F. Nicolai Concinae ... Origines, fundamenta, et capita prima delineata juris naturalis & gentium

발행: 1734년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

rIIIgit qda: Ita prima Judicia rerum agendarum, cujusmodi sunt: omne bonum es amandum et omne malum fugiendum: Intelligentia haec pro habitu me

tis accepta, peculiari nomine graecanico, appellatur Synderess. Ratio autem est, quae ex principiis illis, aut cognitionibus qui buscumque antecedentibus, Veritates, aut cognitiones alias exprimit, quae itidem rebus agendis, vel appetendis, fugiendi que inserviunt . Utriusque hujus facultatis munera luculenter explicabo. Quo in loco etiam , prata er jam memoratum Oxdinem naturae, rebus ipsis insitum, alium pandam ordinem Rationis , quem ex ordine naturae elicit ipsa Ratio. Nam S. Th

mas a) 1apientissime docet , quod sicut ordo Rationis rectra es ab

homine , ita ordo natura est ab ipso Deo . Et ideo in peccatis contra naturam , in quibus Uye ordo naturae miolatur , fit injuria ipse Deo ordinatori naturae - Ceterum ipsum Rationis rectae Ordinem ex naturae ordine derivari, iuem S. Thomas b praemiserat inquiens: Principia autem Rationis sunt ea , quae sunt secundum naturam . Nam Ratio , praesuppositis his , quae sunt a natura determinata , disponit alia , sicundum quod con enit . ut, caussa exempli Venereae

Voluptates, quae extra maris &foeminae coniunctionem , percipiuntur , naturae ordinem pervertunt . Ipsa autem maris , &foeminae conjunctio extra legitimum Μatrimonium, rectae Ra- tionis ordini adversatur. Perceptione namque voluptatum Pri

mi generis transgreditur inquit S. Thomas ce homo id quod est

secundum naturam determinatum circa usum evenereum : per alias

autem luxuriae species praeteritur solum id quod est secundum Ratio

nem rectam determinatum ex praesunossione tamen naturalium prin-eipiorum . Quae hic obiter dicta sunto ;. fuse autem ac dilii cide exponam , cum de ipso jure naturae edisseram, cum quo repugnare demonstrabo innuptos concubitus sine indissolubilis vitae societatis obligatione ; qui concubitus, tametsi naturae ordinem krVent, tamen ordinem rectae Rationis perturbant . quod satis est, ut jure naturae vetiti escte dicantur: idque mirum est, non Pervidisse germanos Grotios, Hugonem, ac Guillelmum, in hoc Ceteroquin juris genere consultissimos .. XII. Iam reliqua enarrare Pergam , quae de mente humana sumst

12쪽

petendarum , fugiendarumque principium . Agam itaque de Rationis consultatione, consilio, atque deliberatione; quidque sit judicium practicum , & imperium Rationis dicam . Maxime Xero, de mentis cognitione, sive judicio, quod Consilentia

minatur, & tam ad Intelligentiam, quam ad Rationem pertinet, disserendum veniet. Nam haec eonyci ntia est proxima regula, ac norma omnium humanarum, sive moralium actionum. Quem tamen /vocabuli conscientia sensum, ait Pusendorfius a neque in diminis litteris , neque apud meteres Auctores latinos, quantum mihi constat , occurreret, seu a scholasticis primo introductum. Quod ego non possum non vehementius admirari in homine ceteroquin do sto & erudito. Nam in omni plane significatione , . qua a Scholasticis nomen usurpatur , illud tum in sacris litteris, tum ab Auctoribus latinis aetatis aureae usurpatum fuisse, tam perspicue, quam quod maxime ostendam. Et a Cicerone quidem vix alio , quam Scholasticorum sensu , frequentius adhibetur, ut multis ejus locis expressis patebit , e quibus

unum quin isthuc transferam , non valeo me continere . Ait ergo Cicero; in omni mira sua quemquam , . a recta conficientia eran esum unguem , non oportet discedere. Ubi quis non videat ,

