Schlendrianus celebris practicorum magister brevi schediasmate neopracticis forensibus commendatus per Guilielmum Franckenberg ..

발행: 1720년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Qui vel pudore vel metu afficitur, ad post u-Iandum est innabilis. Nam quae Cicero monuit, eos qui optime dicunt quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen non nisi timide ad

dicendum accedere , L. I. de ora ore , hoc Cum reliquis ejus monitis ad conciones Romanas antiquas pertinere exi stimandum est. Remedium s curum est a Schundriano. Truncum sane esse oporteret , qui qualitercunque facto intellecto, primam a secundo instantia discernere , formalia in i gibus & Interpretibus inculcata cXaminare, tum vero evoluto Auctorc formulario, recensere aliquo modo factivo,& interposito ad suum sensium medio concludendi , petitum aliquod efformare nesciret. Epistolam non erubescere , dixit idem priscae eloquentiae Princeps, Cum postularet satiS inverecunde laudari a Luccejo Historico v. Lib. 1. Epis α. Supplicam multo minus erubescere crediderim, nam relinquitur Iudicis discretioni , an petito velit annuere. Levius hic est periculum imo nullum. Ad multas commoditates conducit nunquam pudescere dc nihil non audere. Hoc paucos mortalium intelligere scripsit Erasimus in Encomio Stultitiae. Si denegetur petitum , rursus instabit causae Patronus , rationes denegari petiti divinare tentabit, &si audacior est, dc facundiae opinionem vel ut alter

22쪽

Antiphon apud Thuysic Lib. 8. p. m. 379. adeptus, cum judice expostulabit, donec spes decollaverit omnis. Ecce Schundrianum commodum & facia

lem, quo, qui scit uti caute , ne per imprudentiam in mulctam incurrat, laudem sui patrocinii. referre poterit egregiam praemia ampla.

Omnis Iabor patronorum serensium sit initio, ut processus periti obtineamur, quia hoc Principali

tunc temporis est utile. De eventu , nisi prematur ab adversario priacipalis , ne sit anxius causis patronus. Haec cura relinquatur parti quae decisione magis opus habet. Is inrerim sciet, si ita expedit , eam procrastinare. Conspii are autem Oportet Advocatum Procuratorem. Hic plerumque

illius nutu regitur. Quid quaeso facilius quam perere in principio prorogationes fatalium ad introducendam appellationem. Si causae nullae sunt in promtu, allega in posterum docendas r Aus unsffiig- nubesicheingenin Ursachen. Exhibe tandem Upplicam, & causare acijuncta omnia tibi non transmissa , mox producenda , interim fatalium prorogationem flagita. Satis temporis superest donec a Iudice constringaris. In Libello appellationis, cum pranatione veniae, salvo honore, ju- . dicem priorem nulliter egisse dc pronunciasse incusa,

23쪽

eusa, graVamina accumula, quorum probatione ad obtinendos pζocessus opus non habes. Scis enim ea in re scrupulositati non studere judicem. De eventu tu non est responsurus. Si processias decreri , nuncius qui insinuavit non revertitur tempore debito , iterum petes prorogationem fatalis reproductionis. Si es reus vel appellatus, expectabis proclama , levi disipendio unius florent , lucro interim insigni tempor s. Praeprimis tenendum axioma Sc silendriam , qui incul-Cat , agere caute, ut licet intelligantur artee, tamen vindicari nequeant. Comparebis tandem, sed petes dilationem ad exceptiones Producendas , & has dilationes tam diu repetes donec

prescindatur ulterior dilatio per Iudicem. Si dilationi petitae in Iudicio ad excipiendum , d

plicandum, vel aliud quod oporteret, agendum, adversarius Contradicat , invehaturque in moras tuas, studiose Ur ait collectas , tu non erubesces ex collectaneis tuis phrasium , singulari Glegantia & frequentia commendabilem , Ange-

vultu composito , in continenti reponere , petere terminum a Iudice. Haec omnia Schum

drianus docet , dc in usu esse didici, reprobato quidem a superioribus , qui tamen sit impuniac tus

24쪽

tus plerumque: Si metuis in contumaciam aliquid decretum iri , allega te scripsistis vel Principali vel Advocato , ιν auster vemel aus -i tigen sachen die Ans ori unte luben , und stelleloeitere dilation Hochri tersichem Arbitrio an heim. Vel si urgeat tempas , dic, te accepisse dierechiliche Noth Ust , muse ers durchsehen , undad stylum eingerichut v iam et oder da I e vas daran emavete , petendo saltem aliquot dies , Scsiperans ex diebus menses futuros. Interim curam scripti in ordinem redigendi, si opus, N. per tuam commoditatem non liceat , alii committe. Ecce rursus elegantem eamque facilem doctrinam Stalendriani. Observavi hujus rei praxin in musicis q u rundam Dominorum Procuratorum , quae invisere mihi licuit, eam normiuisse inutilem. Dubito tamen an eaedem Cautelae alibi juvare possint V. g.

