Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

8 De Sacramentis in Genere .

non eaussabant gratiam , sed illam solum per passionem Chrissi dandam esse Murabant; haec vero nostra continent gratiam , m ipsam digne suscipientibus conferunt. Vide etiam Tridentinum sus VII. n. 7. & 8. S. II.

De Necessitate, θ Numero Sacramentorum. Nota, necessaria ad salutem alia dici talia necessetate medii, alia necessitate praecepti . Sunt necessaria necessitate medii , Quorum exsecutio ita est ad salutem neces.saria, ut sine illis salus obtineri non possit, etiamsi ob ignorantiam, vel impotentiam omittatur. Sunt vero necessaria necessitate Praecepti, quando non tam ipsa opera praecepta , quam eorum exsecutio est necessaria ad salutem ; ita ut si ob ignorantiam, vel impotentiam ab exsecutione praecepta eX-culeris, non proinde salutem amittas . Prop. I. Novae Legis Sacramenta sunt septem , non plura, nec pauciora, videlicet Baptisemus c. Prob. ex Trid. fess. VI. Can. I. Si quis dixerit, Sacramenta Nomae Legis non1uisse omnia a Iesu Chriso Domino no Iro instituta I aut esse plura , vel pauciora , quam septem , videlicet Baptisma c. aut etiam aliquid horum septem non esse vereo

12쪽

CLDe Natura Sacrament.μυ. LV. 'oe proprie Sacramentum , anathema M. Prop. II. eramenta a Chrso Domino ruta , sunt necessaria ad salutem necessi re tum praecepti, tum medii , licet non omnia sngulis . Ρron. ex Tridentino Iess. VII. Cau. 4. Si quis dixerit sacramenta Nomae Legis non esse ad salutem necessaria , sed supem sua, sene eis , aut eorum voto , per 'iam Mem homines a Deo gratiam iussi cationis ad fisci, licet omnia sngulis necessaria non At , anathema M. Baptismus enim omnibus necessitate medii necessi rius est in re , vel in voto . Illis vero qui gratiam regenerationis per Baptismum

obtentam, mortaliter peccantes amittunt, necessarium est Sacramentum poenitentiae necessitate medii in re, vel in voto. Et de

Baptismo quidem inquit Christus Joan.In

Nise quis renatus fuerit ex aqua, oe Spiritia Sancto, non potes introire in Regnum Dei. De Poenitentia vero ait Lucae XIII. Si posnitentiam non egeritis, omnes simditer per bitis . Mortuorum Sacramenta haec duo vocantur, quod vitam spiritualem per De catum aut originale , aut actuale amissam restituant. Alia Sacramenta vivorum nuu-cupantur , quia vitam miritualem in anima vigente exigunt , di ad gratiam augendam , vitamque divinam roborandam ,

nutriendam, augendamque instituta sunt :

13쪽

xo De Sacramentis ἰn Genere. Ut Confirmatio, Eucharistia, Extrema Unismo, ordo , & Matrimonium . Haec necessaria sunt necessitate praecepti affirmativi, tempore, & circumstantiis determinatis obligantis. Duo ultima necessaria sunt in Ecclesia, ut Ordo ad ministrorum consecrationem, Μatrimonium ad fidelium Propagationem .

f. III.

De Materia , oe Forma Sacramentorum . Nota Ι. Omnia Sacramenta tribus perficiantur.' videlicet rebus tanquam materia,

verbis tanquam forma, oe persiona mini triconferentis Sacramentum cum intentione faciendi quod facit Ecclesia r quorum si a-ιiquid desit , non perscitur Sacramentum , ex Florentino in Decreto Eugenii , &constat etiam ex traditione , di perpetu praxi Ecclesiae. Nota II. Quod Patros dixerunt, Sacramenta constare rebus, & verbis, Sch: Iastici explicarunt nominibus materiae , &formae quae nomina tanquam rei sacramentariae explicandae accommodata adrat

vit tam Ecclesia Latina, ut patet ex CO cilio Florentino, euam Graeca : & co stat ex capitulo VII. Ieremiae Patriarchae Constantinopolitani ad Theologos Witatembergenses.

14쪽

CLDe Natura Sacrament. v. Leg. is

Nota III. Materia Sacramenti dicitur illud omne, quod in Sacramento minus perfecte signincat ejus effectum ' unde indiget ut ab alio ad id determinetur. Duplex

est, remota, & proxima. Μateria remota

dicitur res illa , quae adhibetur : ut aqua in Baptismo . Proxima est usus , seu ainplicatio ejus rei : ut ablutio. Nota IV. Forma Sacramenti dicitur illud omne , quod clarius effectus Sacramenti indicat , & determinat, ac perficit significationem materiae Obscuram , nee satis determinatam . Verba autem stricte sumta , seu vocalia, sunt forma essentialis in omnibus Sacramentis, saltem praeter matrimonium , quod juxta eos , qui in mutua partium consensione matrimonii formam reponunt, potest perfici sine bene,. dictione Sacerdotis, sed aliquo externo tagno mutuum consensum exprimente .