Ciceronem, conscientiae nomine , illud mentis judicium , aut Rationis redhae dictatum intelligero , quo quid bonum , quid malum, quid honestum, quid turpe, quid justum atque injustum, quidque agendum vel non agendum sit, judicamus qui significatus est praecipuus a Scholasticis conscientiae nominiaributus. Pusendorso tamen satis fuisset vel unum consuluisse

Calepinum , ne hac in re Scholasticos argueret novitatis . Sed Theologos de schola Catholica, impotens carpendi, proscindendique libido, hominem haeretieum, occaecavit. Qua etiam do caussa, facile crediderim , ab ejus Annotatore Barbeyracio, non fuisse lapsum hunc animadversum , qui ceteroqui annotatio nes sepe multiplicat momenti longe minoris . . XIIL Conscientiae tradita definitione, ejusque germana significatione vindicata , ac triplici ejusdem munere exposito G

doctrina S-Thomae , de Ciceronis, aliorumque avistoritate .ad-hil

13쪽

emidentia conJunctam , in Conscientiam Probabilem , Probabili Dubiam , Scrupulosam, Errantem, & II rotem . Quarum

omnium explicatissimas proferam notiones , discrimina , . gra, dus, & regulas: atque haec omnia, sicut & reliqua deinceps , non meis quidem viribus fretus, sed ad puriores sontes bibe do, multo felicius, 'Deo auspice, ac Verius explanabo, quam praestitit Pusendorsius: de quo mihi videtur verissimum latum a Leibnitio judicium ; dum cius ideas cogitationesque expendens , quae spectant principia & fundamenta Iusti , atque Injusti , dixit ij n' etair pas entre asser amant dans ces sortes de mariares sa) . Quamquam fateor Pusendorsius multa bonae frugis habet, non ex sua quidem penu deprompta, proprioque parta ingenio, sed industria sua ac labore multo , ex variis Auctoribus, etiam Scholasticis, derivata , simulque contexta , ut saepe fit. XIV. Post absolutam tractationem eorum omnium, quae de Mente humana scitu digna, ac necessaria esse putabo ad fundamenta firmissima jacienda Iuris universi; de altero hujus principio ac sente , quasique domicilio, idest, hominis VoIuntate , quae & est altera praecipua pars mirae rationalis , Orationem instituam. Quoniam vero voluntas universe in rebus expetendis de fugiendis moratur, & ignoti nulla est cupido, nulla appetitio , nullaque fugaiiccirco statim ostendam , quo cognitionis genere voluntas excitetur, alliciatur, suadeatur, Z moveaturi idque fieri non modo simplici mentis Intelligentia, &Ratione , sed etiam sensus perceptione, delectatione , atque dolore , evincam . Ceterum naturae ordo postulat , ut voluntas , quae est appetitus rationalis , ordinem illum sequatur , qui a recta Ratione praescribitur, aue exhibetur: itemque tota rationalis natura, utpote nobilior, atque perfectior, moderari debet inferiorem hominis naturam sentientem, istamque PriOri illi subigi necesse est , ut universus ordo servetur. Quod si Contingat oppostum, voluntas reatum incurrit; dum ipsa, &naturae, & rectae Rationis ordine contemto , illecebris sensuum illecta diffluit, e rumdemque tyrannide tora rationalis natura

14쪽

sime cur eveniat, ea est ratio generalis atque pulcherrima , quam reddit S. Thomas inquiens: in homine est duplex natura, scilicet raui-al3s , sensiti a. Et quia per operationem sensus k- permenit ad actus Rμtionis, ideo plures sequuntur inclinationes naturae sensti et in , quam ordinem Rationis. Plures enim Iunt , qui assequuntur rincipium rei 3 Τ am qui ad consummationem permemunt. Ex hoe autem mitia , peccata in hominibus promeniunt , quod sequantur inclinationem natura sensitι in contra ordinem Rati vis. Istius generalis causta aut rationis universae a S. Τhoma retectae plures particulares existunt, ac inter ceteras, . & prae ceteris illae, quas Cicero b) persequitur: ni,nis, inquit, omnes tenduntur insidiae , mel ab ut parentibus , nutrice , magistro, poeta, scena, multitudinis consensu ) , quos mori enume-- ι , qui teneros rudes cum acceperunt , inficiunt , fodiunt, ut molunt: et et ab ea , .qua penitos in omni sensis implicata insidet, imitatrix boni, moluptas, malarum autem mater omnium:

