeonum presisterii honore decorabis, se

rurus eum visitatoris te nomine, non Cardinalis ere e Pontificis.

d Can. fraternitatem 3 diu. i , ubi Fortunato episcopo Neapolitano ita

Gregorius M. Fraternitatem tuam a nobis petiisse reuotimus , υι Gratianumeeelelia Benafrana diaconum tua concederemus ecclesia cardinandum . Et quo.

niam nee episeo'um , cui oblecundare; nec propriam habet ecclesom , iam βιlia eri prohib/nta licentiam , disconum sillum nossea interueniente audioritate ecclesia

167쪽

L;bre L t. XIII. De Carrinalibus. I 57 meretur a). Deinde quum in ceteris ecclesiis sere exoleuii

s et nomenclatura Cardinalium , eam sola ecclesia Romana retinuit.1 U. Horum triplex ordo est ; diaconorum , presbyterorum, episcoporum . Regionarios presbyteros in urbis Romae titulis seu parochialibus ecclesiis , diaconos in diaconiis seu hospitalibus domibus & regionibus aeuo maiayrum in

stitutos a SS. Pontificibus Evaristo , Higino , Gbiano &

Marcello serunt scriptores b in . Eos posterior aetas appellauit Cardinales regionis primae , secundae, tertiae, & sic reliquurum . Tum poli habita denominatione numerica morem hodiernum initituit nuncupandi N. presbyterum Cardinalem tituli

tus , Deo propitio, ponstituere Cardinatem Δάmus eoncedendum. Heie loci Cor Tectores Romani censent, eum, qui de una ad alteram ecclesiam transserebatur , liue episcopum , sine presbyterum, siue diaeonum , in priori eeclesia ordinatum . in posteriori incordinatum a Gregorio dici eonsuevisse. Quo sensu idem Pontifex Agnellum Fuadorum episcopum , ciuitate ab hoste vastata, cardinalem constituit sacerdotem, puta episcopum Tarracinae, defuncto Petro istius ciuitatis episcopo, eau. retatio XXI ρν. r. Idem lib. a ad Ianuarium Archiepiscopum Calaritanum seribens, Liberatus ait qui diaeoni fungi perhibetur Offcis , si a decessore tua non es fallus GHinalis , ordinatis a te diaconibusntilia Abet ratione praeponi . A praelaudatis Gratiani Correctoribus dissentire

videtur Io: Diaconus in vita S. Greg. M. lib. 3 eap. a, dum inquit e Catabnales violenter ιn parochiis ordinatos forensibus, in prininum cardinem Gregorius reuocabat. Quum eardinis nomen primae etiam ecclesiae tribuat Ioannes, inde arguitur Cardinalem ordinari aeque in seeunda , ae in prima ecclesia: &utiorem cardinandi notionem aeuo Gregoriano quoque ibisse, quam acceperint

correctores.

a Hoe sensu Cassi orius lib. iariar. . a , Principem Cardinalem dixit

Praefectum praetorio eius vita durante ereatum. Alii tamen eum Iureto, & Pan-eirolo ideo Cardinales dixerunt . quia prinei pales & primos. ad discrimen in seriorum ministrorum : quemadmodum dicuntur virtutes eardinales, ara eardinalis &missa. In ecclesiis Mediolanens, Rauennatensi, Lucensi, Placentina, Florentina, Veronensi viguisse nomeneiaturam Cardinalium ostendit Muratorius ro. 3διῖert. 6l eflit. Moy Atque inter cathedralis Melesiae Neapolitanae Canonicos ordinis quum presbyter alis , tum diaeonalis nonnullos adhue nuncupari Cardinales. recte ob eruauit eum V ghellio to. 6 Italia Saera.

bὶ De Euaristo an . lix ita liber Ponti fleatis Damasi: Me tἰtutis in urbe Roma diu sit presbieris septem diaconos virdinauit. De Higino e Hic Clerum composuit σ d Jr btiit gradus. De Fabiano. Hie regIoues diuisit diaconibus. De Marcello. Hie vigintiquinque lituus in urbe Roma constituit quasi dioeceser.

