Schlendrianus celebris practicorum magister brevi schediasmate neopracticis forensibus commendatus per Guilielmum Franckenberg ..

발행: 1720년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

censuere apud Tacit. Annal. Lib. XI. Cap. cujus orationis integrae probe memento. Sententia adversus tuum clientem lata , si serenda remedia commoda. Appellationem ubi heri potest, Leuterationem fremedium valde comm dum etiam in aliis Imperii Iudiciis quam Saxoniae Cum , de cujus abusu giglerus loco supra dicto disserit. 3 in integrum Restitutionem, Revisionem. Remedium restitutionis est utilillimum quia effectum Iud cati suspendit. Acta accumulari possunt . Judex aliis occupationibus distmetur. Interim aliquid sis. Si jure jurando calumniae opus est, risi --der Arnoch fuere Principalan una ire Advocaten

issens asstg. abi , Clausula adiecta e Oderdochsol es υι der Sache dientire ras hyn nichi verme net, conscientiam salvare putabis. Tandem, si ignarus quid antea in actis su rit dcductum , offerre juramentum procuratorium erubescas , i quotusquisque enim est ex Procu ratoribus qui inter tot causas quibus patrocinatur , singularum merita scire possit , Advocati hoc est officium non Procuratoris observa cautelam S lendriani, ut offeras Aa Iudice admittaris.

32쪽

. . .

Tentare licet, si non succedit, providentia tua saltem ab opinione temere oblati iuramenti te liberabit. ΑPHOR. VII. Petis a Schundriano consilium ad adquirenda tibi multarum causarum patrocinia λ Neque hic deis

erit magistcr. ' ' .

Ante omnia studendum est pro adquirenda qualicunque opinione scientiae, diligentiae dc obsequio sitatis Hisce enim parabis tibi apud seperiores aditum. Tum vero conciliabis tibi amicos, qui te ceu virum talem commendent. Insignis erit in te vir. tus di commendabilis si quidquid didiceris yel conjecturis assecutus fueris non estutias , nec scientem te simules. Plus sicire, quam loqui, sapientiam esse , ex Epidico memento. Male enim accipiuntur scioli & plusquam decet curiosi & garruli : Invigila quid rerum agatur in curia, qui processias petantur & decernantur , adversiariae parti mox denuncia, tuum offer patrocinium lc mitte quam in eromin tu habes typis impressam sermulam mandati procuratorii.

Si observaveris aliquem de tardiori progressu siue Causae conqueri, patieris libenter , licet ipse non facias, id enim honestas prohibeti, ut in Mandata-E rium

33쪽

rium praesentem culpa reseratur , quod vel nimium sit occupatus ; vel curatius agere dc flagitare judicem non soleat, vel aliud quid praetermiserit. &c. Si res eo deducta est ut novo procuratore sibi opus esse crediderit, tibique formulam mandati transmisisrit subscriptam , tu eam monstrare priori procuratori , & in judicio producere non erubesces. Ille enim ab isto cliente alias non satis bene honoratus , ut eo carere possit , renunciabit haut aegre suo mandato, mist mn der Sache ab sanden sie n. Et sic venies tu in possessionem. Ubi tamen non negligendum Ut acceptes renunciationem , nam fieri potest ut Principalis etiam tui pertaesus, vel alia de Causi ,priori Procuratori rursus aliquid agendum committas icis acceptationem abs te non factam causetus , pa- trocinium rursus occupeta

Initio nulIam sperne , quaecunque caua tibi defendenda offeratur , diligentem potius te monstra in omnibus. Allaborandum enim ut quacunque die Iuridica publice proponendum habeas aliquid. In novitiatu tuo videaris semper magis, quam sis, occulatior, & in contradicendo adverserio tuo, ita ut ne facile quid sine responsione dimittas, prona