eMjus blanditiis eorrupti, qua natura bona sunt , quia dulcedine hae scabie carent , non eernimus satis . Quibus , initio libri tertii Τusculanarum quaestionum, haec omnino similia, si non Penitus eadem leguntur : par vulos nobis c natura o dedit igniculos , quos celeriter malis moribus, opinionibusque depramatis se

resinguimus , ut nusquam. naturo lumen appareat . Sunt enim ingeniis nostris semina innata mirtutum': quae , si adolescere liceret , ima nos ad beatam mitam natura perduceret. Nune aiatem μmul atque editi in lucem , . suscepti sumus , in omni continuo praevitate , in summa opinionum per versitate mersamur : ut pene cum lacte nutricis errorem suxisse quideamur. Cum mero parentibus redditi, demum magi*is traditi sumus, tum ita mariis imbuimur erroribus , ut manitati meritas, in opinioni confirmatae . natura ipsa cedat. Accedunt eodem poetae, qui cum magnam speciem doctrina sapientiaque prae se tulerunt , audiuntur, leguntur, eiuscuntur, σ inhaere eunt penitus in mentibus. Cum mero accedit eodem fuasi maximus quidam magister , populus , atque omnis undique ad vitia consentiens multitudo . tum plane in scimur opinionum pra- itate, a naturaque desciscimus Quibus omnibus rebus, si pue-

15쪽

i , nfidium IIldad rocul 'auci ucere , prohibere tota sol licitudine illi niterentur, quorum maxime interest , non tanta prosecto humanum genus redundaret tristissima segete vitiorum , neque illud in tam densam atque asperam quasi malo,rum silvam abstrusum, a bonis paucissimis lugeretur . Deus meliora faciat . Ego equidem, ut hoc loco dicam, quod de tota hac scriptione esset dicendum, probe cognosco, me in .

his latius excurrere, quam unius informationis lex, & natura

desideraret. Sed & scribentis genio, imo de justissimo fini quidpiam esse tribuendum, negaverit nemo ; praesertim si , iquM scribuntur, tametsi fuerint ultra debitum , non sint tamen extra rem , de qua disputatur . . XV. Filum nunc intermissum recipio . Postquam ergo generali quadam oratione naturalem ordinem explicavero; qui inter mentis Intelligentiam , Rationem , de Voluntatem, totamque vitam rationalem, & sentientem consistere debet: seriem deinceps, atque commercium cognitionum, humanarumque acti

num , distincte evolvam ; non ex aliqua quidem hypothesi commentitia , sed ipsa rerum natura consulta, atque intimi sensus experientia advocata; adeo ut, si qui velit ac possit interiores animi fui recessus subire, & qua par est diligentia, te attentione perlustrare, is proprio experimento comperturus sit, rem non alio modo se habere, quam quo a me tradetur. Nemo namque est, qui si paullulum sibi attendat , facile non advertat, primum percipi suo cognosci bonum, quocumque cognitionis genere id fiat ; bonum autem cognitum statim placet , si cognoscenti quidem ,

pensatis circumstantiis, conveniens esse intelligatur, vel utcumque congruere sentiatur : inde enascitur desiderium boni illius obtinendi: ex desiderio oritur animi intentio, sive propositum adipiscendi bonum desideratum e quo concepto proposito con stiliatio instituitur de eorum delectu, quae ad consequutionem boni propositi, quodque intenditur, conducibilia sunt: ex consultatione elicitur deliberatio , aut sententia , sive judicium ,

quo decernitur hoc vel illud esse deligendum: hoc Rationis judicium sequitur voluntatis electio , quae quandoque una ea demque est affectio voluntatis cum istius consensu ; quando que vero hic ab electione distinguitur , eamque praecedit : ut