in Iudiciis Statuum imperii Provincialibus , ubi

conveniunt Iudices certis anni temporibus , neque dilationes tales permittuntur. Alius ibidem erit Schlendrianus qui ex cujusque loci praxi observandus cauto Practico. Si es callidus, mox intelliges.& imitaberis. Saepius tamen audivi I Elarienses Dnos Procuratores Culpam in Advocatos extrancos rejicere, qui morarum sint cauta. Hoc ipsum est

quod Schlendrianum valde juvat, nam si fungi li,

25쪽

eet ossicio agendo saltem ea quae Advocatus jubet. facili mum est munus Procuratorium. Advoca tus scribit: a sententia quadam Judicis inferiosis i terpositam appellationem . sea per negotia Complura aliasue causas edi libellum appellationis intra fatalia non posse , jubet interim ut petas fatalium prorogationem. Tu de novae cause patrocinio Iaγtus, trium linearum schedulam sive iupplicam fieri cura, in qua fatalia prorosari petantur. Et sus.cit si tantum porrigatur scribae Iudicii, non opus esse puta expectare decretum Judicis, cui de tuis petitionibus moratrus raro aliquid constat. Hoc pelitum , licet interim ab Advocato nihil perstrib tur , tapius itera, dc observa ut nunquam tempus brevius petas , rarissime unius aliquot forte dierum. Menscs dari vel plures ii mre & calamo habere d hes, addito semper, quo magis tempori prospicias, ulteriori spatio per modum additamenti e morum vel trium , trium vel quatuor , quatuor vel sex mensum. Puta enim parvi referre an appellatus aliquot mensium intervallo fustretur. Et sic salvando fatalium cursum , probe functus es officio tuta Interim non negliges Advocatum monere ut tandem necessaria ad introducendam apeellationem tiba transmittat. Is si vult, stopae studio matur

di moca est utilior , mitici tibi libellum pring in

26쪽

grandem, in quo facti narratio erit verbosissima Scin circumstanciunculis diffusa , tum vero series gra minum ad numerum quantum fieri potest, aucta et non quae ex sententia ipsa resultant sua spo te, sed quae catalogus gravaminum ad verius sentenistias generalis, quem forte ad manus habes, percurrendum est istud caput , suggerit , dc ad casum Priesentem quoque modo sunt contorta. Nam eo facilius processus appellationis sperare licet, cum Iudex in tanto volumine, aliqua saltem sipeciem gravaminis ad effectum appellationis habere, est crediaturus : Examinatum iri omnia non metue, non enim fert temporis , pluriumque causarum quotidie o Currentium ratio. Adversarius tanto majori labo. re habebit opus ad remisionem tui libelli, Sc sic appellans tuus temporis beneficio fruitur : Quandoque Advocatus ne quidem mittit Procuratori ominuta ad libellum necessaria. e. g. sententiam praecedentem ad quam sese refert ea a qua appellatio interposita fuit , multa enim Advocato negotioBaccigere possunt ut aliquid praetermittatur. . Si 'que Procurator causam habebit ulteriorem moram excusandi dc culpam in Advocatum rejiciendi. Salubri consilio itaque in aliquibus Iudiciis constitutum, ut appellantes &ipsi lc Advocati juramento calumniae obstringantur priusquam appellatio ad-D 1 mk

27쪽

mittatur. Verissimum enim est, morae in deoidendis causis primam dc ultimam Causam esse Advocatos. Quod jam dudum adversus dicterium t Spirae spirare lites, non exspirare , observavit piissimus C-tus Casp. Z lerus Dis Them. III. Cap. i' g. 6. Non negaverim aliquando esse moram a parte Iudicis. Sed si erolixitati Advocatorum limites poni possent, Promtior a Iudice soret, credo , decisio. Procurator , A dvocati minister, proponit ea quae iIle vult. Excusatior illo, qui totius causae est director. Con-

