F. Nicolai Concinae ... Origines, fundamenta, et capita prima delineata juris naturalis & gentium

발행: 1734년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tioribus sunt concipiencia , ne animus simpliciter interrogantis inurbane offendatur: ita vero ut omnis mendacii species procul absit. Eo enim legis capite omnia mendacia prohibentur, omnes Orationum decipulae, omnes cavillationes , omnesque verborum a. mente alienationes. Denique Veritate continetur

Premsst fides . Alterum autem legis , qua de agimus, caput , quod est Veritas facti, damnat omnem fraudem , insidiam , calumniam, dolum, qui tum admittitur, quum aliud agitur, aliud simulatur; uti apud Ciceronem a definit Aquilius auctor formularum de dolo malo. Restat 3am, ut de societate aquiboni pauca dicam , quae ex societate Veri enascitur. Quod enim est cognitionis Verum , idem est actionis Bonum et quodque est Equum, sive Aequale in rebus utilibus , dum cognitionis commensum assequitur , idipsum est Iustum , hoc est . aequum bonum, dum actione perficitur. Quia autem alius es commensitis Arithmeticus, alius Geometricus , ideo etiam duplex est Aequum bonum similium rationum. Haec societas aequi boni duabus maxime, iisque principalibus legibus a Iitur, & sustinetur et quarum prior utramque , quam ex sensu communi supra posui-inis, continet, de Alieni abstinentia , sive restitutione, & de --mine iadendo o Hinc vis quaelibet , omnis injuria , omnis turpis quaestus , & omne Iucrum cum aliena jactura damnatur '. Ex hac lege oritur obligatio Dominii, ita ab Hugone Grotio eleganti, & essicaci significatione appellata ; qua obligatione quicunque alienum tenet, debet id domino restituere. Altera 1ocietatis Aequi boni lex est perfectioris virtutis, quae dictat homini hominis dilectionem , sive ut homo homini bene velit , ac faciat, cum potest: ex qua lege duae aliae prodeunt speciales: altera de summa necessitate es altera de utilitate innocua . Haec ex celeberri mo Vico sumpta sunt, levi aliqua mutatione facta , quae in caussa fuit , cur non illa de more signaverim . Quae cum pro schola dicendo satis enodavero , ad juris naturalis partitiones gradum faciam. Quanquam enim aliqua jam ejus diviso facta Videri possit, tamen non illius dividendi fine facta est, sed gratia tantum , S occasione data ejusdem juris investigandae originis proximae, proximique fundamenti ponendi, quod in co

42쪽

ibitione Veri Iocamus: unde etiam ipsiusmet naturalis juris, ex parte saltem , natura detegitur λ cujus ergo deinceps panes aut subiecta genera secernRm . . . a. XX XIII. Omnium vero prima juris naturalis partitio erit in prima principia per se nota s .est in conclusiones ex principiis eolis ctus : quarum aliae sunt principiis viciniores, aliae ab iisdem remotiores. Secunda in jus ut cum Guillelmo Grotio loquar, S: Praece immri. Ubi tamen observabo, proprie jus Concessi una non esse jus pro lege acceptum , sed jus pro Faeultate, & Potestate usurpatum . Quae enim vera lex est sui es servandae onus imponit, cui illa praescribitur. Nulla autem est

obligatio id faciendi, quod juris concessimi esse perhibetur; quo tantum libera tribuitur sive relinquitur facultas aliquid prout libuerit agendi , vel omittendi: cujusmodi , caussa exempli , est jus universe nubendi, testandi, se, & su a defendendi, aliaque id genus. Quo etiam loco discrimem, quod . modo laudatus Grotius ponit inter permissionem , de eonminonem ,, . expendam: ex quo discrimine contendit ille, nonnullis permotus rationibus , si accurate loquendum sit, nullum esse jus, quod alii communiter vocant Permust et um . Sed nominis quaestio es se videtur, dum re omnes cum Grotio consentiunt. . anquam vel ad sermonis proprietatem quod attinet, si permittori quidem verbum eo sensu in re, qua de agimus, adhiberetur, quo vulgo Theologi nostri ajunt, peccatum a Deo permitti; facile in

