Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

18 De Sacramentis is Genere. t : mundare ab originali noxa , non exhibet modum ablutionis . Nam mundari quis potest , nec mundari per abluti

ΙU. Mutatur forma transposetisne Ve horum , quae cum sensum aufert , Sacramentum tollit, alias non . Unde valet Baptismus sub hac datus forma et In nominae Patris e. baptiet' te. Valet & haec Eucharistiae consecratio : Hoc es meum compus , non istar meum es hoc corpus I quia prima dicendi ratio sensum servat, secu da nequaquam . Qui enim dicit : Meum es hoc eorpus, indicat tantum corpus Christi ad Christum pertinere; qui vero dicit: Hoc es corpus meum , indicat id , quod nondum est corpus Christi , fieri Christi

Corpus; unde vox hoc confuse indicat alia quid , quod ex pane esticitur corpus. V. Μutatur forma corruptione termianorum , quae si tanta sit , ut' verborum sensum destruat, cadet Sacramentum . Ut

si quis dicat: Raptio te in nomine Matris. Si autem corruptio, etsi gravis , relative ad vim , quam termini primitus habent , non noceat usuali eorum significationi , non desinet Sacramentum perfici , ut patet de Baptisino in nomine Patria , oe Fialia oec. VI. Μutari potest formae sensus per

interruptionem , qua tollitur moralis continuitas actus, & intercipitur intentio mi-

22쪽

C. I. De Natura Sacrament. v. Leg. Istnistri. Unde si si uis post prolata haec verba : Ego te baptiet' in nomine Patris , ad aliud se convertat tamdiu , ut posteriora verba cum prioribus moraliter non connectantur, Sacramentum efficiet tanto ince tius, quanto fuerit prolixior mora ; secussi tessiat, sternutet, silentium imperet. Prop. II.

sui facit mutationem subsantialem I e in materia, sive in forma , per se loquendo , peccat mortaliter. Prob. Gravem Sacramento injuriam ,& grave suscipienti damnum infert , qui substantialiter sormam, aut materiam immutat , cum utraque necessaria sit necessitate Sacramenti . Ergo graviter peccat , I. contra relisionem , pervertendo Sacramenti institutionem : a. Untra caritatem,

voluntarie privando proximum gravi b no spirituali. Dixi, per se loquendo. Nam posset a letali culpa excusari laicus, qui necessitate

urgente baptizans , aliquo modo in materia , vel forma deficeret. Obstetrices vero instructae sint oportet in iis, quae ad praescriptam verborum formam in baptisino conserendo necessaria sunt. Prop. III. sui facit mulamionem aec dentalem ,s baeo A notabilis , adhue peccat mortaliarer I si non si notabilis , ad summum peceat venialiter.

Prob.

23쪽

ro ' De Deramentis in Genere.

Prob. Sia fieri potest , ut mutatio

accidentalis, attentis consuetudine, Ecclesiae praecepto, Sacramenti dignitate, circumstantiarum natura Sc. gravem quandoque , quandoque levem aeordinationem importet. Atque hinc peccat letaliter I. qui in Ecclesia Latina pro consecratione utitur pane fermentato , vel forma Graeca e a. qui in consecratione Calicis haec omittit verba: Novi, aeterni tesamen

ii 3. qui formam dicit lingua vulgari :- qui parum aquae non immiscet consecrando vino ; leviter vero secluso scandalo & contemtu peccaret juxta aliquos, qui ego in forma Baptismi, enim a forma consecrationis tolleret &c. Dixi, ad summum. Nam poterit simpliciter non peccare , si stilicet mutatio accidentalis non sit contra Praeceptum . Ecclesiae , sed solum praeter usum comis 'muniorem Ecclesiae. Ut si quis tempore hyemali baptiraret in aqua tepefacta ta

tum manu propria, ne noceret infanti. Prop. IV. Graviter peccat , qui extra nece a-tem Sacramentum conscit in materia , veι

forma dubia aut probabili. Prob. Qui in administratione Sacramenti utitur materia vel forma dubia , aut probabili, Sacramentum ex nit periculo nullitatis : cum valor , & efficacia

