장음표시 사용
21쪽
lente aliqua affectione, & praelationis judicio. Voluntas siqui dem eum pro sua natura & conditione absolute inctata, omnique peculiari asse stu exuta , similiter se habeat ad omnia peculiaria bona sibi convenientia expetenda , 3c mala contraria aspernanda, ex se vim profecto majorem non habet , neque adeo sussicientem, unius potius rei, quam alterius eligendae . Nihil autem fit, neque fieri potest sine vi, aut ratione, & cauias a susscienti & , ut habet verissimum effatum Peripateticum, ex eo , quod est ad utrumlibet , nihil sequitur . oportet ergo v luntatem & sua aliqua praevaIente affectione allici, & praeferente Rationis judicio suaderi , ut rem unam prae alia deligat, aut unam certam expetat, vel non expetat. Sed hoc semper alte maneat mente repostum , in ejusdem voluntatis
arbitrio, potestate positum esse, ut ipsa possit suam praevalentem 'asseChionem cohibere, mitigare, ac demum extinguere, nec non Rationem urgere ad judicium, sive sententiam vel suspendendam, vel ante executionem commutandam , aut alteram alterius. Ioco serendam . Quamobrem concIuditur , nunquam fieri posse juxta leges praestitutas, ut, vigilante quidem,& advertente Ratione, voluntas in rem aliquam singularem necessario feratur, vel ab ea avertatur. Ex hac namque Rationis vigilantia, & attentione, vel saltem animadversione , aut cogitatione aIiqua reflexa se se produnt semper notiones, & mo menta, ex quibus prior & praevalens assectio, praeter delibera tionem exorta , comprimi, & alia excitari queat ; tum judicium , aut sententia suspendi , & commutari , vel alia atque alia seiri. Quae omnia distinctius in Schola enucleabo. XIX. Secundum absolutam quantum nostru quidem instituto condUQἀbile erit, de Humano Arbitrio disputationem , Bonorum Partitionem faciam. atque malorum , seu res expetendas ct aspernandas in varia genera tribuam , earumque notiones , i
Proprietates, & gradus tradam, atque signabo. Tum adversus lHobbium, Spinoetam, a liosque sive Dogmaticos, sue Pyrrhonios tam Veteres, quam recentes evincam, quidpiam suapte natura honestum esse ac turpe. Hujus' autem honestatis & turpitudinis naturalis originem, statuam, omnino repetendam esse ex sempiterno ac necessario ordine rerum in ideis Mentis Divinae
22쪽
ejus arbitrariam impolitionem; contra ac muribus In locis, cum in Volumine De Jure 'Nat. Gent. , tum in Eride Scandica Ρα-
findorfius perperam statuit, juste propterea a Velthemio, alii L . que reprehensus Si impugnatus, neque satis purgatus, atquc defensus a Barbeyracio. In priore quidem lucubratione citata a ait Puisendorfius: stat disciplina Iuris naturae .... vera scientia men .suram implere possit, hautquidquam necessarium arbitramur 'cum non. nultis statuere , quaedam per se eitra omnem impositionem esse honesta aut turpia: δ haec facere objectum juris naturalis l=perpetui. Quam suam apprime falsam sententiam, suoque etiam instituto ex parte contrariam in Eride Scandica fulcire contendens, mirum i quot in velthemium evomuit convicia, maledictiones, S probra ,
non modo nobili viro, seu Dynaste vulgo Barone) qualis erat Pufendorfius, sed homine etiam rustico indignissima.
