C.S. SchurzfleischI Disputationes historicae civiles, collectae, et vno volumine coniunctae, antea publice habitae, nunc denuo editae, cum additamento, ac duplici indice Vita Alberti 3. animosi, ducis Saxoniae, auctore Michaele Boiemo, a mendis repur

발행: 1698년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

in patriam, vel quia vim hostilem metuebant, Saxonem ore quid auderet, neu se hostili terrae crederet, dehortabantur sedulo. Et ceteris quidem non inconsultum videbatur, ab incepto desiistere, Graecorum exemplo, qui de bello ad Troiam, .linquendo deliberabant, ne quid tamen intentatum relinque rerur, nec temere quid ieret, a Nauclero mitti petit, qui ministro speculatum ablegato nunciaret, nisi Veniat, se quamprimum abiturum nocte proxime sequente. Et quidem Ioannes Monachus, et minister eum comitatus, responsum tandem a Gardiano tulerunt: Sedecim annos se vixisse inter paganos, voluntates tamen illorum nequaquam satis habere pes specias . Numerum peregrinatorum esse exiguum, viros nobiles et magnae familiae non satis reperiri consilii. Si de se agatur solummodo, litque dicendum quod sentiat, haud esse se tam abiecti animi, ut auxilii et defensionis divinae spem abiiciat. Iturum bonis avibus, sentiri enim Deum praesentem, quicunque ipso fretus etiam maxime ardua ulcepit et humana ratione inexplicabilia quae videntur, ea ducente Deo fieri facilinia. Quibus auditis Alberrus animo ad res magnas atqueditnciles sumpto, alibabitum et fugam turpem meditantibus, aliis etiam aperte svadentibus, consilio habito, lingularumque rogatis sententiis, impatiens abitus inhvuc modum locutus fertur inant dapitis periculo hoc mare vastum adierimus, quantos terrestri itinere sudores pertulerimus, vos, fratres, optime nostis, eadem scilicet experti Nec vero ignotum esse potuit ulli, dum in patria quiete adhuc et secure

ageremus, ex narrationibus eorum, qui ante nos hanc navigationem et has dirncultates exhauserunt, parum fidei esse pag nisistis, sine lege, sine Deo, sine religione, sine ratione viveniatibus, rapina sese sustinentibus more ferarum quibus nec iuri

aliqva umbra est. Neque illud dubium, quin aliis idem acci

42쪽

- XXIX. DISPUTATIO, optare propriam, conlideraritis, ctrum alticis atque acculatius perpendendo examinabitis. yod si nulla aliare, nisi ri nauiculis incertis, quales nulli videntur, aut aliquibus periculis, si qualint, retrocedamus, virorumne id sit, vOS iudicate. Cum gratulatione et votis nos prosequuti sunt cives, cum amplexibbus et felici omine dimiterunt coniuges et agnati, cum diris fortitan et risu iidem nos sunt recepturi. Suspensi expectant, auditur de locis religiosis, de ea terra, quam filius Dei suis caucavit vestigiis, de ea urbe, qua in toto oriente nulla omnium

splendidior turpe foret stangi animis, ii viri sumus. Sol

mulieres molles hae natura sunt feliciter hoc iter confecerunt, nos vel mortem, si ita sors serat, adire detrectemus At, inquis, alio revertemur tempore, tranquilliore et commodi re id si terribilioratum narrentur Itane de nihilo et frustra tot labores sustinuerjmus,ut scilicet, cuius causa eos perr

limus, id impersectam relinquamus. Zid stultius, quam in rando, inutilia extirpando, occando, semen spargendo tulisse

multa, aestatis calorem et messis sudores nolle perferre. Fr strane tot sumptus secerimus Tergane vertamus, iam victores Certum itaque, fiducia divinae misericordiae, quidvis potius experiri, quam ante oculos positam Palaestinam,et pedibus nostris tactam terraan sanctam relinquere si modo literas salvi conductus a praesidibus accepero , quod aliis contigit. Qui est me ecuturus, hunc casu, complectar in omnes linquis est abiectiore animo, ei liberum fuerit, hi expectare, dum it stiatis facris redictimus. Deus auspex propositum nCstrurn sortunet, et successus det secundos, cuius ducti ad hoc delati littus sumus. Hyatuor allatis publicae fidestiteris et animosi Principis hortatu laeti, onmc ire una ardent. Numenato bgitur tributo 16. Ducatorum a singuli ut convenerat, mi acelebratur, sanctis omnibu*et Dei Omnipotentis ope, atque spiriatus sancti auxilio et ductu in partem laboris vocato navem e