Grotii sententiam concederem: neque enim eodem antino, eademque ratione Deus naturae auctor nuptias e. c. , & Peccatum permittit. Sed prosecto verbum hoc la tinis etiam Script ribus pro concedere, aut facultatem jacere usurpatur: qua significatione illo quoque usus est Gaius jurisconsultus, qui a) ait: ad versus periculum naturalis Ratio permittit se defendere. Tertia Partitio est, qua Ius praeceptimum tribuitur in Iubens, & Verans ;hoc est, ut alii dicunt, alia sunt iuris naturalis praecepta A mantia , alia 'Negantia . Quarta sumitur ab obiecto , sive Subjecto, cui deseruntur res, Δρ actiones, quae imperantur & prohibentur: qua ratione jus naturale dividi potest in Dirii um , de Humanum. Prius est, quod cultum , & officia erga Deum au-

43쪽

ctorem naturae priaescribit ; cujus vultus lumen' signatum enu stimque est super omnes homines , quo illum cognoscere Posse sint , tanquam naturae auctorem ; & praecepta insuper in omnium cordibus indita atque insculpta, quibus eundem colere , venerari , eique parere obligamur . Ius hoc ad Traistatum de Religione naturali remittendum est . Ius naturale posterius , quod humanum 'dico , in rebus hominum , eorumque officiis versatur quod quinto rursus distribuitur in jus naturale Commune toti humano generi, & in Primatum , cujus aliae quoque plures esse possunt sectiones, pro diversis hominum statibus, &generibus actionum: ut jus naturale aliud Monasticum dici potest, quo quisque ad rectam morum vitaeque suae institutionem tenetur; aliud-, parentum, patrisfamilias, cimis, quo ossicia inter conjuges, erga filios, erga familiam, Cives, & Civitatem a natura praescribuntur &c. Uerum haec alias erunt singillatim suis quaeque locis pertractanda. Sexta demum, ac ultima , quam hoc loco facto , juris naturalis partitio est in Ius. naturale Primarium, & Secundarium: quae longe aliter accipio, quam in Scholis vulgo accipi consueverunt . Primaraum dico , quod spectat ea, quae a Stoicis dicta sunt Prima naturae , ' quaeque vitae corporeae intersunt et Secundario autem continentur , quae ab elidem Stoicis appellabantur naturae eonsequentia, conm nientia, aist consentanea quaeque ad vitam spectant rationalem.

XXXIV. Expletis juris naturalis sectionibus, & singularum membris , sed pro dividentis munere tantum , explicatis ; de

eiusdem juris constantia &. immutabilitate disputare aggrediar: atque jus ipsum naturale universum tam ' pro' legibus , quam pro facultate acceptum suapte natura omnino immutabile esse Ostendam I contra vero materiam . sive res & actiones eidem juri subjectas quam saepe mutationem subire . Haec autem disputatio propter rerum cognationem postulabit, ut de AEquitate edisseram, non ea, quae saepe pro omni jure tam naturali , quam voluntario sumitur; ut cum jurisprudentia definitur

Soni, Aequi; sed de illa quae Graecis dicitur , quae que ut inquit S. Th. a) es pars justitiae communiter dictae , tanquam justitia quaedam existens cujus proprium ossicium dirigeres justi-

44쪽

Jultitiam legalem , noi quaciem Iegum Verba interpretando , sed ea moderando , applicandoque rebus particularibus , quibus oportet, ratione habita ad mentem dc animum legislatoris. Neque AEquitas deserit omnino justum , sed justum illud deserit , quod verba legis sonant : neque etiam opponitur illa severitati, quae sequitur legis verba & veritatem, in quibus oportet: sequi autem legis verba, in quibus non oportet . id justum haud est, sed vitiosum, de peccatum , ut si redderetur depositum furioso, aut non puniretur Publicae privataeque tranquill litatis turbator , propterea quod leges generatim positae extanti de reddendo deposito, & nemine laedendo, aut occidendo: quae tamen leges in adductis casibus neque habent, neque vero possunt locum habere. Prima vero juris naturalis principia, illae que leges, quae virtutem imperant, S: vitia prohibent nullami recipere AEquitatem, qua de agimus, exploratum faciam ; uti Deum coliro : honesti, pie , sobrie raui sto: non moechaberis , non furaberis ine. AEquitatis hujusce occasione, simul etiam de Indulgentia , quae vulgo Dispensatio dicitur, latine autem vocari potest lege solutio, disserendum eri , nec non de Facilitate jurist sui remittendi, pacis, vel humanitatis caussa. Nullam vero indulgentiam , dispensationem , aut solutioncm cadere posse in prima juris naturalis principia, aut quae inde necessaria consequutione fluunt, ut sunt decalogi praecepta moralia , perspicuis ,1 α necessariis rationibus confirmabo . Non enim, e. c Deus temge furandi solvit Israelitas, cum eis praecepit res AEgyptioruml auferre, sed utpote supremus rerum omnium Dominus ab hisi in illos earum rerum dominium transtulit : neque rursus cum