Nota V. Materia mutari potest vel substantialiter , cum ex communi usu &aestimatione non est eadem re & nomine cum illa, quam Christus instituit: vel accidentat ter , cum etsi adhibeatur quiadem materia instituta a Christo , non adhibetur tamen qualis praecipitur ab Ecclesia. Ut si quis baptietaret quidem in aqua naturali, sed non benedicta , vel caenosa. Vide Croix num. 2o. 2I. Pari ratione mutatur forma substantialiter , cum idem non remanet verborum sensus a

15쪽

ia De Sacramentis is Genere .

Christo institutus ; accidentaliter vero, cum

idem manet.

Nota VI. In Sacramentorum administratione materia proxima, videlicet ablutio , unctio &c. ita debet cum forma conis currere , ut Verba censeantur cadere super materiam , & unum totale signum constituant , quem concursum Theologi appellant, cota lentiam, sive multatem materiae cum forma . Quidam putarunt physice debere materiam cum serma consistere , id est, ut eodem temporis momento quo Pr nunciantur verba, simul materia applicetur: ita ut si infans extractus si t ex aqua,

cum ultimum verbum profertur, non Valere Baptisma affirment. Haec est sententia Glosae in cap. Detrahe ea . r. Alii cum Moto docent , necessarium esse , ut materia & forma saItem secundum aliquam sui partem concurrant ; ideoque irritum esse Sacramentum E. G. baptiunt, si post factam ablutionem, statiiu subsequatur pr

nunciatio formae , vel pronunciata sorm1 mox sequatur ablutio . Communis vero sententia tenet, satis ense ad valorem sacramenti, si moraliter, idest secundum humanum agendi & loquendi m rem concurrant actio ministri, ει proxima materia , videlicet ablutio, unctio &c. sicuti in simili vere dicere censetur , ego bibo ,

qui poculum in manum capit , statim iulud ori applicaturus bibendi caussa. Unde

16쪽

C.I. De Natura sacrament.Nov. Leg. 23 inserunt non inficiari Sacramentum , Ufacta E. G. ablutione, statim pronuncietur forma, vel recitata forma statim subsequatur materiae applicatio . His positis , Prop. I. Mutatio subsantialiis materiae vel fommae sacramentum deseruit , non accidentalis . Prob. I. pars. Qui substantialiter v Tiat materiam , aut sormam a Christo

praescriptam, variat ipsam Christi Domini institutionem , & ejusdem Sacramenti substantiam. Ergo illud destruit.

Prob. 2.pars. Μutatio eo ipso, quod est mere accidentalis , non variat Christi institutionem, nec Sacramenti substantiam . Ergo illud non destruit .

Cavendum tamen , accidentalem Videri posse , quae mutatio sit substantialis theologice, & relative ad institutionem Christi. Nam qui pro aqua utitur nive in Baptisno, vel massa cruda ad Euch ristiam : item qui in Baptismo dicit: Ego te baptitor; vel in Poenitentia: Ego te

obboive , quamvis physice mutet materias& formas tantum accidentaliter , theologice tamen mutat substantialiter, nec con-ncit sacramentum .

Longe facilius obrepit mutatio informam , ea e sex praecipuis modis , nimirum detractione , vel additione alicujus vocis; positione unius vocis loco al

17쪽

i4 De Sacramentis ia Genere. terius; corruptione alicujus, detrahendo vel mutando aliquam syllabam: transpositione,& interruptione , pronunciando scilicet unam partem formae, & deinde quiescendo per aliquod tempus, vel loquendo aliquid aliud, dc demum perficiendo formae prolationem . Quoties igitur aliquo ex modis istis ita mutantur verba, ut pereat sensus a Christo intentus, mutatur substantialiter forma: secus si hic sensus maneat. Sed haec paullo fusius explicanda sunt, ut mutationum regulae altius percipiantur. I. Itaque serma mutatur verbi alicujus subtractione e subtractio sacramentum perimit, vel non, prout sensum perimit, vel conservat. Unde si quis in Baptismo demat Vocem baptino, vel te, non stabit baptismus: sicut nec poenitentia, si dicat solum absolvo I quia Baptismus, & absolutio ordinan ltur ad subjedium certum , cui materia , vel forma applicari debet . Si vero in Baptismo dematur solum vox ego , Vel in Consecratione particula enim , nihil utri-9ue Sacramento obest; quia formae sensus integer subsistit. II. Μutatur forma additisne extranei verbi unius, vel multiplicis; & tunc.

