De vulneribus à bellico fulmine illatis, tractatus... Auctore Hyppolito Boscho Ferrariensi... Ferrariae excudebat Victorius Baldinus, typographus Ducalis, 1596

발행: 1596년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

erga omnes perpendo,'prasertim istam, qua in patrem meum tuum primarium Gyrurgurata usus es, recolor paucula Fac a me in quotidiana

praxi obseruata circa vulnerum storum curam,

qua pila ex flulmine bellico emissa infiguntur. i

bi Domino meo Heroisupremo, virtute , ac sumtitudine praestantisimo osserre, ac dicare minia me vereor. Neque sane mihi consilium est ut

pleriquescribentium intentionem male interprἀ- tantur. 9 auram popularem carpere, aut inde lucrum aucupari hed duo tantum assequi. primum C E L Sm UD INU.tua morem gerere, qua Impera torum, atque magnorum Regum vestigijs innixa medicam scutiatem praeter caeteras disciplia

nas amplexatur , ure, atque tu fur. alterum

patriae mea hocgenere ossci' quantum possum , si non quantum debeo, persoluere . cum praeclare admodum scripserit Plato, non nobis Mum nos esse natos osedortus nostri partem patraam, paratem parentes, partem amicos sibi vendicare . quin etiam placuerit stoicis, qua in terrisgignuntur, omnia ad hominum lum nasci, homines vero hominum causagenitos esse, ut ipsi inters alalys prodesse possineta, equeporro ob id reprehendi

12쪽

hendi posse credo, quod Maximo Principi tanta

leue munus indonauerim '. cum antiquum sum more criptumst, pro thure pauperes Dij uis lac erre . Et maximus ille EArtaxerses egeni manibus vialem aquam illi inerrentis, quamuis munusiculum exiguum gratum tamen habuerit ; quia quo exhibebatur animo maximum esse intellexit. Vuod sime apud CELSITUD INE tuam consequutumsuisse percepero,no minimum laborum meorum praemium hinc recepisse sen-tiam meliora in posterum, annuente Deo , somtasse oblaturus. Vale .

13쪽

Octaviani de Albermis artium, S Medis in aDoctoris, ad Medicinas udiosum.

ENEAS potuit telluris operta subir Ex auro rami non nisi fultus ope et , Armata flammis potuit superare chimaera Pegaseo Hippono us non nisi nixus equo. Tu quoque vulneribus cupias si rite mederi Quae fclopeiorum plumbea pila facit, Haec alacri lege scripta animo doctissima Boschi, Aureus haec ramus ; Pegasus ecce tibi. - ,

d Libri Auctorem aliud Eiusdem.

E T R A cothurnati quid non sint nostra Poetae 3 Phaebςam cur haec non redolentq; chelynu Si mihi Diua foret patrio quae nata cerebro, Nunc Canerem laudes, Bosche diserte tuas , At tua per tenuem cum vincat fama fragore Musam ι cedendum, iamq; silere iuuat , .

14쪽

E Agatorum a Bellico Fulmine is selope ictuum curatione praesenti tractatu agere

mihi consilium es, non quia a viris Fummi nominis laborem hunc or susceptuno, is absolutum fuisse me lateat; sed quoniam sub climate a nostro satis diuerso degentes ,

ac medicinam pro indigenarum temperamento, habituque facientes, diuersa curatione instituta ab ea, quae a nobis tradenda es huic morbo, methodi partem pro hominibus diuersarum regionum curandis intactim reliquerunt. Vt enim Galenus aliter Romae capitis vulnera curanda

si fuisse, quam apud Pelopem in didiciset, libro de compositone medicamentorum per genera testitum reliquit: ita se nos aliter apud Italos, quam apud Germanos, aut Britannos assectam hunc curandum putamus. Os quoniam ignota morhi essentia morbum nullum perfecte curare posumus. cum inter se viri de m dira facultate opsime meriti digladiari videamur, diuersis de propositio assectu opiniones tenentes. ob id iure merito ab his opinionibus, dis idioque exordium sumet sequens oratio nosra .