34쪽

Ad mulctam dictatam frontem obduratam h be , nam tibi primo, vel soli , hoc non accidit, & si Principalis tuus te negligentem nolit fieri, sua sponte te praestabit indemnem. Ne tamen affectes primis annis tui officii mulistarum causarum patrocinia habere , non cuivis contingit hanc adire Corinthum, casus est rarior , & si

nuditas tua forte detegatur, vel circumstantiae mutentur, existimatio tua mox periclitabitur , opportunitati est invigilandum , tenenda capillis in fronte occasio. Nequidem nuncii negligendi , qui suo praeconio in regionibus dissitis copiam causarum

nonnullis conciliarunt. Tu vicissim eorum lavabis manus, processus decretos tibi amicis nunciis prae aliis insinuandos concredes , interim prorogatione fatalium ad plures menses tibi poterit consuli. Collectanea tibi para ex formulis variis reces.suum quibus pro re nata utaris , nam imitatione aliorum tu excusaberis, & Schundrramum pro stylo commode venditare poteris. Ubi majorem numerum causarum adquisivm ris , tunc eas quae minus utiles videbuntur aliis

Commendabis , qui tibi gratiam sunt habituri Est etiam filius, est gener, cui consulendum. Si officii tui ratio postulat ut pro cujusque j dicii more certis diebus publice compareas ,vestitu

35쪽

distincto, prout fieri consuetum in Camera Imperia- Ii quavis Audientia , tibique id fuerit quandoque

incommodum, mitte quae habes proponenda Collegae alii, cui sorte gratum accidit ut exsurgeret possit & audiri, cum hoc in causis suis accidat rarius. Tu vero si nominis celebritatem aliquam acquisieris, aliud enim decet novitios) tuae vacabis commoditati. Trecentae enim possunt colligi causae quibus absentia excusetur. Non satis commoda uteris valetudine vel acris intemperiem metuis r Habes eXpediendos nuncios hac ipsa hora, qui expectare non possunt : Es occupatus laboribus, in quibus , si noc ipso tempore seponeres , circuli tui admodum turbarentur : Invitatus es ad prandium vel amicos invitam: venit ad te hac ipsa hora aliquis ex tuis cli- entibus honoratioribus , cum quo Communicandum : Est in aedibus opifex , cui distincte monstrandum, quomodo res tibi necessaria fit perficienda,alio ui erraturus seret cum tuo dispendio & animi Vrit ine. Vel dic te ut compareas publice , dispolitum non csse. Variandae autem sunt excusationes, & memineris probe proxime praecedentium. Compertum non habeo an ad examen deducantur , id sepenumero audivi,in honore esse Procuratores, facile excusari, non in schola versari, sed in curia.

Praejudicia varia collige, sicci certus non sis,

36쪽

an ad tuum casium circumstantiae quadrent, tu tamen divinabis Sc allegabis, opinionemque diligentis viri hac ratione adquirere luidebis , nullum ex tua allegatione nascitur tibi periculum. Cave ne honorarium in annos plures non solutum succrescat: Monere non desine Diligenter scribe : Omnis epistola ad rationes refertur et Per nuncios liberalitatem eXcita , cumprimis tuam

diligentiam lauda, & laudari jube , massirpium preme , marime tempore eo quo tua opera indiget Principalis.

APHOR. VIII.

Sed manum de tabula. Retinere debet aliqua pro suis arcanis Magister cautus: Si uti didiceris his quae tradita sunt, bene tamen, ne artes intelligantur , si utilitatem fueris expertus, si nomen aliquod adeptus , gratiam habe Schlendriano. Si observationi diligenti dederis operam & imitationi, plura doceberis tuo Marte, & novas cautelas Schum ianicas invenire scies. Pugiles , si ictum quem in animo habent, ab adversario motu contrario elisum iri sentiunt, novum solent confestim instruere. Ita tu, si artem unam non succedere intelligis, mox aliam in promtu habere debes. Interim invid

37쪽

re noli si, his praxeptis, quae plurium annorum o sei vatione collecta sun hucusque ad secretiorem amicorum usum servata , nunc plures Neo-practici, dc gratis , Communicentur. Vicissim te Schlendrianus participem facit Colloquiorum trium, quae ipso fami ita habita , atque ob secretas quas Continent instructiones , scripto Comprehensa,ao amico accepit. Ceterum ut abstineas a censuris siuadeo. Acroamaticas hasce doctrinas si fastidis , si praestantioribus es imbutus , gratulabitur tibi ipse Schlendrianus & libenter sua contrahet vela. Si vero te iis usum esse, atque ad eas , ubi consilium te deseruit, confugisse serpius meministi , noli eas in videre aliis Si caute in iis versari nondum didicisti, tua erit culpa. Noli etiam Auctori ob propalationem indignari,cujus scopum si non a primordio, quod tamen facile est, intelligis , adire licebit iubentium M ab eo perdiscere. Hic enim ex familiari cum Auctore conversatione de consilio ejus certus , candide id exposuit in colloquio ultimo suo Domino.