Abrahamo jussit filium suum Isaaeum immolare, illum lego non occidendi solvit ; sed lex ipsa in se continet justae auctoritatis exceptionem. His subjungam essectuum juris naturalis generalem explicationem.

. XXXV. Quando omnia absolvero , quae de Iure Naturali generaliter mihi exponenda videbuntur; juris Gentrum genera ' Ies quoque notiones explanabo ; quidque inter istud & illud discriminis intersit, quantum fieri potest, aperiam. Rejiciana definitionem , quam tradit Ulpianus a ingulanse jus Wium est,

45쪽

quo gentes humana utuntur , quoa a na urara recea re IaGις 3m ruin

gere licet: quia illud omnibus animalibus , hoc solis hominibus inter

se commune set. Quae sane definitio non una tantum de caussa a veritate abludit: unde perperam etiam Pomponius ibidem l. 1. ad jus gentium revocat religionem erga Deum I & ut parentibus, ac patriae pareamus ἱ idemque peccatum peccat Florentinus , qui l. s. ejusdem juris esse ait , ut , atque inJuriam propulsemus. Haec enim omnia sunt omnino juris naturalis . cujus incapaces sunt belluae. Contra vero manumissiones, servitutes, ut eodem loco l. . docet Ulpianus, jure gentium inductae fuere : quod jus non ad jus naturale , sed ad jus moluntarrum, aut Pertinere constituam cum D.Th. qui ait a Di enim pi imo de ratione legis humanae, quod sit derimata a lege na-ttir.e , Et ex dictis patet: in secundum hoc di viditur jus posui et/um in Jus gentium, jus cimile: uti e. c. Legatorum admissiones ,& mutua vicinarum gentium commercia nulla naturali lege praecipiuntur, sed gentium tamen fere omnium , moratiorum saltem , tacito quodam consensu obtinuit , ut injuria fiat nationibus , ac Principibus Legatos mittentibus , nisi illi admittantur ; quemadmodum & cum exteri sine justis de caussis ab usitatis commerciis repelluntur. Plura hoc loco enumerabo quae sunt juris gentium propria : eaque declarabo ex jure naturali

profluere, non tanquam conclusiones omnino necessarias'; quae

enim sunt eiusmodi, juris ipsius naturalis portionem constituunt, ad illudque pertinent; neque tamen sicut modificationes, & applicationes penitus arbitrarias ; sed veluti conclusi nes medio modo se habentes: Sc hac ratione tradam , intelligi debere quod S. Th. loco citato docet, dum inquit: ad jus gentium pertinent ea qua deri vantur ex lege natura, sicut conclusi

nes ex principiis s. ut justae emptiones , menditiones , π alia ἔujusmodi, me quibus homines ad in vicem conmimere non possunt et quod est de lege naturas quia homo es naturaliter animal sociabile. Eiuae mero deri vantur a lege natura per modum particularis determinationis, pertinent ad jus cimile, secundum quod quaelibet Ci/vitas aliquia sibi accommode determinat. XXXV I. Quae postrema S. Thomae verba mihi occasonem

46쪽

praebebunt de natura & conditionibus generatim juris civilis disserendi, posteaquani satis ad meum institutum de jure gentium dixero . Data itaque ejus generali descripti'ne , seu potius ex antea dictis in memoriam revocata, statim eVincam, ius omne υoluntarium ci et iis , si justum quidem illud sit, nihil esse aliud ,