43쪽

VITA ALBERI III. Α

egrediuntur peregrinatores, et in stabulum asinorum numer Uimmitturitur, et suum singuli patrisque nomen prosessi, ablegantur in cellam arcuatam Ioppe statio navium, nobilissima urbs quondam fuit, nunc vocata Ialla, extructa, ut serunt, ante diluvium aiunt omnium suisse antiquissimam. Bis autem vastata et eversa a Templariis celebris est ex actis Apostolorum, quibus Thabitam famulam eo loci Petrus ex mortuis resuscitalle scribitur, ibique aliquantisper habitasse eoque Ionas confugisse creditur, iustus ex mandato Dei praedicere exitium urbis Ninive. Nunc rudera eius vix conspiciuntur, fracta atque diruta, et supersunt duae turres, et hypogea quaedam. Praesides iuxta eam tentoria figunt alii pagani, audito, peregrin tores adesse, eo confluunt, et cibaria et alia deserunt. Hinc pedem nusquam ferre cuiqvam licet, nisi paganorum conse L. Insta io dum alini adducerentur, ubi expectassent, Ramam tendentes, haud procul ab oppidulo aberant, cum barbarie pago ruentes,utriusque sexus et aetatis homines tumulum occupant, qua praetereundum erat, lapidesque et saxa in advenas coniiciunt, dentibus frendent, ct sua lingva inconditum quid iracundesbnant Rama olim floruit,et in hunc diem me catura est frequentata, elabundat fructibus abest a Ioppe mil-

ribus duobus Germanicis inrito Calendas Augusti Ludiam venisse peregrinatores, scribit autor huius Diarit,ubi capite plexus Divus fertur Georgius: ibi templum steterat, ut vestigia ii

dicabant, sane pulcrum: pars muri erat reliqua, non exiguae ab

titudinis, et ara sub hac spelunca, in qua Martyr trunc tus est: distat inde hic locus dimidio milliari. ainam inde revertebantur ob indulgentias, quae in potestate erant Ethnicorum inde via plana et expedita primum progrediuntur, in aestu solis maximo ad quem postea accedebat via aspera saxis, montibus difficilis, donec Emaunt veniretur, quod castellum ex Luc.r . cap.est notassimum Antequam autem Hierosolyma adirentur,

44쪽

XYIx DIS 'VTATIO, Arimathaea, est, Samuelis sepulchro nobilis, et Ioseph vii tutibus celebris Circi . post meridiem sanctam urbem adierunt, iuxta coenobium hospitium ingressi Pridie Calendas Augusti,s atres montis Sionis summo mane peregrinatores excitatos ad templum ducunt, iuxta quod lapis est, ubi Christum in deliquium animi incidisse fabulantur aute templum qu

tuo sunt sacella, si acta tamen, alterum dedicatum honori sanctae matris, secundum Omnium angelorum, tertium Ioannis Baptistae, postremum Mariae Magdalenae- Descendentibus perlongam plateam ad domum S. Veronicae, a templo ad dexteram est divitis Epulonis domus in liuius plateae exitu,platea alia, in qua crux Simeoni Cyrenaeo est in posita ad dexteram domus; in qua lamentabantur mulieres

Christum eadem via Lacellum fractum in loco editiore, quo stans mater videns praetereuntem filium, in deliquium animi incidit: nec longe inde euntibus persornicem offeruntur duo lapides,quorum uniClarist λ,alteri Pilatus insisteba cumIudaeis Christum flagris caesum et pinis coronatum ostendere ecabis est procul ludus,quem nequentavit mater Christi: domus item