Sacramenti non pendeat ab opinione ho

24쪽

minum, sed a Christi institutione. Ergo graviter peccat &c. Prob. Consequentia. In moralibus facere , & exponere se periculo faciendi alia

quid contra legem, idem censetur . Ergo eodem modo peccat , qui voluntarie secit Sacramentum nullum , atque ille qui Sacramentum exponit periculo nullitatis. Hinc peccat I. contra religionem , ruta agit contra reverentiam Sacramentis

ebitam : Σ. contra caritatem , nam sane

justa caussa exponit proximum periculo carendi gratia secramentali , qua indiget; cum possit illi talem gratiam certo conferre : 3. contra justitiam si ex officio Sacramenta administrare tenetur , vel ad ea administranda se ingerit. Hinc Innocentius XL damnavit hanc propositionem : Non es illic tum in Sacramentis conferendis sequi opin onem probabilem de υalore Sacramenti , relicta tuistiore , nisi id vetet lex , consuetudo , vel periculum graυis damni incurrendi . Hine sententia probabili tantum utendum non es in collatione Baptismi , Ordinis Sacerdotatis, aut Episcopalis. Prop. X Graviter peceat fustistiens, si sequatur

opinionem tantum probabilem de valore Sa-eramenti , relio a tutiore .

Prob. Ex dictim non licet ministrare Sacramenta cum opinione minus tuta de

25쪽

ax De Sacramentis In Genere. 'QOrum Valore, Quia Sacramentum exponitur periculo frustrationis : & idcirco sic

administrans graviter peccat contra religionem . Atqui eodem modo exponitue periculo nullitatis Sacramentum , si adhibeatur opinio minus tuta in conserendo ,

quam in suscipiendo. Ergo utrumque est illicitum ; & graviter quidem contra ligionem . Quinimo sententia asserens, licitum esse in susceptione Sacramenti sequi opinionem minus tutam de valore ejus , implicite videtur proscripta in thesii, quam

supra retulimus. Prop. VI. Tenemur n necessitate extrema proxum; , illi adminiserare Sacramentum cum materia vel dispositione probabili tantum , vel etiam dubia , dum certa haberi non potes. Prob. Lex caritatis praecipit , ut in extrema proximi necessitate , et opitulemur meliore modo , quo possumus . Sed medium probabile vel dubium melius est nullo . Ergo &c. Nec tunc fit injuria S cramento, cum sacramenta pro hominum salute sint instituta, non homines propter Sacramenta. Hinc puero morituro , deficiente aqua limpida , poterit aqua alio liquore vitiata V ptismus ministrari. Fideli

animam agenti, & nutu aliove signo Poenitentiam petenti, absolutionis beneficium

a Sacerdote impertiri potest; quamvis pi

26쪽

C.I. De Natura Sacrament. Nov. Leg. 23tatis operibus suam non probaverit contritionem . Μonitum . Haec assertio locum hahet duntaxat in Sacramentis, quae sunt de

necessitate medii, in Baptismo scilicet, &Poenitentia. Quia non licet Sacramentum ullum exponere periculo nullitatis, ne homo damnationis aeternae periculo expon tur . Hinc nunquam licet adhibere materiam dubiam in Eucharistia, ordine e&c. Prop. VII. Ad valorem Sacramenti susscit mora- is coris ientia , seu simul as materiae σformae , quae tamen non sit eadem in mnibus. Prob. I. pars. Sacramentum est quoddam compositum morale , conficiendum

ab hominibus. Ergo sufficit ut partes hujus compositi moraliter inter se coexsistant,& humano more. Non enim credibile est, Christum Sacramenta ad moralem hominum Vitam accommodata , metaphysico rigore adstringere voluime. Prob. a. pars. Μajor unio requiritur in Eucharistia ' quia pronomina hoc &hic, quae in consecrationis forma currunt,

verificari non possunt, nisi materia fit physice praesens : major requiritur in Baptismo, Confirmatione, ordine , & Extrema Unctione, quam in Poenitentia , & ΜΡtrimonio . In Baptismo enim &c. si quis abluerit , & post unum Pater , vel

27쪽

24 De sacramentis ἰn Genere dicat: abluo te, mentiri censebitur ; quia verbum abluo rem praesentem , aut quasi praesentem exigit , ut Verificetur . Non tam strictam unionem exigunt Sacramenta Poenitentiae, de matrimonii; nam hoc innititur per modum contractus , illud institutum ruit per modum judicii , ut suo loco videbimus.

C A P. II. De Ministro Sacramentorum . Hoc nomine intelligitur idoneus effector Sacramenti. Constat r. de lege ordinaria, & ex Christi institutione, esse solum hominem viatorem . Solis enim hominibus dictum est Matthaei XXVIII.

Docete omnes gentes , bapti antes eos . I annis XX. suorum remiseritis peccata , ν mittuntur eis . Lucae XXII. Hoc facite in

meam commemorationem .