16쪽

DE VULNERIBUS

DE PROPOSITO F F E C T UPrima sentenim . Cap. I. VI de hac re scripserunt omnes affectum hunc sub continui solutione, tan quam sub proprio genere reponendum esse consen tiunt: cuius duas includunt species, ulcus nempe, &contusionem. in hoc vero dissentiunt, quia aliqui solutae unitati ambustio nem, & veneficam qualitatem limul associatas, atque con iunctas volunt, alij id negant. Qui prioris sunt sectaram bustionem adesse his argumentis probare conantur. Et inprimis sic argumentantur. Causa quae quemvis globulum ad percutiendum impellit ignea est, ergo S quae ex hac percussione vulneratio sequitur ignea existit, iuxta regulam illam, qua dicitur, effectus suae causae naturam sapit atque redolet. Secundo modo ita argumentantur. Violentus motus, ex Aristotelis sententia secundo Coeli,& secundo Meteorologicorum, Omnia corpora ita calfacere potest, ut quandoque ca inflammet, atque colliquet, ut per excmplum sagittae plumbeam aciem habentis apparet, dum per aerem. A violento

17쪽

M De Vulneribus

violento motu fertur, quod experimento liquata apparies.

Eo magis igitur ob violentam attritionem carnosa, & pinguia corpora cuti subiecta facissime incendi potςrunt. at quod violenta attritio talem semper sequatur ictum, nemo est, qui negare possit ; ςrgo rationi consonum videtur esse , 'quod ambustio hoc vulnerum genus comitetur. Tertio, idepersensun probant. Saepe namque oculis cernit ir inflamma tionem luandam in ita vulneratis subortam usq; ad nonam diem excrescere, post per alios nouem dies diminui, atque evanescere, quod omni phlogosi ex ambustione factae commune est. Pro venefica qualitate astruenda & rationes adducere non desistunt. Prima quarum est. Quod ex venen causa prodit, ut veneni naturam sapiat necesse est, at vulnus, quod vi sciopeti infligitur ob puluerem venenatu , qui tormetum istud ingreditur venenosum reddi necesse est, tale igitur vulnus veneno haud caret. esse autem qualitatem veneficam in hoc puluere, duo praecipue declarant. Primum quorum est natura elementorum ipsius,qualia sunt,salpetvseseu sal nitrum, sulphur, & carbo, quorum aliqua calida ita sunt,ut dum intenduntur ad quartum caliditatis,siccitatisti; gradum peruenire omnibus pro conseo habeatur, atque ex consequenti venena fieri. Alterum autem est, quod qui pulseuerem istum construunt, ne ab eius halitu venefico Iardan tur, os, naresque sibi occludunt. Secunda ratio est, quod

isti usinodi vulnera, ut plurimum maligna admodum sequutur symptomata, nimirum inflammatio, spha celismus, gangrena , & similia, quae proculdubio non nisi venenosum se

fluuntur affectum.

18쪽

ae Bellieo Fulmine ligatis.

SECUNDA SENTEVTIA. cap. II. V t affectum hunc absque veneno, atq; adaestione esse volunt,multis medijs sententia suam confirmant,& pro ambustione abdi canda primum sensuum testimonio ututur. Qui enim vulneribus huiusmodi vulnerantur nihil se uri asserunt,sed a contusione qua dam assici dicunt. deinde si indumentum vel laneum,vel si ricum, vel alterius generis ab huiusmodi ictu transfixum respiciatur,in ipso nulla poterit inueniri exustio, sed duntaxat decisa apparebunt, vel lacera. Praeterea si huius tormenti sistulae,ea qua pila eiaculatur,stupa,aut gossipium, aut linteamina fuerint immissa, aut id genus alia, haec post eiaculationem absque ustionis vestigio reperiuntur,& sCepe a chyru gis talia corpora in vulnerum cauitate latentia in combusta