quam modificationes, applicatMnes, accommodationes, seu , ut loquitur S. Th. determinationes juris naturalis, vel etiam gentium ad casus &facta particularia, Prout cuique Civitati, Reipublicae, aut Regno, rebus Sapientum, bonorumque virorum judicio pensatis, videbitur expedire. Iuris naturae e. g. est, maleficos sceleratosque , & pacis sive privatae, sive publicae turbatores esse puniendos; sed quo debeant Poenarum genere pie. chi, quibusve modis, id juris civilis interest definire. Iure quoque sive Facultate naturali cuique liberum est facere testamen tum ; sed quibus testibus , quibus solemnitatibus , quibusve aliis conditionibus illud faciendum si , ad jus civile decernere pertinet. Verum id obiter hoc loco diruim esto; quod fit sediligenterque discutiendum, probandumque veniet, quando de jure privati dominii specialis sermo habebitur . Non enim me

latet , plerosque mordicus contendere, una tantum Principum concessione subditis liberam esse testamenti factionem 1 sed hi dum Principibus adulari volunt, eisdem non leve asserunt detrimentum. Nam si illorum latio ptitissima vim aliquam obtineret, consequens foret, ut neque Principibus ipsis liceret testamenta conscribere, aut nuncupare, neque Regna haereditaria institui pptuissent , vel possent in posterum . Verum de hoc alias: uti dixi . Fateor tamen Principum amstoritate , ac universe jure civili, justis accedentibus caussis, tum testamenti factionem , tum omnia quae sunt juris naturalis concessimi , vel ex parte , vel ex integro suspendi posse , aut etiam in Fr-Petuum prohiberi. Haec namque . tuniversa mutationi obnoxia sunt suapte natura, & iuri civili subjecta, justarum tamen cati s sarum accessione : quibus positis jam jus civile a jure naturali iubente, aut metante ortum ducit , & cum utroque consentit , neque proinde illud laedit , quod est concesssimum et Ex quo fit , ut civile sus sit aequum. Nam ut inquit S. Τh. a omnis lex huma-

47쪽

nitus poda istantum habet de ratione legis, inquantum a lege naturae derimatur: si mero in aliquo a lege naturali discordet, iam

nou erit lex, sed legis corruptis. Dum vero Ulpianus sa) ait :quod Principi placuit legis habet migorem; id intelligendum est,

si Principis placitum ad Rationem legemque naturae conso metur : alioquin moluntas Principis magis es iniquitas quam lex , judice D. Tn. Quamobrem jus civile vetare nequit, quod jus

naturale praecipit, neque quod istud vetat, illud potest prascipere. At vero, uti jam constat ex dictis paulo ante, quod jus naturale in utramque partem concedit, id potest jus civile utrinque praecipere, & prohibere : ut certis de caussis , volenti nubere potest Princeps nuptiis interdicere; nolenti contra potest imperare, ut nubat, si id bono communi Princeps

censuerit prudenter convenire . Hinc multo magis omnia ,

quae sunt ejusdem juris naturalis concessii possunt jure civili certis conditionibus alligari: quin Sc illa ipsa, quae sunt juris naturalis jubentis , atque metantis , cum ad commercium

hominum inter se pertinent. XXXVII. Quanquam vero, ut dictum est, jus civile nequeat prohibere, quod jus naturale jubet, neque ea quae hoc prohibentur, illo praecipi possint; contra tamen pluribus ostendam, nedum laudabile esse, sed etiam maxime necessarium, ut jure quoque civili plurima jubeantur , quae jure naturae jubentur , quaeque hoc vetita sunt , illo pariter interdicantur , praemiis Poenisque propositis , pro rerum & criminum gravitate . Atque universe agam de necessitate legum civilium ferendarum, quae tribus potissimum rationibus suadetur a D. Th. b ex Aristotele derivatis, quas sic legere est: ,, Dicen- dum , quod sicut Philosophus dicit I. Rhet. c. r. melius is est omnia ordinari lege , quam dimittere judicum arbi- trio. Et hoc propter tria . Primo quidem , quia facilius estis invenire paucos sapientes, qui suffciant ad rectas leges po- nendas, quam multos, qui requirerentur ad recte judican-

dum de singulis. Secundo, quia illi qui leges ponunt, exis multo tempore considerant, quid lege serendum sit, sed se judicia de singularibus factis fiunt ex casibus subito exoris