Valet, aut deficit Sacramentum, prout additio debitum sensum servat, aut corrum- lpit. Unde nihil conficies , si dicas cum 'Arianis: In nomine Patris maioris , m Fialii minoris ρορ. quia sic tollitur person

18쪽

rum aequalitas, & fides Ecclesiae, in qua dantur Sacramenta. Idem erit, si dixeris: In nomine Patris , o B. Mariast , O FL. ιιί e. quia sic conserri videtur Baptismus in nomine creaturae , perinde ac in nomine Trinitatis . De Baptismo sub hac sermula collator Ego te baptino in nomine Patris,

Filii , Diritus Sanfli, B. Viminis , statuit S. Thomas illud invalidum esse , si

sic intelligatur in nomine B. Virginis conferri, sicut in. nomine Trinitat s; quia i lis sensus esset contrarius verae fidei : validum vero, si sic intelligatur , non quasi nomen B. Virginis aliquid operetur in Baptismo , sed ut ejus intercessio prosit baptizato ad conservandam gratiam baptismatem . Haec opinio quam tenent plures, practice probabilis videtur. Si cui tamen, ut Tournetlynis , videatur haec dubia , re Ietat is talem baptisinum sub conditione. 'rofecto peccaret graviter, qui hoc baptizaret modo , nisi ignorantia , vel bona

fides excusaret. Per contrariam rationem non perimitur serma additione accidentali . Unde valide quis baptigaret , In nomine Patris Omnipotentis, Filii ejus Unigeniti, oe Diaritus Paracliti. Item si post ultima verba mae haec addat : B. Virgo te adjuvet. Idem est, si quis his consecret verbis : Hος es corpus meum sanctum, Vel

19쪽

16 De Sacramentis is Genere . pro humano genere cruci λα- e secus, si hae mutatur formula : me est Corpus meum

aereum ' quia VOX aereum propriam a voce

eorpus a vel significationem , quam intendit Christus, saltem si adjungatur se mae tanquam determinativa ejus ; ita ut ex primaria loquentis intentione , praecedentia verba per subsequentia restringantur. Et sane licet certum ut, nullo prorsus interiore errore violari veritatem sacramenti ritu lesitimo celebrati, secundum illud o usustim lib. IV. de Baptis cap. II.

Baptismum qui verbis evangelicis consecra rur, non pertinet cujusquam vel dantis , vel recipientis error e constat tamen non perfici Sacramentum a ministro, qui erro rem, vel alienum ritum inducere vult ;cum ex hac prava intentione sensus forismae ex ambiguo determinatur ad sensum Ecclesiae senisi contrarium. Hinc consultus Zacharias Papa dise. IV. de Consee. can. 86. de Sacerdote qui latini eloquii Plane nescius, infi ingens linguam, dicebat: Baetino te in nomine Patria ,'Filia, σSpiritu Sancta, respondit: Si ille qui baptia

avis , non errorem ntroducens , aut hae

resim , sed pri sola ignorantia Romanae

locutionis se dixerit , non possumus consen. tire, ut denuo baptizetur . .

20쪽

C. IDe Natura Sacrament. v. Leg. I

sicis ese advirbium locale pCenset Lugo nihil hinc deperire consecrationi: quia minister, qui supponituryero habere intentionem faciendi quod

instituit Christus , vult significare quod Christus significari voluit , etiamsi illud

male concisiat. III. Mutatur forrna variatione Vocum. Si enim voces varientur tantum quoad i- dioma, stabit Sacramentum . Unde valet Baptisma, seu latino , seu vernaculo sermone ejus forma proferatur . Imo si quis i tine loqui nesciat, vel male loquatur, satius erit juxta S. Antoninum , ut patrio

idiomate baptiEet , nisi solemniter bapti-Zet. Stabit etiam Sacramentum , si provoce adhiberi solita, vox usurpetur synoni-ma. Unde si quis pro absolvo te, dicat, remitto tibi peccata tua ,' vel pro hoc es e. Piud est corpus meum , sacramentum perficitur. Idem est juxta S. Antoninum, si pm baptino , vel absolvo te , dicatur , bapti. , Vel absolvo vos , vel majestatem

vestram .

At vero mutatio, quae tollit sensum, tollit rationem Sacramenti. Hinc si quis in Poenitentia dicat: Abitio te a peccatisς in haptismate : Mundo te ab originali peccato , nihil conficiet , quia mutatur primcipalis formarum signincatio . Abluere enim a peccatis, non exprimit sententiam

judicialem , quae a ministro Proserri d bet z

SEARCH

MENU NAVIGATION