장음표시 사용
31쪽
omnes per aeque custoditur. Hoc enim heu immane quantum a veritate abest i profecto si ex communi gentium custodia jus naturale penderetur, cos , qui illud inficiantur , caussa superiores evadere oporteret. Ecquod enim hujusce juris praeceptum
est, quod ubique gentium , semper , & ab omnibus sit peraeque custoditum Z Ego itaque praejactis jam principiis, & fundamentis innixus operam dabo diligentissimam , ut omni perspicuitate constet; jus esse toti humano generi constitutum ,& non ipsorum quidem hominum ingeniis excogitatum , neque populorum icitis, aut consuetudine invectum P sed ab ipsa Parente natura , ejusque origine insitum , atque ingenitum . Qua in disputatione ex antiquis Trasymachum praesertim , de Calliclem apud Platonem exagitabo Archelaum , & Aristidipum apud Laertium, & Carneadem de grege Scepticorum; ex junioribus vero maxime Thomam Hobbium, Benedictum Spinoetam , & Petrum Baelium alterum recentium Scepticorum
Arcesilam, sive Carneadem : cujus, hercules, libri, Dede aliorum quicquam it,praesentia dicam ), ut ubique terrarum in con- Cionibus comburerentur, ii, ad quos pertinet, multo selicitiores esse deberent, quam vel Athenienses fuerint de libris Protagorae Abderitae comburendis, deque eo urbe & agro exterminando, propterea quod de Diis, neque ut essent, neque ut non essent dicere habebat; vel Cato major de Carneade Athenas quam citius remittendo , ne Romanam corrumperet juventutem suo genere disputandi. Quod ne ego aut superstitiosa religione, aut impotenti severitate dicere videar, Baelium ipsum pro se judicem appeuo , qui de Carneade sa) ait : si Caton craimoit fur tout la subii ri lite d' esprit , la force du raisennem ent, avec quoi notre
m, ses .... illi Vous prouuent quelquenis, que te blanc est noli:,, Iis resiemblant au fili de Mercure, donet on a dii. su, ω Noeιtur Autol cus furtum in oenisus ad omneri facere assiarat, patria non degener artis , si candida de nigris , O de candentibus atra -
32쪽
reliquum est, nisi ut , eo ipso judice, libri illi, ad maximum praecavendum periculum , flammis justissimis absumantur εNullum Tane est hominum genus. magis Reipublicae. noxium , quam Sceptici , de omnibus ambigentes. Nam res ferme nullae 1unt , quae non aliquibus tenebris, aut suapte natura involvantur, aut saltem Sophistarum argutiis non possint involvi: S mens ipsa humana sua etiam densa caligine obscuratur. Contra vero pauci admodum sunt, qui diuturna Velint, aut valeant meditatione cum rebus innatas Sc adventitias , tum suas ipsorum tenebras dissipare.Praeterea ad aflirmandum,probandumque,quod affirmatur, argumentis aptis, non multi in infinito hominum genere idonei extant: ad dubitandum vero, reete , an secus ,
omnes sunt habilissimi, tum vel maxime proni, si de iis praesertim
agatur, quae vera cum sint, immensam creant molestiam, dum animus ad ea non conformatur. Nihil porro facilius, quam ut cuique fere consentaneae, probabilesque videantur rationes dubitandi; auctoresque dubitationum pro justis aequisque dispitiatoribus habeanthir; quasi res pro eo ac sunt, in medio ponant . Plerumque displicent, qui fiden ter pronunciant, atque a firmant; eisque adversandi saepe in aliis studium excitatur : atqui utrinque dubitantium personas sustinent, mirifice prosimulata sin-ccritate , in animos illabuntur . Hinc autem , quae necesse sit, malorum consequi monstra , alii cogitent. XXVII. Ad me quod attinet, cum jus naturale ab omni captione sartum techumque reddidero, illudque a natura in tabulis cordium nostrum insculptum explicuero, ab ejusdem communione bruta animantia procul abesse statuam et Soli enim, ut Cicero sapienter ait a), Ratione utentes jure ac lege vi vunt . Quamvis autem bestiae cognitione sensuum praestent, & inde consequen te appetitione. ferantur in res humano corpori, eisdemque communes; ex jure tamen, & lege non agunt , quod Ratione careant atque consilio . Quamobiem minus convenienter a Iustiniano b) dicitur : jus naturale est , quod natura omnia animaluedocuit. God tamen , fateor , abusione quadam recham po test habere interpretationem . Iuris quoque pro legς - Ccepti LB iiii us in
33쪽
usu & Exercita diarante olacium Rationis compotes tuos nihilominus juris potestate, facultate , merito , & benencio gaudere , planum faciam . XXVIII. Supremam originem juris naturalis a Deo equidem conditore arcessam , at minime gentium ab ejusdem actione
aliqua , seu voluntate, quocunque modo distincta ab illa, qua hominem condidit . Deo igitur , pro summo quidem arbitrio suo hominem condenti, liberum haudquaquam fuit, jus eidem
naturali inserere, neque ab hoc inserendo potuit temperare. Nam cum Ratione, quae est propria hominis natura, Ius natural omnino indi lubili nexu cohaeret; atque adeo sunt una eademque res: quod ut sit, pluribus dicam ; & una Pufendorfit plerasque
sinistras opinationes convellam: qui lib. II. De Iure Nat.' Gent. cap. III., in quo agit de Lege naturali, multis veris optimisque non pauca falsa & prava admiscet: ut cum F. q. cit. cap. ait: Objeetum juris naturalis non es necessarium ante legem et ex quoessicitur ne legem quidem ipsam necessariam esse , sed plene arbitrariam . Secundo, cum eodem F. dicit: Si enim is homo) aa
contraria incia fuisset a rictus , non sociale animal , sed alia feri , horridi speries animantis fuisset oducta . Quibus in verbis
hypothesis loco habetur , potuisse nominem ad osscia naturae rationali contraria adstringi, de non sociabilem creari , naturamque aut speciem seri & horridi animantis obtinere . Quae omnia & aperte falsa & periculi plena sunt . Rerum namque
naturae aut essentiae penitus necessariae immutabilesque extant, quae ab ipso Deo pro arbitratu suo nequeunt commutari , aliter suam ipsius naturam posset de essentiam commutare : quae estidea archetypa & necessaria omnium naturarum, quae fieri & existere possunt; quas tamen Deus liberrime essicit atque conserv at. Deinde etiam ab Utrico Hubero, & Nicolao Hertio, annotatoremo, Pusendorfius dignus reprehensione censetur, quod eodem it. cap. f. II. assirmet, principia juris naturalis, sive legem natualem universe ex informatione populari, assuetudine, usuque
'ublico hauriri: ex quo consequitur, principia illa posse a Rationeatentibus ignorari, neque iisdemquemquam obligari, si insoli-udine degeret, & nisi illa eadem principia ex aliorum disciplinaongiusculo studio addisceret. Quae opinio plurium, graVium--,ole
34쪽
sibi ipsi minime hac in parte constantem esse: neque suam satis lucide mentem explicat. Videtur eo tantum spectare voluisse, ut principia innata Cartesianorum sensu, hoc est menti impressa, cogitationum instar, rejiceret: in quo nos illi ultro manus damus. Sed dum extremum alterum minus verum declinat, in alterum longe periculosum incurrit. Atque ut Vere dicam, pro eo ac res habet, diu egomet anceps fui, utrum hanc Pufendorsi caussam susciperem defendendam . Verum pluribus elus locis sentcntiisque inter se comparatis, tandem animadverti, silccessu prospero id fieri minime potuisse. Denique, ut cetera missa faciam, si quae sunt alia eo in capite redarguenda; turpiter errat Pusendor rius, cum g. g. I 4.& II. Praecipuum juris aut legis naturalis collocat fundamentum in amore propriae utilitatis, quae rebus corporeis continetur; ets. postea fateatur, non quemlibet oporteresseipsum solum reliquis omnibus ubique praeferre, aut omnia pro ra utilia rate metiri. Ast ecquid mirum, Pusendorfium talia protulisse λqui, quanquam crassores, apertiusque ad impietatem, S nefas vergentes Hobbii errores aspernatus sit, aut emollire studuerit ; iulius tamen doctrinam atque principia, quoad poterat, assectabat, quo Electorem Palatinum, Carolum Ludovicum demereret, teste, de auditu quidem, Cl. Leibnitio, qui a) haec scribit : Relatum mihi es , cum primum ederet Pufendor ius elementa sua juri prudentia Haga comitum A. isso. hoe ipse eaptasse sibi famoremElectoris Palatini, Caroli Ludomici, quod Hobissum in praefatione commenda erit , ex eoque assumenda quaedam puta erit sibi , cum nimium consaret ipsi, summum Hobbesii admiratorem esse Electorem , cu i σ opus isthoe dedica vit , haeque ratione meruisse, ut Pro fessis Heideuergensis ipsi demandaretur. Hoc monuisse frustra forte
XXIX. Ad refellendos autem jam recensitos Pufendorfit errores , ex aeterno ac necessario rerum & Rationis ordine conficiam , objectum, sive res juri naturali subjeetas esse necessarias , ac indissolubili vinculo cum lege ipsa naturali conjunctas. Peccatum enim sinquit S. Thomas b ex hoe ipso quod es inordinatum, iuri naturali repugnat. Quod jus primo quidern continetur in lege aeterna , quae est aeterna Dei t. Ratio , aeternis rerum
35쪽
idcis, earundemque aeterno ordini consentanea . At vero juxidem nobis dictum, si rigore metaphysico loqui velimus, proprietnihil est aliud, quam lumen ipsum mentis nostrae paratum & expeditum ad pervidendum, Δ judicandum , quid in unaquaquet re expetendum, fugiendumque sit . Quamvis cnim nihil actu
cogitemus, jus tamen, sive legem naturalem in cordibus scriptam retinemus. Sic loco proxime citato sentit S. Thomas in quiens : jus naturale continetur primo qu=dem in lege aeterna syecundario mero in naturali judicatorio Rationis humanae Illa aurtem Rationis dictata , sive propositiones aut judicia, quae nostra in mente, cum quidpiam agendum, vel ab alio abstinendum est, excitantur, quaeque ostendunt , quid rectum pravumque sit, non tam sunt leges naturales consideratae, quam leges ipsis veluti lectae, intimatae , & applicatae voluntati. At legis lectio , intimatio applicatio proprie non est lex ipsa ; quae naturalis cum sit , alternum manet : lectio contra , intimatio , & applicatio , quae actu fiunt, transeunt . Hocce sensu intelligenda sunt verba sequentia , quae habctS. Th. sa): propositiones uni exsales Rationis practicae, ordinatae adactiones , habent rationem legis : qua quidem propositiones aliquando actualiter eonsiderantur 9 aliivando mero habitualiter a Ratione tenentur o Go etiam id facit, quod idem S. Doctor b ait : Synderesis dicitur lex intellectus nostri, inquantum es habitus continens princepta legis naturalis , quae sunt prima princisia operum
XXX. Hinc facillimum erit, instabile ac ruinosum juris
naturalis fundamentum , c vellere , a Pufendor fio in amore propriae utilitatis locatum . Si namque jus aut lex naturalis in mente habeat domicilium ; ecquis dubitet, quin ibidem
ejus quoque fundamentum reperiatur λ Fateor equidem, cum Primum homo formatus, atque in lucem editus est, de donec Rarionis compos evadat; amore tantum sive appetitu propriae utilitatis & delectationis, sed sola duce sensiliam perceptione , ad ea ferri, quae propterea docte a Stoicis prima naturae nominabantur. Sed observatum jam est, solos Ratione utentes jure a lege vivere. In his ergo solummodo juris naturalis fundamentum quaerendum est is, 'quod 8
36쪽
quod ego indubitate cum ingeniosissimo atque eruditissmo Viro Iohanne Baptista Vico , positum esse contendo in Cognitione Veri, non qualiscunque quidem, sed ejus tantum , quod hominum ossiciis per luitur. In cujus rei qualemcunque facit confirmationem, quod, quemadmodum vir laudatus observat, locutio vulgaris latina erat , sed origine satis sapienti , ut CDeremi eme pro rei hae naturae convenienter vivere diceretur; sicut ex
tat apud Terentium , qui, pro Comici stilo, communi vulgi sensu loquebatur. Recta autem natura, hominis Propria, est Ratio recta, cujus proprium est Vm um nosse. Homo igitur rectae
suae naturae convenienter vivit, quando ex quero, aut mere vivit et
id cum facit, honeste quoque, bene, ac vivit. Quod namque est merum, dum mente aut Ratione cognoscitur, id ipsit mest honestum, bonum , ac justum, dum animo seu voluntate eligitur, atque perficitur. Verum cnim, seu nihil est, quam mentis vel Rationis cognitio cum ordine rerum consentiens : in cujus proinde ordinis amore, delectu , usuque consistit omnis animi nostri honestas, bonitar, atque justitia. Ergo quod actionem ossiciumque respicit, primum est fundamentum juris naturalis. Quam sententiam , si e re nostra foret, multis posse mus Sacrorum Codicum testimoniis confirmare; quibus ambulare in meritate 3 & mia meritatis pro bonis, honestis, justisque
actionibus usurpantur; mendaces contra dicuntur, qui male inique agunt. Verum nobis vel intra cancellos nostros consistentibus non desunt δέ multi & graves, cum Veteres, tum recen
tes philosophi, qui hoc idem diserte doceant: ex antiquis quidem prae ceteris Plato, & Aristoteles; ex nuperrimis vero Prae sertim Wollastonus , qui libro inscripto Ebauche de la Religion:Naturalia pluribus ostendit , actiones bonas , & honestas , ac justas esse, quae veris mentis propositionibus consentiunt; pra i Vas contra & turpes, atque injustas, quae eisdem repugnant. t Quanquam quid opus est in re tam aperta testimoniis Privato-l rum 3 cum hic sit communis hominum sensus; sed non ab omni bus prae oculis satis habitus, inculcatusque in actionum moralium analysi facienda. At hic opportune roget quis, cum circa singu
laria ossicia, propter adjunctorum sive circumstantiaruIn involu- - , ruina Persaepe Veritas nuda & anerta in consoectum
37쪽
aliter fieri satis potest, quam oratione, qua Simmias cum Socrate, in Phaedone Platonis, ante medium aliquanto , utebatur, quaeque ex Ioli innis Serrani interpretatione sic habet illis in rebus sudiose est elaborandam , ut aut discamus , qu modo haec se habeant, aut in veniamus: Aut, si hoc fieri non potes, humanarum saltem rationum ea, melior firmiorque, id est, quae minus refutari posit, delecta: ei quasi insideamus: ut illa tanquam rate meriti, mitis istius pericula, di cultatesque ena vigemus , nis quis possit certiore tutiorque modo , firmiore quidem licet mehiculo, idest , di vino quodam merbo, traducι, atque transmitti . Quae postrema verba, ut obiter dicam , luce meridiana clarius produnt, Simmiam, sive Platonem, non modo subolfecisse , sed vividius etiam praesensisἡ in ea tanta humani generis caecitate divino quodam verbo opus fuisse. Quod cum ad nos summa Dei opt. benignitate factum sit, cavendum prose isto maxime est, ne illud moribus nostris, atque cupiditatibus laxiore interpretatione accomodare velimus , diligenterque providendum , ne , de tempore nostro cum primis Ecclesiae Christianae temporibus comparato , ea justissime dici queant , quae T. Livius de seculo suo cum initiis Rom. Reipublicae collato ajebat. Cum enim , quo tempore P. Valerius Cos. ad recipiendum Capitolium arma plebi dederat, omnes in verba juravissent, conventuros se jussu Consulis , nec injussu abituros , L. Quintius Cincinnatus Cos. mortuo Valerio suffectus, edixit, Omnes , qui in verba juraverant , armati ad lacum Regillum
adessent . ,, Camillari tum tribum sinquit Livius a pori pulum e/col Vere religione melle: primatum eo tempore, uintium
is fuisse , cum sacramento adacti sut . Sed nondum haee , quae ,, nunc renet seculum, negligentia Deorum venerat; nec, in ,, terpretando. sibi quisque )usjurandum, Sc leges aptas facie- bat , sed suos Potius mores ad ea accomodabat ,, . Non itaque Dei verbum, justaeque leges quaelibet, sive legitima potestate sancitae , sive optima parente natura insitae libera intemPretatione eludendae sunt , nostraeque cupiditati aptandae ;sed nostros potius mores ad eas accomodare debemus Probabiliorique sententiae , quae legibus ipsis consentiat , adhaere-
38쪽
re: quaeque sola nobis Pro Vera habenda est, dum veritas, qualis reipsa est , conspicua & explorata non extat: quod si aliter fiat , non Rationem ducem sequimur , sed appetitu Rationi repugnante abducimur . Verum haec non est hujus loci fusius, aut magis particulariter persequi . Nam mihi 'in praesentia solum sermo est de Vero generatim , & universe , quod sit primum juris naturalis fundamentum : id quod certe omnibus , Caecutire nolentibus , est manifestissimum . De hoc ergo Vero dicere Pergam , & quomodo ex eo Primae naturae leges orian.
. t XXXI. Quod ut apposite sat, animadvertere operae pretium est , hominem quemlibet & sibi & aliis vivere debere . Sibi quidem primum , tum quia in se & per se Prius existit ,
atque subsistit; tum quia aliiς vivere nequit , nisi sibi ante vivat. ι Deinde vero aliis , quia eisdem sociabilem a natura factum esse praediximus , propter ipsius naturae cognationem , non qualemcunque , aut solius corporis & sanguinis, sed Rationis & animi. Quoniam autem dictum superius est, tum
hominem rectae suae naturae convenienter ViVere, cum mere et iamis, hinc consequens fit, eum &sibi de aliis mere mi eretere . Iam ex vera Vita cujusque propria , seu ex mero , quo cujuslibet vita in se, & per se regenda est, hoc primum actu . premum elicitur juris naturalis praeceptam et Honeste ;quod idem senat, ac ramearo, seu vere imito. Honestas enim, ut optime Vicus ait sa) , ita meritatis pedisiqua est , uti est pedisequa mentis moluntas : O uti aeterna. quaeque meritas est cum aeterno rerum ardine aeanformatio mentis , ita honestas naturalis es sum aeterno rerum . de Rationis ' ordine eonformasia moluntatis Et quemadmodum congruentia cum idea ordinis& proportionis in corpore vocatur corporis honesas , corporis putihritudo A ita in animo dicitur animi honestas, Platoni Pulchritudo mistulis , & Stoicis appellatur humanae o natura Conme-siens . Illo porro. honeste 'imendi praecepto tenetur etiam hommo in solitudine degens , quia ubique sbi mere timere debet ἱ eodemque virtutum omnium , quae hominem ' in se perficiunt , ossicia concluduntur et atque ex ejus etiam sin-
39쪽
cera observatione vitae socialis praecepta servatu facillima sunt ; de quibus mox dicam . Interim , ex modo dictis , notare praestat , primam naturae legem , quam Pufendorfius lib. & cap. superius citatis F. i I. statuit, sponte sua corruere quo loco sic loquitur : Fundamentalis lex naturae isthaec erit : cuilibet homini quantum in se es, colendam conser- mandam esse paeificam ad versus alios socialitatem , indoliscopo generis humani in unimersum congruentem . Si de solo quidem jure naturae, quo humana societas gubernaretur, Pu-fendorfius agere instituisset ; posset aliqua forsitan ratione lex illa , tanquam , ut cum ipso loquar , fundamentalis rogari . Sed quoniam toto opere suo de universo jure naturae , illoque citato cap. speciatim de lege naturali in genere sibi assumpserat disserendum , nemo prudens illi , uti rogas , poterit respondere . Iure enim ac lege hujusce generis non modo socialis hominum vita , sed maxime ac primum cujusque propria , etsi
citra commercium agenda , temperatur. Lex ergo naturae prima , & , Pusendor ni phrasi , fundamentalis , ea esse debet , quae privaram cujusque vitam in Armet . Quanquam illa ipsa Pusendorfiana lex ne pro hominum quidem societate satis prudenter lata , seu potius convenientibus verbis concepta esse videtur . Leges namque universe rogatae , ut ad Particularia nequeant dcscenderet , tamen neque nimis generalibus formulis
concipi debent, sed ad cujusque captum facillimum, &, quoad ejus fieri potest , simplicius explicari ; peculiaresque actiones aliquae jubendae ac vetandae sunt, quibus legum Moptimi legislatoris finis obtineatur . Quae omnia recitatae Pusendorsi lagi deesse , cuique paululum attendenti patebit . Nam , ut hoc tantum nunc didam, societatis humanae finis proximus est pax ipsa, atque tranquillitas, & concordia universorum : ad cujus finis adeptionem, naturali, etiam primaria, lege, Particulare aliquod jussum vetitumque esse oportet. Quanto ergo satiuS fuisset Piisendorso cum communi sapientum , ac sere etiam vulgi consensu has duas principes naturae leges pro humana colenda & conservanda societate stabilire ' 'Nemimm udito: Suum cuique tribuito . Hae certe longe simpliciores sunt, promptiusque in mentem cuique Ratione utenti vcniunt , & aliquid distin-
40쪽
XXXII. Sed vero ego quanquam duas illas jam positas leges naturae praecipuas existimem , quibus hominum sbcietas ce-1ebretur , atque contineatur λ aliam tamen adhuc superiorem arbitror statuendam, radicemque simul bicipitem retegendam , a qua Omnes omnino pullulent naturales leges societatis . Cujus rei gratia necesse est animo reputare, quod jam praefati sumus , hominem , cum a natura sit ad societatem factus , nedum sibi, sed etiam aliis mere , S ex 'ero mi vere oportere , atque propterea communicare cum aliis tum Rationem S: Veiarum, tum bona utilia ex Bono , sive adeo ex Vero ipso .
Hinc jam cum doctissimo .Vico ex ipsa hominis sociali natura duplicem distinguo naturalem rerum societatem , alteram δε-ra , alteram boni, Prior Societas hac lege nititur, Bona Fide Agito, quae vere primaria est juris naturalis, societatem moderantis: eademque tantum sonat, ac con imitor persi
d sum nefarium est , inquit Cicero pro Roscio Comoedo ,
sidem frangere , qua continet mitam . Cl. Uicus ait, ex mero eυι-
.vito e sed pace tanti viri, cum de sociali vita agatur, significantius mihi videtur dicendum , conne i viso ; ut haec societatis lex ab altera possit disterni, qua etiam sibi mere mi vere cuique
praecipitur. Ejus legis duo facio summa capita ex dochrina pluries laudati Viri, a quo etiam , ut semel tantum dicam, quae sequuntur hoc in paragrapho, mutuabor. Alterum porro dictae legis caput jubet Veritatem dicti, quae optime Veriloquium appe blatur et caput alterum praecipit Veritatem facti, quae proprie dicenda esset Sedulitas, quae est gesto rei sine dolo, quamque etiam lexicographi interpretantur sidete incium . Caput prius Romani Iurisconsulti eleganter hac sormula concepere: Ex ANIMI Tu
SENTEM TIA Caput vero posterius hac altera: DoLus ΜΑ-x Us AB Es To . Ex Priore Praefatae legis capite unicuique sciscitanti ius est , ut illi verum dicatur λ ea quidem, qu. u ad ipsum
pertineant, palam aPerteque assirmando , vel negando , qua tenus sunt , vel non sunt. Percontanti vero de iis , quae sua scire non interest , vel etiam ipsurn nescire oportet, sincero fortique animo respondendum, jus illi non esse,' auo non convenire de rebus hujusmodi quaerere , neque adeo de illis licitum esse , vel animum colloquendi . Quae tamen response,