XX. Haec omnia excipiet generalis rerum expetendarum ac fugiendarum comparatio, cujus occasione Prodam Locxium citato superius lib. & cap. g. 3. 33. & seqq. minime assequutum
fuisse communem, ut ipse inquit, hominum consensum , affirmantium, voluntatem a bono & majori bono determinari , hoc est ad electionem &usum astringi: in quam sentetitiani auctoritate ductus cum aliquando & ipse concessisset, ait, se ab illa recedere debuisse, examine adhibito intentiore: Concludit que non bonum, aut majus bonum quanquam cognitum perinde ut est reapse) determinare voluntatem, nisi erga idem bonum accesserit inquietatio desiderit: quod multis qua exemplis Probare, qua rationibus pergit. Verum enimvero cum in intelligenda communi hominum consensione, tum in eo, quod ipse assirmat, vehementer errat. Nemo namque mortalium unquam som filavit, voluntatem determinari a bono, vel majori bono, si illud tale esse cognoscatur, sola cognitione contemplatrice ; sed omnes consentiunt, eam voluntatis determinationem
sequi ex cognitione practica ejusdem boni, & majoris boni: haesunt scholaephrases significantissimae, a quibus nec ipse cxius abhorruit, . qui principia practica ultro discrevit ab iis, quae in
otiosa morantur contemplatione. Iam vero ecquis nesciat, furem Christiana religione imbutum, deque ea minime dubitantem , cinnoscere, aeternam selicitatem esse bonu m quoddam in i
23쪽
tam te majus moclica pecunia, quam turatur λ Sed cognitio isthaee
in mera contemplatione subsistit contra vero 'adiice judicat , . sibi melius esse pecuniam furari, quam ab ea abstinere propter summam felicitatem, quae longe posita adhuc est. Itaque fur
pecuniae desiderio vel amore correptus, eam putat ProtemPore, quo sic affectus cit, malus bonum esse sibi , quam sempiternam felicitatem, cujus adeptione pro tabest; & erga quam
non tantum asscitur , quantum erga Pecuriam . Ceterum neque bonum, neque majus bonum particu ire, quodcunque illud sit, & quacumque demum cognitione Hle cognoscatur, neque illius desiderii inquietatio determinat voluntatem; sed haec se ipsa pro sua potestate & arbitrio, ut jam superius dictum est, determinat; pellecta tamen & incita- eodem sito desiderio majoris utique boni; non jam quod reipsa majus est, quodque tale esse cognoscitur speculatrice cognitione ; sed quod appetentipxactice, & pro circumstantiis, hic di nunc videatur majus, &convenientius sibi esse : quod saepe quidem contingit occasone desiderii vehementioris. Nam pro eo quod quisque est affectus plerunque de rebus judicat. At vero omnis asse aio, sive quodlibet desiderium necessario ac sine deliberatione in animo exo tum, debilitari delerique penitus ad extremum potest, quoad usus aliquis Rationis stipersit: qui si contra totus absorbeatur ;non jam ex arbitrio agitur , nihilque adeo peccatur.
XXI. Quae has tenus delineavi , principia & fontes spectant
actionum humanarum, sive moralium: sequentibus porro sch . ligearum naturam & affect iones considerabo, ut bonitatem, &vitiositatem , seu honestatem, & turpitudinem, justitiam, &injustitiam, magnitudinem, & parvitatem; tum quae sint rationes fundamenta actionum imputandarum, tam in bonam,
quam in malam partem, disquiram . Quod dum faciam plurium errata detegam , atque refellam I Stoicorum praesertim , quibus peccata omnia erant aequalia; & Pusendorfit, qui nonnulla sane peccat in ejusmodi actionum explanatione : ut cum caussa exempli ait a Formale actionis moralis eonsistit in imputa- timitate , ut ita dicam . Quod nemo non videt, a veritate longius abhorrere. Formale namque, sive forma aut notio propria cujuslibet actionis moralis posita est in convenientia & discre-
24쪽
pantia inter actionem ipsam, & ordinem naturae, nectaeque Rationis, necnon legem naturalem, aut Voluntariam: ex quo Oritur, ut achio imputari mereatur ad praemium, vel ad. poenam .