16쪽

sed unum tamen prae alio lumitur . facta electione earum rerum, quae ad finem adipiscendum conferunt, sequitur earumdem rerum usus, quo finis reipsa comparatur et ac demum in fine obtento, ejusque possessione voluntas conquiescit , illoque fruitur. XVI. Haec quae modo delineavi, ut clariora evadant, exploratum faciam, in hominibus Ratione utentibus , quoties aliquid singulare expetendum , vel fugiendum est , semper praesto esse, aut continuo excitari ejusmodi judicia, sive sententiae generales : zonum es amandum . Malum fustiendum et ex quibus necessaria, ac naturali consequutione in Voluntate enascitur amor erga bonum universum; & fuga universi mali. At raro , aut etiam forte nunquam judicia illa generalia, atque hae amoris, & fugae, sive aversionis affectiones distincte,& clare, dum agendum est, se se produnt; tum propter boni, quod amatur, de mali, quod rejicitur, universitatem, tum propter eorundem judiciorum, atque ipsarum affectionum fere perennem in mente animoque praesentiam, ac tantam utrorumque enascendi facilitatem , ut non immerito dici queant quasi quaedam animae nostrae consuetudines , seu potius naturales mentis , & animi emanationes, propensiones, & inclinationes, usu tamcn Rationis , & exercitio circa singularia comparatae. Nam , neque in animantibus brutis, neque vero in infantibus, Rationis usu carentibus , extant generalia illa judicia, generalesque amoris, S odii affectiones; sed tam bruta , quam infantes Ratione desti tuti, sola singularia bona, & mala, quae sensus movent, per cipiunt, & illa sola expetunt , atque haec sola fugiunt , necesse sario voluptatis & doloris impulsu, sine ulla comparatione, ut loque delectu. Et quanquam cum in brutis, tum in infantibus species aliqua, seu verius umbra collationis, & electionis appareat ; nulla tamen in iis est Rationis comparatio , nullusque adeo delectus; sed in bonum unum prae alio neccssario impetu feruntur, ob majorem vividioremque voluptatis commotionem ab uno, quam ab altero bono factam. In hominibus vero, jam Rationis usu pollentibus , judicia illa generalia boni expetendi malique fugiendi , necnon amor ille universi boni, Omnis item ali fuga sunt aliae foecundaeque radices liberi arbitrii, aut Ii

17쪽

aqua omnis none itas &turpitudo humanarum aistionum, omne bonum , ac malum morale , ac omnis justitia Ze injustitia proxime fluunt . Propterea libertate sublata , nihil ultra est , quod suapte natura honestum de inhonestum, justum atque injustum dici, aut esse possit. Id, quod superiore seculo, per summam temerItatem, & impudentiam, inter ceteros maxime effutierunt Thomas Hobbes , & Benedictus Spinoeta : qui cum a plerisque gemini veluti dii , ac duo humanorum ingeniorum miracula habeantur , non vanum fuerit isthuc attulisse , quid

de illis senserint Viri in orbe litterario Clarissimi, deque nulla superstitione suspecti , iidemque Philosophi summi , ac maj rum gentium Mathematici. God ad Hobbium attinet, Leib-nitius sa) haec habet: uuid Cartesio in pis scis , Hobbio in moraliabus acutius ' At si ille jacono , hic Campanelia comparetur , apparet , illos humi repere s hos magnitudine cogitationum , consiliorum , imo desinationum assurgere in nubes , ac pene human e potentiae paria moliri. Humi ergo repit, judice Leibnitio, Hobbes Angliis , comparatus quidem cum Campanella natione Neapolitano , & professione Dominicario, qui suarum cogitationum magnitudine in nubes assurgit. Idem quoque Leibnitius , ac insuper Huygenius, Ne tonus, Bernullius, Fatius totam Spino-2ae doctrinam valde contemptibilem judicarunt, vel nulla ad Religionem habita ratione . Idque narratur a Petro Baelio sue his verbis: Ie finis par dire , que pluseurs persennec m'ont assure , que sa doctrine , consideree meme independemment des intereis de la Religion , a paru fori meprisabis avx plus grans mathematiciens denotre tems . Haec ego velim, serio perpendant litterati illi minoris longe subselli, qui Hobii , S: Spinoetae, tanquana divina ingenia celebrant, eorumque libros ad astra tollunt : quibus tamen in libris, caecum esse oportet , qui non videat monstrosas quibus ii scatent, rerum dictorumque repugnantias contrarie- rates , & contradiistiones ; tum sumptiones , sive hypotheses plane arbitrarias, ad libidinemque confictas, notiones, definitionesque ab rerum natura remotissmas; ac demum assertiones absolute positas non modo apertissime iniquas & impias , Verum etiam nullis, ne apparentibus quidem , argumentis con-

