Elementa theologiae practicae ad usum studiosae juventutis. Tomus primus quartus .. Complectens Tractatus de sacramentis

발행: 1769년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3 8 De Sacramentis ia Genere. extraordinarius nuncupari potest . Prior Sacramenta conficit , quia ad id speciali consecratione est deputatus : ut Sacerdos Missam celebrans , absolvens a peccatis ,& solemni ritu baptigans . Posterior est , qui sine speciali consecratione Sacramen' tum Baptismi administrat : ut laicus a sente Sacerdote haptiZat infantem. Prop. I. Peccat mortaliter , per se loquendo , fallem qui ex officio Sacramenta in satis peccati mortalis conficit, vel adminiserat. Prob. I. ex Scriptura: Le Ditici XXILOmnis , qui accesserit de sirpe vesera ad ea quae consecrata funt, in quo es immunditia , peribit .coram Domino . Atqui poenatam gravis peccatum grave Hipponit . Quanto ergo deteriora meretur supplicia ,

qui Filium Dei conculcaυerit , Sanguianem Testamenti pollutum duxerit, ad Heb. X. ut hi faciunt, qui sancta non tractant sancte Hinc Apostolus : Oportet Discopum sne crimine esse , scut Dei di pensa

torem.

Ρrob. II. ratione. Minister Dcramenti agit nomine Christi, cujus principaliter est actio illa , qua Sacramentum conficitur ; & insuper merita ejus, & sanguinem dispensat . Atqui gravis irreverentia est haec, & tanta praestare in statu divinae inimicitiae, & sub diaboli servitute. Ergo. INon es dubium , aut Da homas 3. pari. g.

42쪽

C.II. De misera Sacramentor. 39 sq. art. 6. quin mali, exbibentes se minia

Rus Dei, , Ecclesiae in dispensatione S

cramentorum , peccent . quia hoc peccatum pertinet ad irrevi rentiam Dei, eoutam nationem Sacramentorum , quantum es

ex parte laifus peccatoris licet Sacramen, ta secundum se ipsa incontaminabilia sint

consequens es , quod tale peccatum ex genere suo si mortale. Sacerdos ergo , si fueris peccati mort

mentorum admin irationem non audeat accedere , ns prius corde poeniteat . Sed shabeat copiam Confessarii, oe temporis , Iocique ratio ferat, convenit confiteri, monet Rituale Rom. jussu Pauli V. editum. Porro plerique docent , Sacerdotem exsistentem in mortali, si habeat opportunum tempus, & copiam Consessarii, necensario Sacramenti administrationi sacrame talein confessionem praemittere debere et . quod de celebratione Eucharistiae certum

est ex Tridentino sebs. XIII. ca'. a. Dixi, ster se loquendo. Quia per accidens excusari potest a mortali I. propter invincibilem sui status ignorantiam : 2. Propter inopinatam & repentinam admistrandi necessitatem ita urgentem , ut desit spatium eliciendae contritionis . Ut si Periculum adsit , ne puerulus qui animam actit, moriatur sine Baptismo: vel lapidarius decidens e tecto, moriatur sine abso-

43쪽

De Suramentis in Generj. Iutione. Nam jus divinum, Sc caritas m gis obligat ad succurrendum proximo in necessitate spirituali , quam ad attende dam Sacramenti reverentiam, contra quam non agitur in ea necessitate.

Ex dictis inferes I. peccare mortaliter baptizantem in mortali , etiamsi fit Iaicus. Ita de Lugo, Sc alii contra multos. uuia laicus baptizans gerit personam Christi , Christi merita & sanguinem dispe sit. Atqui haec videntur graviter exigere statum fratiae , ne Sacramenti , & Chrusti dignitas ac sanctitas graviter laedatur. Ergo, ait Gibertus Consultat.de Sacrame 3is , obstetrix quae centies baptizavit in necessitate , sine ullo contritionis actu ,

centies peccavit.. Inseres II. Sacerdotem Miffam celebrantem in mortali , duplex committere Peccatum: unum , quia indigne conficit ;alterum, quia indigne suscipit. Alii addunt tertium , quia ' indigne sibi administrat

quod evitaret, si ante communionem comtritionis actum eliceret : tum solum Pe caret in conficiendo Sacramento. '. Inseres III. graviter peccare r. eum,

qui cum conscientia pec*ati mortalis Eucharii iam administrat: a. illum, qui cum simili noxa ex officio Eucharistiam extra administrationem tangit seu immediate , Puta ut ab uno vase in aliud immittat ;seu mediate, ut, si eam in processione ei

44쪽

C. II. De Mnsis Saeramentor. - Cumgestet: 3. eum, qui gravis culpae reus audet cum ostia poselum benedicere . R tio est, quia hae actiones sine gravi inde- 'Cemia nequeunt exerceri ab eo , qui scit

se esse Cnristi hostem , & diaboli mancipium . Mundam ni , ait Isaias Lu qui1ertis vasa Domini , imo ipsum Domia

Inseres IV. graviter peccare Diaconos , qui gravis peccati conscii, audent solemniter ministrare Sacerdoti sacrificium celebranti , aut Eucharistiam distribuere .

