장음표시 사용
41쪽
universi Assetares Audientiae sunt praesentesλ Db.
Hoc antiquo tempore erat necessarium cum Audientiae celeorabarentur quotidie , posteaquam vero
animadversiam fuit, negotia judiciaria , actorumque relationes multum impediri tali consessu, externa ista prolixitas est immutata Ec compendiosior facta Audientiae frequentatio. Tu, Domiti, hic eX-tra caneellos subsistes, & cuncta observabis. Mihi locus est occupandus post subsellia, ut sim Patrono meo ad manus. Finita Audientia me expectabis, re ulterius confabulabimur. Dom. Non profecto poenituit me hic ad tertiam usque horam adfuisse. Sed multa sunt, quorum e licationem abs te de sidero. Ubi quaeso erit locus nostrae confabulationis 2 Db. In musto meo, si placet , & potero tibi ostendere nonnulla ipso opere , quae Verbis CX- poni non possimi, tibi, in hac palaestra plane hospiti, Verum quem audio equitantium & scuticarum strepitum m. Sunt , ut video, commilitones qui recurrunt Giessenam. CommIL Heus tu Domiti, nonne redire vis nobiscum m. Recurrite vos , si placet, ego satis mature sum reversurus.
Frustra enim hic fuisse nolo. Jub. Assideamus huic mensae, nam desinati sumus stando in Audientia. Dom. Nisi abutar favore tuo , ex sthedula, quae plumbo annotavi, ordine recitabo. Ali-
42쪽
qua , ipsa ratione dictante , intellexi, aliqua opus habent explanatione. Quod Iudex & A ssessores caput obtegant , autoritatis gratia fieri intelligo. Quod is , qui praesecturus erat sententias , ajebant adstantes mihi, vocari Protonotarium, P inclinet se coram Iudice, mandatum publicandi nutu accepturus , facile colligo. Silentium , quod Pedellus inclamat, baculo mensam feriens , satis percipitur. Existimavi id a strepitu hominum adstantia una originem traxisse. Sed ex sententiis plane ni
hil assequi potui, quid judicatum sit. Jub. Credo,
nam hoc vix ii intelligunt , qui Camerali Praxi operam dederunt aliquamdiu. Soli Procuratores, qui causis inserviunt , vim sententiae, quam audiunt, intelligunt. Interdum ipsi quoque, si non simul advocando causam defenderunt, eXplicatione opus habent,si, quae insit sententiae vis ac potestas interna, scire expediat. Id enim, nonnisi meritis cauis penitius cognitis , intelligitur. Deinde ad stylum sententiarum , quid unaquaeque vox denotet, intelliingendum , opus est exercitatione, neque per discursum subitaneum exponi poterit. Dom. Ergo ea de re imposterum uberiorem expectabo informationem. Audivi mulctari Procuratores in sententiis, mirum tantos viros non agere cautius e Db. Ipsi
43쪽
publice exaudiri. Sed hic reniti non licet superioribus. Homines sunt, & tentant pro cliente, qui quid juvare queat, restitutionemque mulctae expectant. Si amicum habeat quis, a quo moneatur, facilis est modus cavendi, ne omnium oculi in eum qui mulctatur, cum expressione, ut fieri selet,& nominis, & Cauta convertantur. Sequenti die excussus est rubor omnis. Audivi aliquando, quod non Elum refusionem mulctar,sed etiam pro reparatione honoris postulare quid liceat, quia propter clientem Pro- eurator mulctatus. Num id fiat, asseverare non audeo , nam talia nobis non patent et Habent sua secreta Patroni. Crediderim tamen , si casus existeret, & judicio denunciaretur, animadversionem severiorem insecuturam. Dom. Quid vero est, quod aliqui scribunt , dum Protonotarius praelegit sententias Annotatio haeC quare non fit ab omnibus λ Jub. Annotantur rubricae sententiarum , addita vocula aliqua , qua designatur , sententiam esse definitivam, confirmatoriam, reformatoriam, Iaritoriam, absolutoriam , non devolutivam, inter-ocutoriam , actoriam , litis contestatoriam , proclama &α &c. Ut ex catalogo quilibet Procurarorcas causas , quas ipse tuetur, discernat, &in Can- ' cellaria copiam , si opus , petat. Qui amanuenses Studiosos habent, caram annotationis his com
44쪽
mittunt. Proinde nostrum est officium , ut Catalogum Omnium causarum , quibus patroni nostri
inserviunt, habeamus. m. Sunt ne tam multa causiae , ut catalogum scripto comprehendere operae
sit pretium λ Iub. Quidni 3 Imprimis si aliquis
Procuratorum dudum fuit in celebritate. Ego i tegrum Volumen , quod hic vides , ordine alphabetico constriprum habeo. Dom. Mirares , litigiorum nunquam este finem. Et si Procuratores singuli, quos vidi in subselliis magno numero, tot
habent Causas, quantus erit numerus causarum om
nium Et quanto opus erit numero A flestorum styus. Verum est, etiam pauciores Procuratores pluS negotii facessere posse , quam Assessorum numerus praesens definire queat. Sed observandum, non omnes causas & decisiones esse difficilioris inspectionis. In Catalogo mei Patroni, ceteroqui satis prolixo, causarum in quibus est occupatus, sunt enim multae dudum definitae) si exceperim viginti circiter , reliquas facilioris laboris esse credo. Dom. Num ne igitur honoraria Procuratorum a qualitate causae aestimantur λ Jub. Abfit. Eadem est ratio sive de mille Imperialibus , sive de centum millibus agatur. Λ labore, non a pretio eauis, honoraria merentur Patroni. Potest esse causa levioris pretii , ic ma
45쪽
aestimationis. Interina qui magis honorant Patronos , hos honorari & coli prae caeteris , ratio dictitat. Dom. An expectanda est Procuratoti solutio honorarii finita causa Z jub. Fatuus ellet , qui
hoc faceret semper. Nam ex vento non Vivitur. Sunt clientcs , quorum crumena premenda est , .