Quid quod potest contingere, ut in foro humano imputatione digna actio censeatur, quae revera moralis non sit ; esto pro tali extrinsecus habeatur Neque Nicolai Hertii annotatio ad eum locum satis est Pufendorsio ab errore vindicando, qui
rursus , ut cetera mittam , turpiter errat, cum eodem citato Cap. g. 9. docet , ea , quae gravioris metus caussa perpetrantur , imputanda non esse , tametsi suapte natura inhonesta sint, atque injusta : ut, si quis declinandae mortis caussisse , sibi a potentiore intentatae , interficiat innocentem . Qua in re , ut optime notat Barbeyracius , liquido apparet , Pusendorfium minus diligenter versatum fuisse , ejus que principia minus firma esse , sibique male invicem cohaerentia .
XXII. Succedent disputationes de multiplici ac vario humani generis , atque hominum statu . Nemo vero expediet , me quicquam esse dictitrum de felicissimo illo, sanctissimoque statu , in quo primos totius humani generis parentes fuisse conditos certo credimus , neque de statu , ut Vocant, naturae pura , atque corruptae , & per Christum Salvatorem reparatae: haec enim integra ad Theologos Sacrae Fidei remittimus . Nobis unice de iis propositum est disputare , quae lius possunt naturalis lumine Rationis retegi , & comPrchendi . Neque etiam de statu hominum physico verba fa,ciam : sed eorum multiplices status expendam , qui quoquo modo ad mores , & jura quaelibet perscrutanda & internoscenda conducunt . Quae certe statuum genera , faten- dum candide est , egregie Ρufendorfius inquisivit , atque distinxit quare a malevolis . per summam vinjuriam fuit hac de re , sicut de aliis plerisque, ad invidiam traductus; si hoc unum tamen , quantum ad Praesens attinet , excipias , quod hypotesis .loco ille habeat , potuisse absolute hominem exlegem vivere , dum id fatetur Dei bonitatem minime decuisse , neque humanae naturae dignitati congruere . Ast ego contra statum exlegem , & ipsam hominis
25쪽
mis , atque pei spicuis ration His Hic Puis
doria error ex illo altero profectus est , quod nihil honestum esse, aut turpe, nihilque justum atque injustum ratus sit, nisi libera Dei impositione , & lege athntraria . Quod adeo falsum
est, ut , quanquam delirando fingeremus, homines, qua Iesreipsa fiant, sponte e terra prodiisse , aut undecunque in hunc vorticem projectis , sine ullo conditore , & legislatore Deo , ex leges tamen esse non possent et eis siquidem lex esset sua ipsorum Ratio , sicut nunc esse advortis Sel denum quoquo defendam : quae Ratio & rebus insitum ordinem cognoscit ; de ex hoc alios peculiares ordines ratiocinando depromit : in quorum omnium ordinum custodia honestas , & justitia ; inperturbatione vero mrpitudo , & injustitia consistunt. Quamobrem sicut Atheus potest esse geometer , etsi certum sit , sine Deo neque res geometriae subjectas, neque Atheum ipsum, neque vero rem aliam quamlibet posse existere , imo ne possibilem quidem esse , ita Atheus ipse utrunque potest , dc c gnitione attingere , dc pro sua libertare quadantenus servare ossicia honestatis, Δe juris , quemadmodum scite animadversit Leibnitius tum in Praefat. ad Cod rem Iuris Gentium Dis manet, tum in latina Theodicaea editione g. 384. quo tammen posteriore loco serendum esse , ait , quod . ex opothesi Athei jus naturae foret imper uectius . Confessio sane verissima et nam de existentia Dei, ejusque providentia persuasione su
lata , ac omni religione excussa , in quibus .momenta sunt maxime ad bene vivendum ; ceterae omnes, quae supersunt, ossiciorum caussae& rationes nutant, atque vacillant, , exiguo admodum sunt incitamento. Hinc inter chimaeras, & commen
ta vanissima rejicienda sunt, quae Baetius aggerat, ut Atheorum extollat justitiam de honestatem . Nam ut Ciceronis Verbis
utar a), haud stio , an pietate admersus Deos sublata , fides etiam
societas humani generis , una excellentis ma mirtus , justitia tollatur. Ceterum pro veritate rei, homo non esset exlex , etiam si
daremur , quod sine summo scelere dari nequit, non esse Deum , aut non curari ab eo negotia humana s ut sapienter monet Grotius sue . Etenim si homo , hypothesi quidem repugnante , existeret,
26쪽
ctata vim legum naturalium obtinerent , quibus observandis obligaretur homo ipse ; quippe qui pro conditione su ae natu rae, quae maxime in Ratione Posita est , vivere deberet . Ob transgressionem tamen , ea hypothesi , nullas poenas esset daturus , Praeter Cohscientiae stimulos , ejusdemque Rationis
.biurgationes, aut repugnantiam . .