Quod cum multis- negat La-Croia e sed hanc opinionem falsam reputant graviores Theologi. Nam eorum ministerium proxime accedit . ad sanctissimam Eucharistiam conficiendam ad illud divina institutione specialiter deputati ac consecrati sunt. Hinc Apostoli Actorum VI. ad sacrum Diaconatus ordinem initiandos , non alios voluerunt , quam viros Spiritu Sancto plenos, qui sancte valerent sancta tractare Μeritor igitur ciamat Augustinus

alias a S. Diaconi incis. M. . si perfunctorie atque adulatoris . res agatre

-nuit apud Deum miserius , O triseius ,

damnabilius . - . Quid dicendum de malo Hypodiacono λlemniter ordinis sui iunctiones obe--unte Z Res adeo Comperta non est : qui--dam probabiliter negant peccare graviter,

- cuia Subdiaconorum inititutio ecciesiastica est,

45쪽

4a De Sacramentis In Genere. est , & eorum ministerium non tam Proxime ad venerabilem Eucharistiam accedit . Aliud est de Clericis minoribus, quorum siunctiones sunt nimis remotae ab actione Sacrificii , & hodie saepissime .alaicis , perinde ac a Clericis exercentur . Peccant tamen venialiter , dum in solemni ac publico ritu illas exercent quia proprie lunt actus Ordinis, ad quem sunt

consecrati.

Inseres V. ministrum , qui gravi culpa inquinatus, sacramentalia conficit, Veni aliter peccare , ut communiter docent Theologi . quia hae non sunt actiones , quibus conficitur aliquod Sacramentum , etiamsi sint exercitium ordinis sacri: pe care vero saltem venialiter , quia est aliqua indecentia & irreverentia , si absque sanctitate obeat illa munia, quae ordinem sacrum specialiter requirunt . Hinc colligunt venialiter tantum peccare ministrum, qui in tali statu conficit benedictionem vestium sacerdotalium , aquae lustralis, ci

Q. II. Ah liceat a malis miniseris Sacramenta petere ZNota Ι. Dissicultas de iis praese tim ministris movetur, quos certo, & sine ambiguitate constat in peccato mortali versari , quosque neque ante administra tionem, neque in ipsa admiuistratione con- ui-

46쪽

CII De unistro Satramentor. 43tritos , ex indiciis moraliter certis judiacamus. Alioqui enim debet quisque bonus& fidelis Sacramentorum dispensator praesumi. Nota ΙΙ. Μalus Sacramenti minister, aut est Sacerdos privatus , potestatem habens Sacramenta administrandi , & paratus ad ea petentibus conserenda ; aut est Parochus, cui ex ossicio incumbit, Sacramenta gregi suo praebere. Nota III. Μinister indignus alter e

non toleratus, toleratus alter. Non toleratus est nominatim excommunicatus , Spublicus denunciatus , notorius percutar Clerici, publice & nominatim suspensus , publice & in perpetuum degradatus, Publice irregularis per sententiam. Vide Croianum. I. IO. Toleratus vero censetur ille , qui licet peccator sit, tamen neque nominatim per sententiam declaratus est excomis

municatus , yel suspensus , neque est notorius Clerici percussor. Nota IU. Improbi ministri aut sunt haeretici, 3c schismatici ; aut sunt intra Ecclesiae simum , ut ceteri catholici

mnes.

Nota U. Qui ad Sacramenta accedunt , vel sunt in extrema necessitate, ut si infans sine Baptismo moriturus sit; vel

in necessitate non extrema . Haec autem

vel gravis est , ut cum urget praeceptum Consessionis annuae ; vel levis , ut cum quis

47쪽

. - Sacramentis in Genere. quis vult Eucharistiam percipere intuitu alicuius solemnitatis. His positis, - . Prop. I.

Non licet petere , aut accψere Sacra- . menta. a nisero non tolerato praeter haptismum , poenitentiam in extremo mor-

. tis periculo. i . . .