Clusionem causae evitandi non minores sunt Cautela S Inoianica, ubi Certus productorum numeruS

lege est praefinitus , uti in Camera Imperiali non Iicet ultra duplicam, vel in causis Mandatorum S.C. ultra replicam progredis: imperitus foret Sehundrianus, qui isnoraret viam, triplicam vel duplicam etiam sine venia Iudicis protrudendi. Allegabis no-Va ab adversario prolata et in protocollo non negliges ad supplicam pro venia triplicandi porrectam te referre ν petendo ne quidquam statuatur donec ad acta fuerit admila, α sic quam a Iudice exp ctabas veniam, tibi ipsi praeveniendo dabis. Defecisioni, favorem omnia sanare existima non satis auditum clama. Si nondum es instructus ab Ad-VOCato , hujus mora , morbus , occupationes Mnescio quae excusationiura nomina in proto ii HI

28쪽

alleganda, ad dilationem proficient. Moritur etiaria Advocatus, vel quod frequentius , patrocinium vel vere vel ficte renunciavit, novus erat quaeren dus , hic ex magna chartarum mole informationem capere debet. Procurator, si ad causam novus accedat, se pro informatioue ex actis, squam tamen Advocati esse operam non tuam , putabis , tua enim extremis digitis absolvitun vel tres vel quatuor mensibus opus habere causatur. Et ita primum Multimum studium Schundrianicum est lucrum quaerere temporis. Scis enim decisionem non semper maturali a Iudice. Interim tu cum adversario procurator , qua morae tuae contradicit ac si jamjam sententia instaret , strenue & loquaciter collucta- heris. vetzlariae Audienxiae publicae adstare cubque licet. Ego non facile ullam neglexi. Et si pius risum movit, cum audirem Procuratorem eundem, qui cum altero dilationis ergo bellum verbale habebat, mox in alia Causa, imo eadem, simili modo ab altero excipi. Et siC mutuas fieri obsectiones, mutuas vicissim condonationes. Si scriptum aliquod quod tu putas tuo Principali obesse posse, post longas moras , vel saltem Recessiis quem putas merita causis continere, profertur , Schundrianus docet ut petas rejici ab actis,in eventum reserves responsionem. Ego mecum saepius reputavi, hanc eventualem rest

29쪽

vationens tibi magis nocere , quam prodesse. Dicis graria tantum peti rejectionem ab actis,cum, quid in meritis Contineat, nulla a Procuratore facta se inquisitio. Judex si videbitur necessaritim,tibi responsionem iniunget. Vidi ego scripta in Musatis Pr

curatorum conclusionis ergo producenda , cum relationem Actorum urgeri divinaret Procurator,

suibus praeter scripti ipsius prolixitatem,magnus adsunctorum numerus erat additus. Quae licet ad rem faciant nihil, tentare tamen licet periculo mulctae, a Principali restituendae. Interim impeditur referens, quia necesse habet farraginem istam perinlustrare, & inutilia ab utilibus dilaemere. Proc rator omnia rejicere potest in Advocatum,quia ipsius non est , sexcentarum μausarum merita scire, ichabere enumerata. ICribendum tamen dc Advocato vel Principali, ut te Procuratorem conceptis

verbis de statu rei informet, ne adeundo judicem resollicitando, minus gnarus videaris causae Cui patrocinaris. Ea quae tibi scribuntur memoria tene , 8c dili later evita, ne ad perscrutandam ulterius tuam notitiam deducaris. Si non es silex , poteris retinere facile ea, quae tibi in literis Paucis verbis significantur , dc videbere bene in Armatus , aloriamque tuae stalicitudinis tibi vindicare, & si bene res ceciderit, de palmario victorem monere non erubesces.

30쪽

besces. Si eventus voto tuo non respondeat verissimam simulque facilimam habebis excusationem quod per te non steterit, honorario tuo nihilo secius frueris. Dum servet conflictus ante conclusionem, docet Schundrianus, saepius recessiis in tuis Cau sis perorare , hoc enim utile est non solum existimationi, sed etiam crumenae. Nam omnia faciunt ad augendam summam liquidationis expenserum. Licet enim moderatio Iudicis Plerumque tantum bessem, Pandoque vix semissem relinquat, tamen adeo stolidus non eris , ut expectes honorarium post finitum processum. Neque hoc cliens bonus, si abs te velit rem suam curatius agi, patietur. Imo invenies litigantes faciles, praesertim universitates, qui tuae religioni summam praenumerando pro expensis, concredent, de qua tu rationem es redditurus. Compensanda enim est quantum fieri potest inertia eorum qui te derelinquunt, neque negligenda occasio pinguior. Sepissime exispenta compensantur per sententiam Iudicis, tum vero potens esse securus a moderatione tuarum rationum. Ex taxa laborum praescripta vivere , non est viri tuae conditionis , neque secta nostrorum temporum patitur. . Sublatis studiorum

praemiis etiam studia peritura, Suilius& Cosutianus

SEARCH

MENU NAVIGATION