XXIII. Quo vero disputatio nostra de variis hominum sta-
. tibus, qui a praesens faciunt institutum , via , de ordine progrediatur , primum distinguam statum hominis in naturalem ,& admenestium , utriusque alias deinceps faciam partiti
nes , quarum ea erit Praecipua, quae . statum complectitur Pacιs , ae Setti e atque horum plures tradam notiones : tum
Varia genera personarum, quas homines possunt induere, percensebo. Quibus omnibus persolutis, statim aggrediar adver sus Hobbium demonstrare , hominem suapte natura non ad conjunctionem modo , quae est inter marem Sc foeminam generandae prolis caussa , sed plane ad societatem aptum natum esse ; qui tamen usu de disciplina jura moresque societatis ad- distit : quemadmodum natura ad litteras, scientias&omnium artium genera idoneus est, quas Vero solo studio & exercitatione adipiscitur : eo adhuc intercedente discrimine, quod homo
ipse ejusdem naturae vi multo aptior ad societatem nascatur , quam ad litterarum & artium consequutionem . Atque ut natura generationi aptus csscitur , congressu autem generat , ita natura est socialis ; usu vero.& disciplina societatem colit ac celebrat . Quemadmodum enim. corpus. a natura semen obtinet procreandae prolis, aut certe vim seminalem , qua ex integro semen . ipsum stato tempore primum essicitur quod tamen utrovis modo sit, procedente aetate, nutrition Per-ncitur, augetur, & reparatur ; ita animus prosecto cuiuslibet hominis, socialis vitae semina, aut saltem eorundem producendorum facultatem ab ipsa optima parente natura sortitur . quae
facultas in intelligentia & Ratione posita est ; quarum Vi &exercitatione , non solum ex animi proposito inita, sed etiam sponte sua , de necessario se se exerente , quamvis nulla extrinsecus accedat disciplina , multa promuntur in hominum
27쪽
' muum an modum m iptorum hominum itualis , co lationibus, &disciplinis adolescunt, florent, fruct usque uia rimos gignunt. Iam vel ex paucis his manifestissime arbitror apparere, quam falso Hobbius ca) concluserit: Ad societarem ergo homo aptus non natura , sed disciplina jactus es . Verum haec omnia pro Schola longe fusus Sc luculentius exponentur ; de singula quae in hanc rem habet Hobbius , ad examen adducam , simulque ejus patentissimas dictorum , atque sententiarum repugnantias , audientium oculis subjiciam . Neque vero societatis appetendae causia propria δέ princeps
sunt metus, indigentia , vitaeque corporeae utilitates; quae occasiones tantum sunt. Germana autem ac intima Vitae sociatis caussa est naturae Cognatio , non tam a corpore & sanguine , quam a Ratione & animo fluens . Quanquam ergo nullis sartunae bonis, neque mutuis ossiciis ad corporum commoda & sustentationem homines indigerent , nihilo mi
nus consociationem appeterent animorum , dc cogitationum , castaeque benevolentiae commercium : cujus ramen imam radicem, fateri oportet, esse naturae finitu dinem. Deus enim, utpote qui absolute, de omni ex parte infinitus est, pro suae naturae conditione, nullam expetit societatem, nec, si quam habeat , ex ea beatior esticitur , aut ullam , ne honestissimam quidem , capit delectationern . Qtuod autem aliter , ac a nobis definitur , m vita hominum sociali eveniat, id non natura , sed ejus depravatione fit; δc depravatione , inquam , non tam origine, quam Vitio voluntario , & mala delibera- . tione contracta sed natura ipsa, hoc est Ratione fusca licet,