Dipiti oste

48쪽

tis. Facilius autem ex multis consideratis potest homo viis dere , quid re stum sit , quam solum ex aliquo uno fari isto . Tertio , quia legislatores judicant in universali , &,, de futuris e sed homines judiciis praesidentes iudicant deri praesentibus , ad quae assiciuntur amore , vel odio, aut aliri qua cupiditare : sic eorum depravatur judicium . Quia is ergo justitia animata judicis non invenitur in multis , deis quia flexibilis est , ideo necessarium fuit, in quibuscumque ,, est possibile, legem determinare , quid judicandum sit , &o paucissima arbitrio hominum Committere o is Ex quibus consequutione manifesta colligitur , omnes juris quaestiones ,

quoad fieri potessi , legum latione dirimendas esse , quaesti nes vcro facti , quod lege comprehendi non possint , judicio& examini Iudicum relinquere necesse est. XXX UIlI. Denique inter cetera, quar. generaliter de jure civili, quatenus a jure naturali emanat , dicturus sum ; hoc unum maxime erit , quod Principes ac Μagistratus civiles haudquaquam teneantur omnia prohibere , quae jure natura interdicta sunt, neque rursus Omnia praecipera , quae hoc eo dem. jure sunt jussa : quin e contrario iure naturae conVeniens est , in Civitatibus , Rebusquemb. minora pleraque mala , etsi publica , tolerare , contra ipsum jus naturale per Petrata, ad majora Praxavenda ; quemadmodum divine docet Th. a inquiens : is humanum regimen derivatur a divino,, regimine , & ipsum debet imitari. Deus autem, quam- , vis se omnipotens , & summe bonus , permittit tamen ali-

,, qua mala neri in universo, quae prohibere idest impedire

posset y ne eis sublatis, majora bona tollerentur , vel etiam ,, pejora maela sequerentur . Sic ergo dc in regimine humanori illi , qui praesunt, recte aliqua mala tolerant , ne aliqua se bona impediantur , vel etiam aliqua mala pejora incurran- ,, tur . scue Augustinus dicit in lib. h. de ordine c. 4.ri fer meretrices de rebus humanis, turbameris omnia libidinibus. Sic ergo quamvis infideles in suis ritibus peecent, tolera-- ri Possunt , vel propter aliquod bonum , quod ex eis Pro-M Venit , vel Propter aliquod malum , quod vitatur . - -

49쪽

is scilicet ad vitandum scandalum , vel dissidium , quod ex is hoc posset provenire , Vel impedimentum salutis eorum ,

se qui paulatim sic tolerati convertuntur ad fidem se . Caven-. dum veru maxime est, ne quis hinc colligat, .licitum, tiaberumque esse Principibus , ac Magistratibus tolerare, ut,

qui in vera Christi nde sunt innutriti , hi pro arbitratu suo.ab illa desciscant , aut ab aliis quocunque modo deducantur : hoc sane eos decet , imo oportet omnino impedire. Tolerantia ergo utendum est adversus infideles Δc haereticos , jamdudum gaudentes praescriptione , cumque tanta est eorum multitudo , ut , si extirpari vellent, Reipu, atque fidelium coetui grande periculum immineret . Propter hoc enim inquit S. I h. loco proxime citato , etiam Harerisorum s Paganorum ritus aliquando Eeelesia o toleramis , quando erat magnam idelium multitudo. Generatim vero maxima prudentia , &circum spectione opus est in legum civilium latione ; quae Omnes commune bonum sibi debent habere propositum )ne , dum earum conditores malum aliquod cupiunt propulsare , aut bono alicui providere , bona majora, & plura amceantur , vel pluribus & gravioribus malis occasio praebeatur . Mores praesertim inveterati , consuetudines , indoles ,.& ingenia Civitatum , atque Provinciarum spectanda sunt . Nam quae leges uni Civitati , aut Provinciae conducibiles sunt , saepe aliis possunt esse detrimento . Ubi non est consuetum delinquere , & certa crimina sunt inaudita , qui primum ea commiserint , quanquam leviora , eos licet , imo etiam oportet gravioribus poenis addicere I ne mores optimi diuturna consuetudine stabiliti , & sanctiore disciplina confirmati , remissione poenae , atque severitatis depra Ventur , depravatique in pluribus totam inficiant multitudinem, e . C. Scorta proscribere queunt ac debent Principes , Se Magistratus illarum Civitatum & Regionum , in quibus homines ad libidinem proni non sunt, neque adulteria , dc turpiora cri

mina locum habent: quae contra vitia sicubi regnent , aut ne regnent, prudenter timeatur; ibi meretrices satius est, ac convenit tolerare. Nam ut optime docet S. Th. a principia com-D munia

SEARCH

MENU NAVIGATION