dum dolet, juxta regulam discipulorum Hiepocratis : Non reperitur datum. Et nemo adeo ineptus eli , ut rationem inire nequeat pecuniae Praenume ratae. Idcirco ne defraudetur Procurator cavendum ipsi est a principio. Dantur multi litigantes ingrati, qui credunt , se non debere honorarium, nisi res ex voto succedat. Dom. Memini ex lectionibus Academicis Procuratorem esse litis dominum, annon ergo dirigere poterit processum ad exitum speratum Z Jub. Nae tu mihi videris quovis Domitio stultior. Dominium litis , si hunc haberet effectum , Procurator adversarius aeque foret litis dominus , dc suo muneri non defuturus. Abusus est , si Procurator aliquis suam esse eam autoritatem apud judicem existimat. Meus sane Patronus valde hoc mihi inculcavit, quem tamen scio haberi in celebritate & existimatione. Dom. An ergo Omnes in aequali existimatione non versantur. Jub. Hoc a fortuna dependet , si caetera recte se habeant , studia , sedulitas , prudentia. Nusquam tam
46쪽
men abest, nisi uno ex his deficiente. Quemadmodum vero in omni ordine ingenia hominum, non sunt aequalia , ita & hic usu venit. Dom. Quid consilii ergo ut largiora possint esse Proeuratoris commoda ὶ Jub. Qui advocando etiam laborant, existimationem facilius acquirere possunt , & hic est gradus proximus ad clientes plurimos habendos. Tum vero studendum est, ut a Principibus Ec Statibus Imperii annua impetrentur salaria. Sunt etiam privati litigantes honoratiores, qui ob plures causas, quas habent , annuum salarium promittunt. Sed plerique utuntur Advocatis extraneis. Credunt enim hos esse magis informatos. Et jam in unaquaque provincia numerus est Advocatorum tantus , ut alter alterum , ceu figulus figulum odio habeant. A meo Patrono didici , olim Spirae praestantissimos totius Germaniae fuisse Advocatos , ut,
qui causam graviorem defendendam habuerir, Spi. rensem Advocatum sibi quaesiverit. Alii sunt hodie mores , & nimium evulgatae artes. Deinde, ut antea memini, in tempore est vigilandum. Dom.
Nimium deflectimus ab ordine Audientiae. Quare discesserunt serenissimus Iudex & Assessorum tres,
uno remanente & sceptrum occupante. Jub. Fianita sententiarum publicatione inceperunt , ut audisti, Procuratores causas suas perorare. Huic rei
47쪽
austultabant olim Iudex dc omnes Assessores congregati. Cogita , quam taediola Sc Qmnisera fum it auscultatio dictantium suos recessus , quos Nora ii Calamo excipiebant , ita ut in aliquot mensibus ordo inter Procuratores absolveretur. Sed huic rei remedium allatum post Recessum Imperii Anno I 63 . Neque opus est , ut plures Assessores , quam unus , Audientiae praesit. Quandoque etiam unus ex Dominis Praesidibus Elium accupat loco Domini Judicis. Dom. Observavi silentium perpetuum ejus qui Audientiae praeest, nisi quod in juramento praestando Procuratori verbis praeterit. fus. Verum est . Sc nihil habet quam hoc loquendum, qui Audientiae praesidet. Nisi quod observaverim ,
quandoque , ubi Procuratores, contradicendo sibi invicem , moderationis terminos eXcederent , AG sessorem interloquendo inhibuisse. Dom. In nostra patria etiam est illustre judicium provinciale, ubi tamen audientiae hujusmodi non frequentantur. An ergo necestaria est Iudicio Camerali Audientia 3Iub. Est omnino ex prima hujus Iudicii constitutione , dc habet suos usus insignes , inter alios , ut non necesse sit partes ad quemcunque achim judicialem citare , sed quic8uid fit Procuratore praesente , id vim habet notitiae lepalis. Dom. Ergo si absens est Procurator , cessabit iste effectus 3 ius.