Dixi, de lege ordinaria oee. Quia d hium non est, quin Deus possit virtutem suam Angelis , & animabus separatis tribuere. Sed haec extraordinaria sunt . Vide D. Thomam pari. q. D. art. q. Constat a. non quemlibet hominem esse

cujusvis sacramenti ministrum . Id enim expresse definitum fuit a Tridentino pluribus

28쪽

ribus in in locis ', &- potissimum VILcan. I 6. de Saeramentis . Si quis a iseris ;Cbν se anos omnes in verbo , o omnibus Sacramentis admin serandis potesatem bais bere, anathema st. Quinam vero sit cujusque, Sacramenti minister , commodius suis locis explicabitur .

De Intentisne requirita in nisera ad , malidam, licitam Sacramenti confectionem.

Intentio est actus liber voluntatis, quo uis se determinat ad aliquid faciendum. Jnde disteri ab attentione, quae alius animi est ad aliquid se applicantis . Intentio multipliciter dividitur. I. In actualem, virtualem , habitualem , & ἐπ-terpretativam . Actualis est, qua quis actu aliquid intendit, seu vult aliquid facere'. Virtualis est , quae promanat ab actuale prius habita, nec retractata , & moraliter perseverante in aliquo opere , seu in ali qua serie actionum, inchoata vi illius intentionis actu aliquando habitae . Ut si quis Altare adierit animo consecrandi, & me te in decursu distracta, consecrationis foris mam quasi mechanice pronunci et . Habi tualis est intentio aliquando habita , &nunquam retractata. Interpretativa , quae nec actu est , nec unquam fuit ; animus Tom.IV. B ta-

29쪽

26 De Sacramentis ἰn Genere. tamen operantis est ita dispositus, ut eam haberet, si de ea cogitaret.

Dividitur II. in abbolutam , & con-d iisnatam . Absoluta est , qua quis intendit aliquid independenter a quocunque eventu . Conditionata , qua quis aliquid vult dependenter ab aliqua conditione. Dividitur III. in a rectam , & india recta . Directa est , qua quis vult aliquem effectum in se ipso . Indi recta, qua quis vult effectum in caussa . Sic si quis inebrietur , praevidens se in ebrietate commissurum homicidium, dicitur directe velle ebrietatem , indirecte homicidium . Hispositis, sit

Prop. I. valorem Sacramenti ex parte Mian seri requiritur vera ac sincera intentio faetendi quod facit Ecclesia . Prob. I. ex Tridentino fef. VII. Can. 9. Si quis dixerit in Min seris, dum Sacramenta conjiciunt, conferunt, non requiari intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia, analbema sit . Idem docuit Eugenitis in Decreto supra laud. ubi ad validitatem Sacramenti praeter materiam& formam, requirit in ministro intentionem seu voluntatem faciendi quod facit Ecclesia .

Ρrob. II. Ex Christi institutione Sacrametatorum Ministri non sunt puri nuncii , & meri exsecutores , sed veri mini- stri,

30쪽

C. V De misero sacramentori et dispensatores mysteriorum Dei: Sihnos exissimet homo ut miniseros Christi, dispensatores mysteriorum Dei , ait Paulus I. ad Cor. IV. Ergo humano modo debentuti potestate sibi data . Atqui humano modo uti potestate sibi collata , est libere ea uti, id est cum intentione & electione relative ad ministerium . Ergo Sc. Di

pensatio Sacramentorum ait S. Bonaventu sa in VI. pari. Breviloquii de Sacramentorum dispensatione es opus hominis ut rationalis , ut miniseri Cbrisei ut mini ἰνῶ salutis. Hine es, quod necesse est, quod fiat ex intentione . qua quis intemdat facere quod ChViseus inis tuis ad humanam salusem , mel saltem facere quod facit Ecclesia.

Prop. II. Ad maiorem Sacramenti non requiriatur expressa m diseincta intentis faetendi sacramentum , sed susticis confusa oe -- plicisa , qua quis intendat facere M quod De t Ecclesia ciristi , aut quia Chrissiani

faciunt. Prob. Nostra propositio constat ex praxi Ecclesiae , quae non rebaptiZat eos, qui baptigati fuere ab imperitis ει rudibus, aut paganis cum debita materia ac forma licet illi non noverint distincte , quid fit baptismus , aut Sacramentum. Ergo &c. Praeterea ea est intentio faciendi quod facit Ecclesia , quam solum requirunt Concilia. Ergo &c.

SEARCH

MENU NAVIGATION