Pilati,in qua nunc et iudicia exercentur, qva, rem Voce Pilati,et

insanis populi postulationibus, ducebatur ad supplicium ad

hanc nulli Christianorum aditus datur, qui muro inde arcet tu ad sinistram domus Herodis, quae ipsa quoque peregrinis clausa est. Neque longe abest piscina probatica, cuius aqvam angelus Domini commovit. Idem ad dexteram templum Salomonis, clausum Christianis ad sinistram aedes Ioachimi et Annae, Christianis ausae. Hinc porta est extrali bem ducens, antequam Stephanus lapidatus perhibetur, inclivo montis, ubi adhuc lapis praegranda conlpicitur. Extra urbem haec fere linat: Torrens Cedron in valle Iosaphat, quem transierunt cruce Domini uti pro ponte multis

45쪽

VITA ALBERTI III

AIditur gradibus XLVIII in sacello admoduni augusto. Exeuntibus e templo XII. gradibus, offert se mons oliveti hinc egres. sis ostendit se porta aurea,perquam invectus in urbem die palmatum; locus, quo captus fuisse perhibetur, lapidibus obstr clus est: in Clivo montis Oliveti Mariam ad coelos ascendisse

monachi nugantur, tradito Thomae cingulo, cui Mariae dissicessus lignificatus paulo ante fuerat, non longe inde, allato ramo oleae, Mons oliveti quali penu est omnium indulgenti rum, nomine totius Galilaeae, quam intrare, metu latrociniorum non est tutum Ascendentibus montem ad dexteram, ruit templum ingens quondam, nunc vero vix rudera supersunt reliquum Sacellum, in cuius medio lapis, cui vestigium dextri pedis Christi, ad coelos ascendentis, implestum fertur, sub sacello tumulus Pelagiae Dad huius montis radices fere

Christus docuit Beati pauperes spiritu. Est ibidem sepulchrum Absolonio ad sinistram rudera conspiciuntur templicuiusdam, iuxta quod rapere voluerunt Mariam Iudaei, cum mortuae funus efferretur hic delituit Thomas ille incredullas, donec urgeret Christus a mortuis neque Procul abestis numentum Zachariae In monte Sion, gradibus tredecim descenditur m tem-PIum sub altari summo locus est, quo cum discipulis Christus comedit agnum Paschalem: ad dexteram ara, ubi pedes lavit discipulis: ad irustram extra templum, summum seu prima-xium sacellum est, in quo spiritum sanctum effudit in Apost D specie visibili. In templo sacellum sanctae virginis tu

ta aram mediam locus , quo die resurrectionis se matri vivum exhibuit adlinistram iuxta arana crux steti longo tempore post repertar ad dextram cancellis ligneis servatur inclusa pars columnae, cui alligabatur Christus flagris caedendus. Exeuntibus e sacello rotundus lapis in medio persor tus, ubi speciem hortulani indutus conspectus est.. laetius

46쪽

progressis locus offertur tenebrosus et concameratus, quo custodiebatur Christus, dum crux pararetur. In monte Calvariae fovea reliqua est, cui inserta crux fuit, Sacellum ab aliis aediticiis seiunctum,et omni ex parte liberum,in quo sepulchrum est Domini, humile sane et parvum, orgyiam paululum longitudine exuperans, undique marmore incrustatum, ne quid .vellatur ei templo nulla alia lux infusa est, quam a lampadibus, quae materia perpetuo et aeterno igni suppeditata foventur. Ante eius fores saxum iacet, cui insedisse angelus dicitur, nun

cius resui rectionis

Amonte Calvariae versus occidentem descendendo, est Golgatha, in quo apparet rupes illa, qua crux stetit, Eusebius libro 0.capite 6. agalgal, id est a volvendo,et a multitudine craniorum dicta. Distat autem mons Calvariae, in quo Christus est crucifixus, ab urbe quinquaginta passibus versus Aquil nem. Hunc montem Aditanus indidit urbi, muro cingens et

moenibUS.