48쪽
Minime. Sussicit enim adesse ejus mandatum generale ad acta productum. Si valetudine vel alia justa causa impediatur , ut intersit Audientiae, , poterit ex Collegis alium rogare , ut recessum scriptoeomprehensum in ordine recitet. Hinc mandata
continent facultatem substituendi. Sed substitutus ordinarius non semper est is, qui rogatur, sepe alius. Et nostri muneris est plerumque quaerere ex Procuratorum praesentium numero aliquem, qui hoc ossicio libenter defungatur. Seniores autem requirere solent juniores , non vicissim nisi sit
proximus in subselliis. Dom. Nonne hoc foret munus substituti ordinarii 3 Ad quid ergo substitutio P Jub. Non inepte quaeris, sed ita res
sunt Comparatae, ut is, qui subvitutioni Consentit, de omnibus cauta meritis nihil sciat, neque ei a Procuratore Principali quicquam aperiatur. Adeo, ut
haud raro substitutue parti adverse ossicio suo adsistat , siuae substitutionis immemor. Cautus fuit meus Patronus, ne a se id fieret. Eum in finem mihi demandatum fuit, catalogum subintutionum conficere , ne vel utriusque parti ignoranter fiat substitutus, vel adversari e partis principalis Procurator. Duplex substitutio hac cautela evitabatur, ω, si altera pars principaliter desideraret patrocinium, renunciabat Patronus meus substitutioni. G Dom.
49쪽
Dom. Nondum audivi cujus usus sit substitutio. Db. Lege est sancita, sed usus non alius, quam ut,
existente forte casu mortis procuratoris, sententia
possit serri contra substitutum, qui siepenumero, esse substitutum, dudum est oblitus. Nam subscribit mandato substitutus plerumque in Audientia Cum producendum est mandatum , & mutuos sibi
honores ea in re exhibere solent procuratores. Plerumque subcribere rogatur tanquam substitutus junior Procurator , non aeque ex senioribus aliquisa juniore. Dom. Ego credidi, ab ipso principali litigante eligi persenam substituti Db. Minime gentium. Hi sepe nec Procuratorem aliter quam solo nomine norunt . multo minus substitutum. Dom. Unde vero hoc accidit Jub. D. gebo te hoc, Domiti. Procurator Camerae parare tibi debet amicitiam Sc fiduciam Advocatorum, um-
primis in provinciis, ubi regnant litigia. Hi qua cunque causas ad hunc deserunt. Si opus est mandato transmittitur formula mandati typis impressa,& relin- suitur plerumque arbitrio Procuratoris electio substituti. Ego diebus Iuridicis hora undecima antems ridiana cancellariam intrare soleo percontatum, an pro meo Patrono aliquod ex Senatu prodierit decretum ubi simul rimari studiose didici,quis aliusnoc rator processus obtinuerit, tunc sine mora nuncia dum
50쪽
dum hoc parti adverse, & offerendum studium
atque ossicium , addendo simul formulam mandati procuratorii, cujus subscriptio petenda. Licita hia est patrociniorum aucupatio. Dom. Sane non contemnenda hic abs te disco, quae nunquam in Acadcmia docentur. Cum dixeris antea in nonnullis locis regnare litigia, scire vellem quamam urbes aut regiones isto nomine celebrentur Jub. In universia Germania non est exiguus litigantium numerus. Testatur id magna ubique Advocatorum copia , qui omnes de victu parando laborant. Qui praxin incipiunt, neminem ejiciunt foras. Meus Patronus non paucos aliis Commendare solet. Delectus enim habcndus est clientum. Dom. A divi aliquando in collegio meo Academico , L dienses magnam minem praebere Dominis Proc
ratoribus laborum juxta dc praemiorum. Iub. Ita creditum fuit aliquando, & felicior habebatur pro .
curator,qui cum Leodiensibus Advocatis Corresponis dentia, ut vocant,fruebatur. Meus Patronus nullas habet, neque, credo, habere voluit. Sunt homines
generosi inter Leodienses, sicut alibi , sunt plures numero pecuniae tenaces. Advocati domestici non desinunt ibi fructus, cum spes adhuc est in incre. mento, decerpere./Zlatiam Plerumque derivantur reliquiae, quando litigantes runt sere delasIM N G i mi