Prob. I. pars. Ecclesia prohibet communi e cum 1 ministris haereticis & schic maticis, praesertim in sacris Ergo non

licet, excepta extrema necessitate , petere quod Ecclesia graviter Vetat. . Prob. 2. pars . . In Casu extremae necessitatis nempe in mortis articulo , minister non toleratus duo summae necessita- .ris Sacramenta, Baptismum ,& Poenitentiam licite administrare potest. Ergo licite ab eo peti possunt.b Prob. Antecedens ex Tridentino sesXIR: cap. 7. ubi haec statuta sunt : Iurielesia Dei θων custoditum fuit , ut

nulla sit reservatio in articulo. moris a que ideo omnes Saeerdotes quoslibet poenia tentes a . quibusvis casebus, o censuris absolvere possiunt. Eo loci nulla censura excipitur , nec etiam excommunicatio ma-.jor, a quo non possit poenitens absolvi in mortis articulo : nullus excipitur poenitens, nec etiam haereticus , qui non possit in morte cum Ecclesia reconciliari . Ergo-nulisitus nefarius Sacerdos excipiendus est , et

iamsi sit Mereticus, vel schisinaticus, qui in

48쪽

C.II. De' um m Sastramentor. In summa necessitate, summae necessitatis Sacramentum ministrare non possito

- De Dptismo , quod licite possit peti

ab haereticis ab Ecclesia recisis , haec habet is suismus lib. II. de Baptismo contra Donati ias cap. a. Si quem forte coegerit extrema necessitas , ubi catholicum per quem accipiat, non invenerit oe in animo pace catholica custodita , per aliquem extratinitatem catholicam pollitum acceperit, quod erat in ipsa eatholica accepturus , si statim etiam de hac vita migraverit , non eum , nis carbolicum deputamus . Ex . qussino pro catholico habendus ille , qui urgente extrema necessitate ab haeretico Baptismum petiit: ergo licite petiit, & accepit.

Ergo dcc. Prop. II. yuνe dis no naturali non liset petere ,

aut accipere Sacramenta a minisero malo tolerato , quem moraliter consat peccaturum miniserando, si ad t alius probus . Pro. I. Praeceptum caritatis exigit, ne 'gratis proximo peecandi occasionem raebeamus. Atqui in casu sine justa causia proximo offendiculo ememus, quod fieri: nequit absque peccato . Ergo &c. 2.EX lege caritatis tenemur impedire peccatum proximi, quando possumus sine nostro incommodo, seu damno. Atqui in casu sine nostro damno possumus impedire peccatum improbi miaistri, recipiendo Sacra

49쪽

-ο De saeramentis in Genere. menta a probo. Ergo &c. Neque dicas , illum ministrando edeparatum. Te enim non petente, hoc numero sacrilegium non admitteret. Prop. III. L cet petere accipere Sacramenta a malo min sero tolerato , s alius probus δε-

si , Ο ad sit iussa γ gr is caussis , seu

aliqua necestas .

Prob.Ι. ex Constit. Martini V. Ad evitandum , in Concilio Constantiensi edita ,

non tenemur praetextu alicuius ecclesiasticae censurae evitare in administratione , vel receptione Sacramentorum , nisi nominatim denunciatos, & notorios Clericorum percutares. Ergo si adsit justa caussa , licet petere Sacramenta ab improbo ministro tolerato.

Prob. II. Licet in gravi necessitate mutuum petere ab usurario , quia illud absique foenore praebere potest. Ergo licet in hypothesi proposita Sacramentum petere ab eo, qui licite poteit , si velit , α h ius petendi legitima habetur causia . I probus enim minister toleratus potest conteri , & obtinere absolutionem a censura . Nota . Gravis di justa causis petendi Sacramenta pro bono spirituali proprio , Vel alterius , pro quo petitur a tali ministro, censetur adesse , quando urget praeceptum confitendi , aut sumendi Euchari

stiam quintena Paschali; aut si quis sit in

50쪽

'C. II. De Minipro Sacramentor. 47 statu peccati mortalis , nec possit , aut saltem sine gravi incommodo , adiri alius minister ; aut si aliquis privandus esset magna utilitate E. G. si non posset lucrari Jubilaeum &c.

Prop. IV. Etiam extra necessitatis casum licet a proprio Parocho , etsi improbo , Sacramenta petere , si unus non ad it , qui digne ministrare valeat. Prob. I. pars. Quisque habet jus petendi alimenta a proprio Pastore . Ergolicite Parochianus potest in casu Sacramenta petere a Parocho, qui digne, si velit, ea minittrare potest . Ergo &c. Idem dic de vices gerente Parochi, cui ex officio incumbit Sacramenti administratio. Prob. 2. pars. Christiana caritas suadet, ut impediatur peccatum proximi , si

facile impediri possit.

Q. III. . n liceat peccatoribus Sacramenta ministrare PNota . Peccatorum alii sunt occulii , alii sunt publici. Hi autem tales sunt vel publicitate Iuris , cum de eorum crimine

constat aut publica judicis sententia , aut ropria Rei in judicio consessione , aut eritima testium depositione: Uel evidentia seu notorietate facti , cum nempe crimen in loco publico coram multis itai commissum sit , ut nulla tergiversatione

caelari possit , nec ullo juris suffragio ex-

SEARCH

MENU NAVIGATION