18쪽

Iam praeliat ut delineare pergam, quae de libertate humana erunta , me explicanda.

XUII. Nisi vero nosmetpsi in ambages tenebras conjicere& vana ac falsa consectari velimus , tam certum est , tamque nobis ipsi conscii sumus, liberos nos esse ea libertate, cujus mox dabo notionem , quam certum est , & quam conscii sumus , nos cogitare. Tria namque ad liberi arbitrii, seu libertatis, qua de agimus, notionem & naturam desiderantur atque susticiunt. r. ut voluntas per se & suapte natura sit achiva, & idonea movendo tum seipsam , tum alias plerasque hominis facultates , tamquam princ alis quidem caussa , at primae tamen caussae

subjecta. Σ. ut sit indifferens, hoc est sti apte natura ex aequo schabeat ad agendum &non agendum, tum ad agendum unum S alterum contrariorum , aut diversorum. 3. denique oPortet, ut voluntas, quae libera sit, potestatem, auctoritatem, imperium , ac plenum dominium habeat omnium suarum actionum ,

tum illarum etiam, quae ab aliis hominis facultatibus, ipsi voluntati subjectis, eliciuntur. Haec omnia quisque sibi diligenter

attendens, intima experientia , intimoque sensu serspicue suo in animo deprehendet. Nemo namque est, qui, nisi quandoque ex subita sensuum affectionumque commotione, usum Rationis praeveniente aliquid agat; nemo , inquam est , qui non sentiat, se de rebus agendis secum ipse consultationem inire , α deliberare, hoc est sententiam ferre: quod tamen persaepe ci tissime sit, ac veluti ictu oculi, in iis maxime, quibus frequenti & longa exercitatione animus assuevit . Ideo autem hominis Ratio consultationi instituendae par est, variisque ferendis sententiis tum de una eademque re agenda vel non agenda, tum de rebus diversis , aut contrariis praeferendis , aut postponendis , quia simplici ac necessaria mentis intelligentia continuo praesto sunt generalia illa dictata: Bonum est amandum: Malum uriendum: quorum ope ac virtute latissime patenti Ratio potest varias innumerasque facere assumptiones , similesque ac totidem

Promere conclusiones, sive ferre sententias circaLres omnes singulares- in quibus Boni, aut Μalinatura inest, vel sa Item apparet inesse. Ubi autem consultationi. atque deIiberationi datur locus, ibi quoque voluntatis facultatem activam, S in i l

19쪽

nium actionum esse oportet. Duo vero necessaria sunt, ex quibus proxime voluntas se possit determinare & applicare, sequere ipsa determinet, & applicet ad unum prae alio ample stendum, vel fugiendum. Requiritur nempe judicium, sive sententia Rationis, qua judicatur, atque decernitur quidpiam agendum esse