His ordine magnoque studio lustratis, pernoctare iubentur intemplo sacerdote, aperte denunciante absolutioncm, et monente, ut se praepararent ad sacram Synaxin, et ut ingu-li: confiterentur media nocte fratres sacerdotes istam cantant, in ipsi monumento, et in monte Calvariae, eamque ad lucem usque producunt. Sole e XOrto monachi quorum ternent lignea vincla pedes, ut ait Pontanus, in Calvaria missam

cum celebrassent, ad sacram Synaxin peregrinatores accesserunt, Calendas Augusti A meridie in templo ad sepulchrunt Domini quites auratos creavit Saxoniae dux septuaginta, stadio leviter decussatim seriens humeros, eique illum tradens, qui creabatur, ut illo ritu admonitus pro defensione sui principis, religionis, subditorum, pacis, reipublicae eo uteretur. His confectis, requiem ii Ponticii appellant canti nes fuliebres et naenias, quibus defunctis quietem precantur

47쪽

VITA ALBERTI III.

canebant fratri cuidana , secto itineris, in monte Calvariae mortuo. Dimissi e tumulo Bethlehemum abeunt, quod distat Ilierosolymis milliare unum cum dimidio media via con gestus est acervus lapidum,in modum aggeris, ubi stella iterum Magis apparuit, discedentibus Hierosolymis. Non longe domus Eliae locus unde duetus Habacuc: Domus a Iacobo aedificata post reditum e Mesopotamia, quo e patria fugiensis avisi atris minas et tyrannidem fugerat tumulus item Rachelis ex partus dissicultate mortuae. Bethlehemi templum est Mariae virginis, pulchrum et venustum descendentibus ad sinistram gradus viginti spelunca ossertur, quam Divus Hieron mus incoluit, religiosae meditationi et versioni factorum Bibliorum ex sontibus Hebraicis intentus incoluisse autem sertur annos sexaginta sex ibidemque mortuus et sepulturae mandatus alii specum suisse scribunt, in quo natus fuerit Christus, eo recedente Maria, quod in publicis hospitiis non esset locus. Ad aram primariam alia est, in qua circumcisus est Christus consuetudine et ritu ceremoniarum veteris testamenti ad sinistram ara itidem alia, ad quam Magi munus suum adornarunt, Christo infanti offeret dum. Si descendatur, per gradus undecim, spelunca consipicitur, sacello egregie ornato et constrato marmore ad dexteram ara, iuxta quam Maria Christum est enixa neque procul inde locus praesepis ad arae dextrum latus, in recessu interiore.

Innocentes infantes in loco concamerato asservantur, Tertio Non Augusti montana petuntur,domu Zachariae,

quae Bethlehem abest milliati uno, ad quam spelunca est, in qua Ioannes Baptista latuit metu Herodis. Ad radices fere monti sons, prope quem mutuo complexu invicem salutarunt Maria et Elisabeth Zachariae templum nunc a paganis abrogatum, iactum est stabulum asinorum et boum, e Reverti in urbem, intesaapto iterum pernoctarunt.

Abest

48쪽

so VII. DISPUTATIO, Abest Iordanis fluvius ab urbe septem milliaria Germanica: metuentes autem pagani hostium incursiones, salvum conductum peregrinatoribus negabant.

In domo Caiphae lapis repositus est ille grandis, quo

nitum tui Christi monumentum: praeterea sacellum et ara

Vallis Siloe fontem liabet pro indissimum,ex quo fascias lavit virgo Maria. Ibidem a Manasse dissectus Esaias serra lignea, et sepultus est in agro empto de pecunia cruenta et sangui

naria.

Bethaniae domus MariaeMagdalenae diruta est,parietinis tantum apparentibus in reditu ad urbem domus Marthae hine paulum digressis occurrit domus Mari, quia Christo invitam fuit revocatus δη-ζων τεσαρταῖος cuius domus sedem occupavit templum nobile sepulchro Larari. Cum non pateret accessus ad Iordanem hostilibus incursia onibus infestum, iterum per vallem Iosaphat transire placuit,ad templum Mariae. Octavo Idus Augusti, nocte concubia et sere media, itineri accincti, dimidio ferme viae spacio consecto, ante solis o

tum circiter horam ecundam, Rhamam redeunt, numerati

hospitium prius occupant, iussu paganorum praebentium ci-hum et aquam. Hic totum diem detinebantur, qvod non conveniret nauclero cum paganis de mercede prolatinis merit riis, et aliis Accedebat impedimentum aliud abitum avide u gentibus. Nam fama percrebuerat inter ethnicos, filiis inter peregrinos reges duos, quibus investigatis mulctam impo tune postulabant a nauclero, qui eam rem disssimulasset Ut vero tandem res dirimeretur, ducibus paganorum patronus tres veste quisquiliatas, et aureos aliquot Promittit ceteris oraemia peregrinatores pollicentur, darent modo operam, ne quid morae abire festinantibas iniiceretur. Eodem die vis orta a quibusdam apostatis an aluchis, tumultus caula