XXIV- Deinde ex natura hominis sociabili corollarii I eo convellam hanc alteram , quam statuit Hobbius b), propositionem : negari non pote si , quin status hominum natura-lix , antequam in societatem coiretur , Fellum fueris y neque hoc
Ficiser , sed bellum omnium in omnes et quae propositio , &per se falsa est , de falsa insuper nititur anticipatione ; quod
homines olim segreges vixerint, per agros, silvas ferarum move padantes; qui Postea ex composito, & quorundam pru'ni: denriinfle
28쪽
dentiorum industila, & me tu , ceteratque niucellitatibus cisin pulsi in civitates , oppida, vicosque convenerint. Quae opinio ortum duxit a fictionibus veterum poetarum, aliorumque ignorantium veram humani generis originem:. a qua Prosecto continuato tempore homines universi secietatem coluerunt; si paucos forte aliquos, sed posterioris certe aevi, exceperis: ut de quibusdam dicitur , . si tamen vere dicitur , Americanis . Ecquis enim dubitet . quin a primis Parentibus omnes posteri per manus traditam societatis acceperint disciplinam et quam &post diluvium retinuerint; cum non litarii, sed in varios coetus divisi, in alias atque alias terrarum regiones ad sedes sibi quaerendas, com migrarent λ Et vero cum homines primi necessario esse debuerint mariti & uxores, parentes & filii , fratres & sorores , cognati & agnati, assines isque gentiles,.quis poterit comminisci, eos a se invicem distractos huc atque illuc , nulla certa vitae communitate habita, fuisse vagatos Societates autem omnium primae necessario ex consanguineis , cognatis, agnatis , assinibus , gentilibusque coaluerunt. I iisdemque gradibus magis minusve proximis ac remotis posteriores plirique omnes societates propagatae fuerunt I & non tam ex pactis quidem . atque condietis , quam naturae instinctu, propensione, & appetitu ;Rationis tamen ductu , atque regimine . . Quid quod eaedem hodie etiam vigent societatum instituendarum viae & rationes pNam quis vicus , quod oppidum , quae civitas est , quae pro majori saltem parte non ex pluribus familiis earundem gentium constet Huc cum pervenero plura Societatum genera distinguam . Verum enimvero, quanquam homines fingerentur primum segregem , ac solitariam vitam duxisse , & rana rum instar in variis terrarum partibus in lucem editi , singuli
a se invicem procul dissiti, palam adhuc faciam , statum hominum naturalem non esse. Bellum , sed Pacem et qui cum primum sibi obviam sorte venissent, in mutuos ruissent amplexus , & miras dedissent sibi laetitiae ac benevolentiae significationes; dum vel nihil de utilitatibus , di commodis a se invicem percipiendis cogitassent. Quam ad rem optime facit ra
29쪽
vit ex Ariltotele lib. s. Elia. c. 9. Inquiens et o ι loquamur de IeDeitate praesentis viω, Felix indiget amicis, non quidem propter utialitatem, cum si sibi se ciens ι nec propter ae lectationem, quia habet in sestse delectationem perfectam in operatione riserrutis s sed propter bonam operationem, ut scis ut eis benefaciat ν ut eos benefacere inspi- eisns delectetur, in ut ab eis in benefaciendo jumetur. Indiget enim
homo ad bene operandum auxιlis amicorum, tam in operibus Utae actia mae, quam in operibus mitis contemplati ae . Plura alia, a quibus
isthic recensendis abstineo, circa multiplices hominum status,tam' veros , quam quiri fingi possunt, & circa genera personarum discutiam : tum pleraque Hobbii S: Spinoetae deliria huc
spectantia , eorumque apertas contradictiones retegam, & id neis argumentis dispellam . O .