168쪽

15s Institutioiiwn Iuris Canon ei S. Marcelli , tit. S. Praxedis, atque N. diaconum Caes. S. Agathae, seu S. Eustachii, & sic deinceps ab ipso parochiae titulo , diaconiaeque nomine. Ad Cardinales presbyteros &diaconos seculo XII accesserunt septem prius, postea sex episcopi suburbicarii, scilicet Ostiensis cui Veliternus unitus est ),. Po

tuensis cum adnexo altero S. Rufinae, Sabinus, Praenestinus ,

Tusculanus, Albanus, qui ob locorum propinquitatem simul& Pontifici adesse , &. suo non deesse gregi possunt , inquit Cardinalis Brancaccius de suburbicariis hisce episcopis Cardinalibus edisserens. V. Numerus Cardinalium incertus olim & varius ad libitum summorum Pontificum erat. Non plures quam vi ginti numerabantur sub Iohanne XXII anno I 33I : & vacante Sede per obitum Clementis VI anno I 332 placuit sacro ipsortim Collegio constituere, ut ultra viginti ne in posterum crearentur . Urbanus VI tres supra viginti inuenit, dum Petri Sedem ascendit anno I 378. Gras Iante schismate

Paparum Auenionensium numerus admodum excreuit, quum.

obedientiae suae Cardinales quisque Pontificum sue verus, siue dubius siue illegitimus adlegere studuisset . Synodus Constantiensis anno I II praefigere censuit numerum viginti quatuor, ne tantae dignitati multitudo quid detraheret a . At paulatim excreuit , praesertim sub Pio II b), qui conquerentibus vilescere numero Cardinales respondit haud fas sibi esse preces Principum transalpinorum contemnere , & Nationes longinguas in eiusmodi dignitatibus distribuendis omnino praeterire. Tum etiam sub Xylio IV, Alexandro VI & Leone X, quo sedente sexaginta duos Cardinales extitisse recenisset Cohellius H. Paulus IV instantibus Cardinalibus in bul.

la, quam compactum Vocant, ad quadraginta eos reduci praescripsit : verum alios amplius deligere non abstinuerunt &

ipse

169쪽

Lbre I. N. XIII. De Cardinalibus. 159 ipse Paulus IV , & eius lucce stares Pius , & Gregorius XIII. Ad extremum Xystus V a) sanciuit, ne Cardinali uni

numerus septuaginta excederet , perinde congruens cum Fosenioribus in Moysis adiumentum assumtis, ac ro discipulis Christi Domini: eisque addixit b sex episcopatus subiirbic riin, quinquaginta titulos presbyterales sc) , & quatuordecim diaconias d). Xystinus hic ordo stat adhuc. VI. Diaconias, titulosque semel adeptos mutandi liber.

tas in more veterum non fuit usque ad nefandum Paparum

Aventonensium schil ma , quod diuersae obedientiae Cardinalibus necessitate urgente aditum reclusit sub Alexandro U db

cJ Ptior Xystina conititutio presbyteros Cardinales non amplius 3o praefixit. Posterior tamen presbyterales titulos si maluit eum in finem , ut titulus S. Laurentii in Damaso in perpetuum S. R. E. Vieeeancellario adnexus qui

quagenarium presbyterorum numerum non posset deminuere , quum Vicecance

larii munus obiret vel episcopus, vel diaeonus Cardinalis , Coheli. notit. Car. din. cap. o in fin. Caes. de Luea lib. dιι Cardinal Pratiis cap. 3 n. 4. Vid licet ex antiquis, ait Xystus conss. 33 3. a, S.Cmeis in Hierusalem, Ss. Μareellini, & Petri, SS. quatuor coronatorum, SS. Ioannis & Pauli, S. Anasta.