se, vel non agendum, aut unum alteri praeserendum. Deinde requiritur voluntatis seu appetitus affectio aliqua , quae Iudicium illud, sive sententiam Rationis antevertat . Statim enim ac bonum aliquod conveniens , aut malum contrarium percipitur, ante omnem deliberationem, amoris, &desiderii, vel aversionis & odii asse stus in appetitu seu voluntate exoritur :cujus asse eius essicacitate , niti ille cohibeatur , Ratio impellitur ad ferendum judicium eidem affectui consentaneum . XVIII. Ceterum neque Rationis judicium , quantumvis firmum & evidens ac decretorium, neque ulla voluntatis affectio, quantacumque illa sit , necessario determinant dc adigunt voluntatem ipsam , quae sua se potestate , suaque auctoritate &dominio determinat, & applicat ad eligendum , quod sibi libuerit; judicio tamen Rationis persuasa, suaque propria antecedente affectione ille sta, & sollicitata; minime vero fatali impetu compulsa , aut vi insuperabili attracta . Trahit equidem sita quemque voluptas; sed vigili & advertente Ratione, delirberantem & eligentem trahit. Non dico molentem , sed eligentem ; quia & liberi arbitrii hostes vel infestissimi , assirmant ,

quod negare non possunt , unumquemque volentem & libentem agere , voluntate saltem exequutionis , & consequente .

Nullum porro unquam a Ratione fertur judicium ita fixum ac Certum , atque , ut sic dicam , ita solitarium de bono aliquo eligendo, maloque fugiendo, quin simul exadverso alia appareant ferenda judicia, seu diversa, seu contraria, vel quidem

contradictoria , una cum argumentis , quibus illa possent firmari, qui biisque voluntas valeat adhaerere, aut saltem Rati nem propellere ad accuratiorem maturioremque vestigationem. Unde quoque patet apertissime , voluntatis seu appetitus asse nionem, quam diximus, etsi vehementissimam, aut recta ci- curari posse & extingui, aut vero multiplici via ac modo dex-

oblique ab ea declinari, ita, ut aflectio ipsa vel a fronte

20쪽

quidem oppugnata , vel animo ab ea utcunque averso, alioque distracto, onte sua languescas, &extinguatur. In contrarium nostrae huic doctrinae certissimae errorem iverunt Iansenistae, Scripturas, & ex Parribus Augustinum praecipue sine accuratioris philosophiae praesidio interpretantes: qui aut terrena eaque indomita cupiditate, aut coelesti, & indeclinabili delectatione,ctricem, quam didunῖ, voluntatem humanam necessario pertrahi, compelli, vincique assirmant: quam proinde non a necessitate liberam faciunt sed solum a molesta coactione, & violentia immunem ; quod nemo potest, ne somniando quidem inficias ire.. Nam quod volumus, profecto volumus: atque hoc unum estis voluntatem esse coactionis, &violentiae expertem. Μaxime vero dolendum, errorem hunc ram diu latius serpere, eorumquci etiam animos subire, quibus nulla est Iansienistarum cura. Ad hunc scopulum allidunt non modo dissoluti, impii, sed etiam quibus Religio maxime cordi esse videtur. Duos ego caussa exempli prodam hoc loco . Prior elh Christophorus Wittichius hae reticus quidem , sed strenuus alioquin Spinoaae oppugnator, qui ait sa) hae est libertatis nostrae idea, q-a agamus molentes, in libentes: eandemque ideam multis aliis in locis ejusdem operis o trudit, & fusius explicas . Alter est Iohannes Locxius , quem ego pariter haereticum agnosco, impium vero sive Atheum nequaquam: rametsi plerique impii esse cupientes, illum, utpo te, quemadmodum ipsi putant philosophum omnium celeriberrimum, ad suas partes trahere conentur : quem tamen Leib-nitius alicubi Metaphysicum appellat levioris armaturae . Ego vero ipsum magni certe facto , sed fatendum est, multa Pec dicavit, & ad rem quidem nostram praesentem quod attines, ex prodisesso docet b , de erit inquietudinem proxime det

rotem: quam tamen, pro religione, , &pro julti tia certo certius tenetinum est, a seipla, quemadmodum nos dIcbmus, ex potestate suoque arbitrio determinari; a seipsa, ir uam, instigata tamen, sed haud necessario compulsa desiderii inquietatione . Concedendum vero est , voluntatem nunquam , pro arbitrio suo, unius rei prae alia delectum habere, nisi ex praeva

V lente

SEARCH

MENU NAVIGATION