CX trahuntur. quin etiam qui naues, aut murum ab istius bellici fulminis impetu tueri volun lanam,gossipium, stupam, e huius generis materiam opponunt, quibus corporibus tantae stragis ruinam retundunt, quod certe minime assequerentur si huius tormenti pilis ignea vis insita esset , haec nanque de facili ignita tali ictu accepto flagrarent, atque comburerentur. Additur his, quod quandoque ex accensibili

materia, ut charta, gossipio, stupa,& sulphure bellici e r- mentur globuli,qui cum vi ignis excutiantur ut in publicis fieri solet spectaculis nihil accensi emittuntur,&si que percusserint, contusionem solam relinquunt: quod apertissimusignum est, globulum ferreum,aut plumbeum incensionem nullam cotrahere posse,alioqui naturae frigidioris, & minus inflammabilis,qua sint supradicti globuli. Accedit&aliud, quod pilae istae metallicae postquam fuerint eiaculatae, si manibus pertractentur, vix tepidae persentiuntur. quod argu

. A a mento

19쪽

s. De Vulneribus '

mento est nullam ab ipsis posse prodire ambustionem. Po-stremo ambustio sanguinis profluuium in vulneribus curare consueuit, at in vulnere ab hoc tormento illato sanguis non compescitur,immo illius profluuia contingunt, idcirco nullam in ipso vulnere ustionem inesse fatendum est. Veneficam porro qualitatem & nullam addesse, ita suadent.Primo quia illa, ex quibus puluis tormentum hoc ingrediens con satur,utiliter cuti extra illiniuntur,&innoxie deglutiuntur. Ob id venenata non sunt, neque per consequens qui ex ipsis fit puluis,venenatus esse potest, quod erat ab aduersarijs profundamento suae rationis assumptum: quis est autem,qui nonouerit inquiunt carbones a picatis mulieribus absque euidenti noxa deuorari, ita & sulphureas, nitrosasque aquas magno cum iuvamento ad multas libras sepe ebibi . itidem &tetrapharmaco nitrum,sulphur,cineresque recipiente prori, vetustamque scabiem deleri ,sed hunc pulverem veneno carere nos illud docere potest, quod ut Quercetanus insignis medicus scribebat, Germani equites ab accepto tali vulnere cochlear ipsius pulueris magno cum fructu deuorare so in Ient. Tandem so e sceptus,inquiunt, vulneribus praedictis nullum sphacetum, nulla phlogosis, nulla gangrena, neque ullum aliud malignum euenit symptoma, quod certissime probat ipsa ex se vulnera haec veneno carere,& siqua dictoruassectuum genera quandoque pariant,non ex se id praestare. sed ratione cachochimiae, vel ratione pleihorae in subiecto corpore existentis hoc euenire .

20쪽

a Bessico Fulmine illatis.

PROPRIA SENTENII A. Cap. III. G o in tam ardua,ac admodum per dissicili ista disputatione , etiam si eorum rationes magni momenti esse videantur, qui ab hi

sce vulneribus ambustionem, & venenum separarunt, tamen quia ita me cogere videtur veritas, in oppositam descendo sententiam, quod enim ad exustionem attinet,primo in multis horum vulnerum ambustio ipsa oculis aperte cernitur,deinde usq; ad diem nonam inflammatio ulcus exercet, tandem eiusmodi plagae acres admodum icores, tetrosq;, ac nigros emittunt, qui ustionem apertissime praeseserunt.

Apparet etiam veneni praesentia primo, quia tali ictu perculsi quodam praeter rationem cordis tremore fere semper corripiuntur, ulceris labia liuent, & nigricant cum eschara quadam correpta sint, tandem ni diutius vulneris oscula aperta .relinquantur,& dissiculter sanantur tales praeter naturam affectus,& illa saeua admodum subsequi consueuerunt accidotia. Quibus omnibus tanquam corollarium addendum venit quod alexipharmaci usus hoc morbo affectis plurimum

confert. Neque obstant aduersariorum argumenta,nam quoad primum dico vulneratum ab hoc tormento actum ambustionis non sentire, vel quia duobus doloribus simul corpus nostrum infestantibus maior minorem obscurat teste Hippocrate secundo Aphorism. quadragesimosexto, unde cum si mul incidant contusio,& ustio,sitque maior contusionis vis, hinc fit ustionem a contusione obicuratam non sentiri, velit persentiatur, quia ipsa affatim non fit, sed successivo quodamodo, & sensim, ob id contusio persentitur,non ambustio et

quae enim sensuum mutatio consertim non fit, neq; cum dolare,neque cum voluptate incit animal. Quo vero ad sec cundam,

SEARCH

MENU NAVIGATION