XXV. Sic lactis principiis & fundamentis universi juris ,
tractationem generalem exordiar de Iure Nat. & Gent. , dicturus alias de hujusmodi jure, quod cuique hominum statui, & personarum generi , aetionibusque conveniat. Quoniam vero sicut Ulpianus sa) re ste monet, juri operam daturum prius msse oportet, unde juris nomen descendat ego omnium primum , istius vocis cum antiquissimam, cum posteriorum temporum originem& etymon, multiplicemque ejus significatum, in medium proferam. Quod ad etymon quidem attinet, illud mihi maxime arridet, quod ego primum didici a Cl. Uico observatum; Ius ortum esse a Iome, qui antiquissimis latinis dicebatur Ious, ex quo fiebant genitivi Iemis, de Durire per contractionem deinde emersit Ius, auris: quae ipsa appellationis ratio divinam nobis juris originem . Pandit. Quantum vero ad eius attinet significatus, illud docebo primum accipi pro actionum humanarum adjuncto, seu modo, id est, pro eo, quod justum&aequum est ; aut verius Pro eo, quod non est injustum atque iniquum: qua usurpatione scite ab Hugone Grotio jus generatim dividitur in Rectorium , dc quatorium. Secundo jus accipi dicam pro qualitate morali, quae personae competit ad aliquid iuste agendum, possidendum ,
vel consequendum : qua acceptione ius tribuitur in Facultatem , & Aptitudinem , seu Dignitatem , ut Crotius loquitur , vel in Facuitatem , dc Meritum , sicut elegantius Cronovio , in annotationibus ad illum , visum est . Ad Facultatem revo- li
30쪽
usum fructum , jus pignoris, aliaque id genus . Simul ostendam omnem juris Facultatem regi Iustitia expletrice , seu contraetori , vulgo commutati a et Meritum contra respici a justitia attributrice , vulgo disributi a Utriusque hujus justitiae naturam S . proportionem vere ab Aristotele traditam , de male a Grotio rejectam sustinebo , mihi, praeter omnes Peripateticos,
aliosque, adstipulantibus Gronovio, Pusendorfio, & Vico. Quo in loco opportune justitiam universe definiam, ac sua in membra potiora dispertiam. Tertio juris significatia , illud usurpari amplissime dicam pro lege qualibet, aut regula actuum humanorum , quae tamen Ooligationem inducat ad id , quod rectum justumque est , peragendum et ubi generatim legis naturam ερ proprietates investigabo; quidque legem inter & consi
XXVI. Ius hac postrema signiscatione usurpatum tribuam in Naturale , & Voluntarium, vulgo Positimum . Naturali tantisper intermissis , de quo ceteroqui perpetua nobis erit oratio, de Voluntario pauca obiter delibabo e cujus data definitione , signatisoue conditionibus generalibus, quibus illud debeat circumscribi ; prima ejusdem erit diviso in Diminum, & Humanum illud in , & ζ' tum distinguam, & utrumque paucis explicabo . Humanum distribuam in in Cimile, &Ecclesiasticum , seu Pontisicium, & in alia quaedam minoris ana Plitudinis membra. Rursus tam Cimilis, quam Pontificii secido nem faciam in commune, Ac Primatum. Quibus omnibus, qua majori fieri poterit brevitate, expositis, Omissoque omnino juremere Voluntario Divino, & Pontificio, quippe quae sint a nostro instituto remotissima ; ad Ius Naturale, & Gentium revertar, non nulla adhuc de jure civili postea dicturus, quod istud ex priore illo proficiscatur, seu verius sit in quibusdam illius modificationibus positum; sicut alibi dicam. Ius laque naturale, pro leg acce pium . quid sit fuse ac lucide explica , , & diversas a diversis auctoribus tributas definitiones expendam . Ego equidem hanc praeceteris amplectar: narurale est, Quod naturalis R alio inter omnes homines eonstituit , y quod omni humano generi remm - est s Modque semper aequum bonum est. Diarcet 1μώG.