- έ - -

38쪽

PRIMUM.

. JUBENTIUS : DOMITIUS.

T UB. Unde nobis ades , mi Domiti , ocreatus &scutica praesonga armatus Dom. EX Athe- neo vicino. Persiuaserunt enim commilitones aliquot, WetZlariam excursuri, ut eos comitarer. Feci tanto libentius , quod scirem , te Veterem amicum ibi commorari, cujus alloquio fruendi futura esset occasio. Equitantem Uero ocreatum esse oportebat ,. nectue , me hercle t macia lentum Caballum , brevi forte excoriandum , calamo scriptorio incitare poteram. Jub. Bene est. Salvum te esse laetori. Sed videris jam recurrere velle, urbem vix ingressus. Est hodie dies Audientiae publicae simulque publicationis sententiarum , cui intereste oPortet , & Patrono meo , Advocato Procuratori , cujus negotiorum forensium curam - per aliquot annos gero , adsistere. Adeo , ut parum otii ad confabulandum mihi siupersit, hac, qua venisti, die. Dom. Imo vero revertendum mihi est

Giessam hodie. Revocat enim collegium Iuridicum, quod

39쪽

quod ibi frequento Adpropinsuat solstitium vernale , coelum est serenum , adeo ut sub noctem reverti queam. Intra horae spacium nostris caballis illuc transvehimur , qui strepitu & clangore scuticarum , mirum quanturn i ad cursum incitantur. Jub. Sed quid si insesser aliquando cum Caballo prosterneretur. Dom. Hoc studiose non extimendum, ad varios cassis confirmandus est animus. Jub. Er- go alio die redibis P Dom. Id equidem certo assirmare non positam. In nostris Collegiis Praxin Cameralem aeque addiscimus. Cum estem ad Academiam dimittendus , mater mea Vidua ,cum Peritis consilium iniit , quae inter multas soret utilior pAlii Ienensem, alii Hallensem , alii Tubingensem

consuluere. Placuit tandem Giessensis , tanquam Imperiali Camerae proxima , cujus stylus ibi puta- hatur esse magis , quam alibi Crenitus. Animus autem mihi est operam dare studio forensi. Jub. Ego tamen utile credo tibi futurum , ut quae in Collegiis audis , per experientiam confirmentur. In Academiis nonnisi ex libris hauriunt Cameralem praxin. Uetalariae , quae in ipsis rerum argumeniatis obtinent, experimur. Proinde , ut siepius huc advoles, suadeo. Dom. Fiet , si modo pecuniae ad equum conducendum supersint. Sed ciuoniam

abs te didici, sere hodie Audientiam publicam &

40쪽

sentcntiarum pubi cationem, ego, dum commilitiones mei uroem transcursitant, temporis lucrum

sum facturus , peto igitur, ut me, si licet, in lo- cum Audientiae deducas. Jub. Licet ingredi cuique. modo modcste sese gerat. Sed properandum est, cum audita sit hora post meridiem prima. Dom. Siccine ad horas adstricta est isthaec Elennitas 3 ius. Est omnino. Sine ordine temporis negotia recte peragi nequeunt. Nonne & vobis Studiosis hora collegiorum Observanda m. Recte mones. Sed jam exs ectamus dudum, & nihil aliud video, quam viros togatos in conclavi obambulantes DA Hi sunt Procuratores Imperialis judicii. Expectant autem initium audientiae, quod interdum moram habet, si horis antomeridianis Collegium Camerale ultra duodecimam fuit Congregatum. Sed ecce iam subsellia occupant Procuratores, intrat pedet-lus , praeserens sceptrum judiciale Serenissimo D mino Iudici, quem sequuntur ex Dominis Assesso ibus quatuor. Dom Quid sibi vult baculus iste sit, niger Iub. Sceptrum est judiciale, jurisdictionis supremae signum. Ejusmodi signa judiciaria antiquissima esse historiae tradunt. Hoc vero sceptrum

aD ipsis Caesare Maximiliano L gestum , & Iudici

Camerae traditum , conservatumque fuisse, vetus est a majoribus accepta traditio. Dom. Quare non

F universi

SEARCH

MENU NAVIGATION