siae, S. Sabinae, S. Stephani in Coelio Monte, S. Clementis, Nerei, &Αchillei, S. Susannae, s. Pudentianae, S Xysti , S. Petri ad vincula. S. Ma tini in montibus, S. Eusebii, S. Priscae, S. Vitalis, S. Marci, S. Marcelli, S. Laurentii in Lueina, basilicae duodeeim Apostolorum , S. Laurentii in Damase, quae S. Romanae ecclesiae Uieeeancellario pro tempore existenti perpetuo eoncessa & assignata est . S. Balbinae , S. Gelliae & Chrysogoni , S. Praxedis , S. Mariae Transtiberim . Ex posterioribus vero SS. Quiriei , & Iulitae,. S. Ioannis ante portam Latinam, S. Agnetis in Agone, S. Laurentii in Pa-hsperna, S. Thomae in Parione. S. Sylvestri in Campo Martio, S. Pancratii, S. Bartholomaei in Insula, S. Matthaei in Merulana, S. Mariae de Aracoeli, S. Mariae in Via, S. Mariae supra Mineruam, S. Mariae Angelorum in Theramis, S. Hieronymi Illyricorum. His nouos alios ab se institutos addidit, vide. licet S. Augustini, S. Mariae de Populo , S. Alexit in Aventino, S. Blasi de Annulo , S. Mariae de Paee , S. Saluatoris de Lauro . S. Petri in Monte, aureo, M. Trinitatis in Monte Pincio, S. Mariae Transpontinae.

d Ex Diaeoniis antiquis videlicet S. Mariae in Aquiro , S. Μariae in: Cosmodin, SS. Cosmae & Damiani, S. Μariae Nouae. S. Adriani, S. Mariae iuvia lata , S.Mariae in Porticu, S. Anoli in foro pistium , S. Nicolai in ea i rere Tulliano, S. Mariae in Dominica . S. Eusta i , S. Viti in Macello, S. Agathae, ae s. Gregorii ad Velabrum.

170쪽

suetudine, quam lubsequentes Pontifices nedum tolerare, sed etiam probare duxerunt, factum est, ut Caidinalibus in Curia vacationis tempore praetentibus optio detur titulorum vacantium, in Consistorio personaliter facienda, nisi quis detineatur infirmitate in urbe , aut causa reipublicae vel Pontificis legatione absit e hic enim sua optandi vice per procuratorem ex ipso collegio deputandum specialiter probe iunt itur. Optare gradatim debet antiquior diaconus presbytera. em titulum , & presbyter epit copalem . Quoties tamen d minutus reperiatur XIV diaconorum numerus, nonnisi post exactum in ordine diaconatus decennium quisque Cardinalis diaconus optare presbyteratum ante omnes presbyteros post ipsum ad cardinalitiam dignitatem promotos , dummodo decem salintem cardinales diaconi superessent b) . At vlu non viget priuilegium a Xysto V in/ultum antiquiori diacono optandi episcopatum tuburbicarium , quarta dum acciderit Vacalio , in concursu presbyterorum se). Cardinalibus autem adeo infirmis & inualidis, ut nequeant episcopales lanctiones exercere, optionem suburbicarii episcopatus vetuit Vrbanus VIII

die et o Augusti I 629. optio itidem Deca natus S. Collegii non nisi aliquiori in episcopatu suburbicario Cardinali, qui praesens in Curia vel intra duas dietas adsit, vel pontificia mandata ob causam publicam alicubi expleat , datur posthabito episcopo in altera ecclesia, cui praesit, reside me Q.

VII.

IaJ m. Panuin. da septem urb. erelis cap. 3 , Pag. de υἰt. AEG. V. lo. Σ n. II, Spondan. ad an. Iato. Caes. Braneat. in dist. de opiton. sex Pisc. bJ Ex deereto Coneisloriali die i8 Aug. 3397. impreiso in cons. 48Clem. VIII ro. 3 Buli. Tametsi ante vetuerat Xystus V rat. eonsi. aeonis optare presbyteratum , quoadusque suppletus ellat numerus XIV in

Diaconorum ordine.

eJ Io: B. Spada cons. 138 D. r , dc Card. de Luca in addit. ad eap. 3δει Cordinal Pratteo. dJ Ex eonst. Clem. XII die ro Ian. 173r , quae incipit pastorale os filium: ubi constitutio Pauli tu conformis innovatur, contraria vero Benedivi XIII abrogatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION