Schlendrianus celebris practicorum magister brevi schediasmate neopracticis forensibus commendatus per Guilielmum Franckenberg ..

발행: 1720년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

mius Advocatorum Leodiensium numerus effecit, ut hodie non adeo habeantur fructiferi clientes Lerudienses, quam erant Olim. Deinde, quod antea paucis ex ordine Procuratomm erat proprium, cambrum Leodiensium patrocinium, jam in plures est divisum. Dom. Perge quaeis enarrare ea, quae vobis Amanuensibus incumbunt. Est enim mihi consilium, addicere aliquando meam operam alicui Procuratorum. Jub. P cipua nostra cura esse debet, ea, quae ab adversario Procuratore proinponuntur , accipere, notare, & in protocollum domesticum digerere. Ergo, liget Procurator a dientiae non intersit, nostra tamen praesentia dc cura supplere solet, quae sunt necessaria. Intelligis, miDomiti, quantum sit positum in bono & rerum periato amanuensi. Is omnium causarum curam gerit, monet, suggerit, quae agenda sint. Dom. Quid autem sibi vult ista saepe repetita obambulatio p delli, & amanuensium circumitio. Jub. Distin clas res quaeris. Distincta ergo opus responsione. Pedellus circumit sciscitando , quis ex Procuratoribus aliquid proponendum habeat in debito ordine, R recessus cujusvis copiam adversario procuratori, cujus nomen schedulae inscriptum, accipit, tradi que. Amanuenses vero quandoque ipsi tradunt copiam recessus, quando declinanda est alterius

52쪽

contradictio. Ego lapius me gontuli a loco meo ordinario, ad illum, qui est Procuratori adversario proximus, huicque recessum meum non prius tradidi,quam posteaquam aPatrono meo esset recitando absblutus , dc ita excludebam contradictionem. Sunt enim inter Procuratores, qui nihil facile sine contradictione transire patiuntur , & cum tales recessiis contradictorii dictentur Notario, temporis fit jactura interdum instat sententiarum publicatio , dc vigilandum est, ne per contradictionem talem aliquid scrupuli injiciatur. Nemo facile hanc praxin intelligit, nisi qui in ipsis rerum argumentis x satur. Dom. . Audivi aliquoties procuratorem, recitantem tuum pensum exscripto, aliquid corrigi velle : Inquit enim Protonotario dc Notariis mensae adsidentibus: Corrigaturis lacet. Putarem haec domi accurate examinanda fuisse. Jub Debebamus quidem. Sed facile est, ut error aliquis obrepat.Meo Patrono id raro accidit , quia, licet ego recessus leviores in Audientia habendos plerumque Compo nam, nam qui momenti aliquidhabent, ipsis Procuratoribus curae sunt, & saepe cum Advocato communicandi , vel ab eo expectandi securus tamen esse possit de mea industria , & accurate conscripta taella. Dom. Qualem mihi nominas tabellam ὸ gub. Tabellam vocamus folium G 4 istud

53쪽

istud ianum , vel plura conjuncta in quo omnes recessus , in unoctuoque ordine ic unaquoque Audientia recitandi , conscripti sunt, & ad marginem cujusque recessus nomen procuratoris adve sarii expressi . Hujus tabellae duo habemus exempla, eadem sorina descripta , quae ad mensam Notariorum per pedellum deseruntur, quo rum unum penes Lectores manet, qui fiunt Αμchivarii Camerales , alterum apud Notarios Cancellariae, & quovis trimestri spacio in unum volumen compinguntur. Alia duo exempla sunt ad manus, quorum unum est Procuratoris proprium, ex quo recitat recessum viva voce , alterum est scissum in parvas schedulas , cuique causae proprias , quae traduntur Procuratoribus adversie pamtis. Dom. Multum ergo laboris vestris manibus incumbit, si quemque recessum quadruplici exemplo describere oportet. Db. Verum dicis, kd pro numero negotiorum haec res non est amanuensis unius.

Ego potissima curo , & reliquis pensa distribuo. Nuda describendi opera facile alii mandari potest,

sed recessus ipsos quandoque componendi longe major & praestantior est curritum vero Calendarium teris minorum legalium vel praefixorum, vel collectorum ordinate habendi, omnes recessus prot Ollo mari

jori domestico accurate inscribendi, dc indicem

54쪽

conficiendi , aliquot millia epistolarum , Correspondentiae, ut vocant, &sub finem anni votivarum apprecationum ad clientes exarandi epistolas ad locum cursus publici deserendi, & pecuniam pro iis exsolvendi. Dom. Num vero literarum sumtus Magistro cursus publici solvendi a procuratore erogandi Db. Omnino, & hoc onere maxime gravatur officium Procuratorum, Cum non sint ex ui sumtus, & difficilis a clientibus recuperatio qui tamen de statu rerum suarum informari volunt. Hinc si praenumerationem postulet Procurator,hoc ei

vitio non vertendum. Cura rationum etiam mihi est commissa. Dom. Ita, ut audio, non multum

otii vobis superest. Jub. Certe parum , si negligentes haberi nolimus, & maxime ab audientia post publicationem sententiarum. Nostra tamen versatur utilitas in addiscenda Camerali praxi, acquirimus notitiam rerum forensium & personarum , facilioremque aliquando aditum ad officium aliquod publicum. Me hic fuisse, & Patrono meo inservisse nondum poenituit. Sed tamen aetas me invitat officium proprium quaerendum, & ad uxorem ducendam. Dom. Ego igitur, cum hodie fuerit dies Audientiae Sc sententiarum publicatio, tibi incommodare amplius nolo , advesperascit jam , & videtur insurgere aliqua tempestas, alia vi

55쪽

ce ulteriorem distursum tuum, ex quo jam doctior Giessenam redeo, expetiturus. Jub. Eris mihi semper gratus, & ego tuo desiderio non defuturus. Ca-Ve ne equus te ejiciat. Dom. Nullum cst periculum, modo ego equum non portare debeam , qui sessorcm vix gestare posse videtur. Iub. Tanto gravius periculum. Ergo feliciter abi, ec Vale.

SECUNDUM DOMITIUS. JUBENTIUS. DOM. Salve mi Iubenti, amice charissime l

Non potui non ad te reverti , cum a nUpera conVersatione tanto desiderio , plura abs

te discendi, fuerim inescatus. Db. Salve vicis. sim, charissime Domiti. Sed die Dominica te non expectassem. Dom. Equidem hac die veni, ut peris noctarem NeZlariae, quo magis sequente die tota fruerer , si licet, tua instructione. Jub. Consilium non est malum, poteris enim Crastino die limris matutinis confluxum sollicitantium tuis oculis Cernere. Sed interim tu secris non interfuisti

Dom. Intersui in hac urbe a prandio. DL ML

56쪽

etum, si tu studiosius Academicus tantum habui ta& parientiae & devotionis. Dom. Quali vero studiosi essent ab hac virtute alieni. Db. Certe vos a deceret maxime. Sed vidimus hic sepe stud U-sos, a dem, cum sacra Celebrarentur , in citas, non

auditum , sed spcctatum , & post geniculationis

aliquas, quibus aliorum auIcultantium attentio tu batur , mox Tecurrentes ad diversoria. Nescio an

Ienensium quorundam studiosorum mos, quem ego olim saepe non absque oflensione vidi, ad xos cicilenam translatus fuerit. T v si meliora sequeris, si mente c. 1aniore , 1enties apud temetipsum quantae sit tibi futurum utilitati. Dom. Imo vero juvenilis ista insania mihi valde displicet,iquando a pareraeum Vel praecenorum reprenensi ne liberati, hacsua libertare ad immodestiam usque abutuntur, aliorumque exempla non bona, sed reprehensione digna, imitantur. Auscultavi attente sermoni sacro hodierno , nihilque quod ostendere Usset orthodoms, audixi. Nc scio an fuerit 1scui, ut auctio, de docti inalis mCvctur B Fuit sed praestat Domiti ut ea de re tuum suspen das judicium. Ex uno sermone Loctor Eccle-

fasticus non dignoscitur. Dom Credo, sed fama est apud plerosque , ut acCepi , Dptima. Nemo sane Theologos publice prob H tos

57쪽

tos absque injuria heterodoriar est insimuIaturus. J ub. Mihi quidem histe de rebus inquire- ὸ re per alia negotia non licuit, sed quantum ex ore Procuratoris Patroni mei audivi , huic ille non probatur. Dom. Quamborem Putarem quam ex fructibus dignosci debere Doctorem λ με Noscisne tu quoque fuisse inter Doctores reprobatos , in quorum externis moribus nihil tuit reprehensione dignum p Dom. Puta ne tu omnes , qui ab aliis reprobantur , pr pterea esse reprobos Inverte casum, agnostes errorem tuum. Mea sententia, hoc ipso, quod i

ter ipses nostrae Confessionis Theologos in Academiis probatos, non eadem est hisce de rebus est se tentia, certum fit, quod disputatio tota, si forte ali. . qua non est de solis verbis , non sit de articulis fidei fundamenta attingentibus et Alias enim ex una aut altera parte Theologorum ad officia pu- .hlica docendi, in Academiis quidem, non essent recepti e Proinde eum qui alterutrius sententiam laudat, inter reprobos habendum non esse. Jub. Ego in hac materia me non satis versatum esse ais gnosco. Proponam quae dixisti data accasione Pro- euratori meo, & alia vice tibi respondebo. Vocor . iam ad disponendum crastinas rerum serensium curas. Proinde ciastino mane ad me redibis, comitaturus

58쪽

me ad curiam. Dom. Adero ante horam septimam matutinam, interim vale. Iub. Tu quoque nocteiuieta fruere. Dom. Adsum ut jussisti.& video trimi

ubenti, Occupatissimum. Multosque utriusque sexus homines tuum expectantes auxilium. Credo esse hic, causas suas sellicitaturos, sed eX gente rustica vel infima plebe. Jub. Sic est, & a Patrono

meo ad me missi, ut cum ipse honoratiores aliquos audit, ego his qualecunque largiar solatium tradendo iis schedulas sollicitatorias, quibus unusquisquem.Iudicem, Dnos. Praesides, Dnos. Assessores aggrediatur quotidie. Nos enim non decet talis importunitas , quae rusticitati facilius condonatur. Dom. Habetne flagitatio via eum effectum ut mat retur negotium. Jub. Nequaquam. Interim, alia ratione liberari ab hoc genere hominum non possiimus, qui Procuratorum aedibus quotidie sunt molasti, nisi manus eorum schedulis impleantur. Dom. Multum ergo operae facessunt hae schedulariiab. Quidni 3 Sed tamen ad rationes referunt aliqui hunc laborem. Apud nos amanuensibus non

invidetur, si aliquid honorarii dare velint litigantes: Saepenumero unum exemplum schedulae semcit, iuro describendo aliquoties, ipse cujus causa agitur,

artis scribendi est petitus, & leviori sumptui via ob indigenti m propriam vel ob tinacitatem Pa

59쪽

cem studet , a meridie est occupatus.. Sunt enim, qui nihil aliud quam hoc agere postunt vel Volunt..ciunt: alii, etiam Procuratores,qui typis mandari curant schedulas sollicitatorias, quibus uti possint ubi opus , ω sic liberantur amanuenses ab illa opera, idque fieri optant qui nobiliori labore occupari posisunt.. Domo Vellem ut explicares mihi modum schedulas has conficiendi JuL Rubrica processus primo loco nominari debet, Persisnarum, tandemque petiti, jam pro decreto, jami pro sententia.. Interdum causae merita potissima, quantum schedula capit,inserenda,sed hoc operae non est perfunctoria .. Quibus ampliores sunt facultates,. Curant ab Advocato etiam speciem faeti ex Aetis elaborari cum rationibus sui petiti, earaque typis: mandatam distribui.. Dom.. Quare in hac schedula additum est ar

Summum in mora periculum : Iu . Equidem hoc partes addi volunt, ut fortC decretum veΙse tentia maturetur,frustra tamen. hoc speratur neque Dni. Messores ideo citius causam referunt,i neque

esse tale periculum statim ideo credunt, quod schedula hoc dicat. Domo Explica mihi has. abbre viaturas in schedulis Misi. S.C.. .. GR. JuL. Significatur esse causam Mandatis Sine Claumla vel Cum Claugula vel Citationis 2 Dom. Qualem --

60쪽

credo esse adhu ultra captum tuum. Clausula ii

telligitur justificatoria facti ob quod Mandatum fuit

impetratumo Sed haec ros uberiore opus habet explicatione quam ut hoc Ioco M tempore fieri queat , Commentarii ad processum Cameralem hic sunt adeundi, inter omnes praecipuus Blumito Dom. Quidnam significat in schedida hac abbreviatio SQ. forte denotat Senatus Consultum siturinia--mo Iub- Ha, ha, hae I Quale tu mihi hic Senatus Consultum fingiso Dom- Audivi a commilitonibus meis Academ1cis aliquando hoc nominari. Jub. Nisi mihi verba das , crediderim lusus gratia aliquem ineptivisse , quod serio accipere non oporteto Abbrotatio S. Q. Rubricam actorum M processus Simplicis siuereia denotat, cujus explicatio ex Commentariis petenda, nam tu, si pateris tibi imponi a commilitonibus, utSCtum ciuiranranum aliquod credas ,. quovis Dupondio es imperitioris Dom- Gratias tibi habeo pro correctione meae ignorantiae,. neque mihi posthac verba dari patiar. Iubo Eamus jam in publicum,audita enim eth h ta septima & videbis undiquaque sellicitanaeso mo Ecce hic virum ornatisIime vestitum,

comitantem foeminam non minus Comiam,

SEARCH

MENU NAVIGATION