49쪽

VITA ALBERTI III. extitit in hospitio, ut fores obicibus et repagulis essent muniendae adversus violentam impressionem. Quinto Idus praeter mercedem,honorarium postulantes pagani, quorum asinistasii peregrinatores uerant, extorserunt a singulis ducatum cum dimidio. Ad pagum ubi ventum est, unde tumultuose ante proruperant viri pariter et mulieres, puerique et series, iracundis animi S, vultuque torvo, lapidibus iterum peregrinatores impetunt, verbera infligunt, anticas, seoperas auferunt , ex asinis excussos deturbant, tanta violentia, tit nec ullum ducem veriti, viam sane longam insequerentur. nec spes esset celeritate evadendi, sinis, pro sua natura, pedes lente moventibus. Ita aegre sub blis occasum Ioppam pervenitur, et vix obtinetur magnorum munerum pollicitation bus, ut principem, quem solum incolumem omnes Optabant, nautae transmitterent, primariis oppae pernoctantibus perquam plurimis, quadraginta fere, qui die demum sequenti

ducem suat secuti. At ne tum quidem navigatio, ut sperabant, successit, detento patrono a paganis, ne qua tamen vis illi fieret, quod in eius salute suam quoque salutem conlistere non dubitarent, armis nonnulli et gladiis, si certandum forte et dimicando quaerendus abitus illat, instructi, patronoque suppetias allaturi, ab hostibus immanibus undique circumvento, naviculas duas constenderunt, et ad littus redeuntes, excensione facta, dimicarunt,ut vix tandem, multis paganorum vulneratis, patronus navem ascenderet. Etiam: autem polliciti suerante peregrinatores honorarium so ducatorum, eo tamen ipse sua se improbitate privavit, adductis in periculum vitae cui ctis peregrinatoribus. Omnibus vero paratis III Non. Augusti,sole iam declivi ad occasum contendente, vexillum sacrum

50쪽

si xIT. DISPUTATIO,lis, biverant. Vix e conspecta terrae canctae in altum vela laeti dederant, cum eius diei vespera moritur Otho a Sch,

dingen, eques auratus et quia a terra remoti erant, nec quando appulsuri essent sciebant, ac ne licebat quidem neque ad sinistram, neque ad dexta: ram appellere, hinc Turca, inde Sullano Aegyptio minas intentante, eratque maris unda commoda et fluctibus agitata, quae saevitia ita cursum inhibebat nec ferre cadaver auram aestivalem poterat mediae sic licet aestatis, qua sol geminatis radiis, dum per eadem loca, quae ascendendo calefecerat ante, calorem intendit, in mare proiicitur. Decimo sexto Calendas Septembris, Cypri urbem Salinas appellunt. Regina Cypri, per viros selectos, equites duos auratos, ducem excipit, et ii quibus hominibus egeat, prompte Osteri: quos giatus accipit. Inter Cyprum et Rhodum mare undosum non caret periculo, estque navigandum perlinum flexuosum,nec cursus est toto mari, quo Venetiis Palaestina aditur, periculositor unde factum est, ut die demum viget imo nono Augusti morati autem fuerant ad vigesimum usque propter nauclerum, sua ibi tractantem Rhodum attingerent in audito, sit minus Magister ordinis XXX equites ad littus ablegat, qui splendore regio humani time Saxonem exceptum, in aedes magnifice tapetiis et lectis

ornatas deducerciat. Saxo arcem alcendit, visurus Sanctorum

reliquias, vas ibi custodiri, Pontilicii improbe nugantur. Nam monachi sumum imperitae in alii tudini vendentes, asservari in illa arce perhibent Brachium Ioannis Baptistae, brachium Blani,Georgii,Stephani,brachium et manum Cath rinae, Clarae, Thomae: se cadavete Antonii caput unius exundecim millibus virginum, corpus Euphemiae fragmentum crucis, de qua filius Dei pependerit, pascha nostrum actias: Nummum ex illis triginta, quibus venditus est ullus, quem vendebant filiis Israel: Crucem aeneam e pelvi confl

SEARCH

MENU NAVIGATION