장음표시 사용
11쪽
fieret aliquando, ut, quas ipse dedisset, leges arbitrio subii cerentur alieno , easdem religioni commissas sapientissime voluit, in cuius fide et tutela ab omni vitio et corruptione, quae post peccatum inficere illas quodammodo possent, instituta a se matrimonii societas inviolata permaneret. Nec dubium esse cuiquam potest, quin tum apud primos illos populorum patres , tum decursu temporum apud iudaicam gentem , quae ab illis procreata eSt, praesertim vero ab accepta mosaica lege, divina haec institutio ab omni vitiorum labe, quae ad ethnicos populos tam late dimanarunt, impolluta penitus et intacta perduravit. Quis Vero non sentiat, quantus a novo per Christum laedere huic coniunctioni splendor accesserit; quae a Deo primum intra naturae fines quadan tenus constituta , dein a Christo Domino ad divinarum rerum ordinem , et ad sacramenti dignitatem evecta est Is cnim non solum quidquid humani et pravi irrepserat a sanctitate matrimonii sustulit , verum etiam quod antiquis patribus certa quadam dispensatione concesSum , quodque Iudaeis ob ingenium gentis atque indolem permissum a Moyse suerat, perpetuo revocavit; ex quo abrogata penitus viri cum pluribuS seminis coniunctione, damnatoque repudii libello matrimonii castum atque legitimum vinculum ad pristinam illam unam individuamque societatem restituit. Ne quid vero contra tam sanctum nuptiarum ius auderent aliquando homines , ne quid novi molirentur invehere , ne quid quod ratum esset infirmare conaren tur, totius rei modum atque universam administrationem Ecclesiae suae, quam in terris reliquit, ejusdemque Supremo capiti commisit. Illi uni tamquam duci ac magistrae potestatem secit, tum ut certas leges conditionesque constitueret, quibus dumtaxat sancte et legitime inire matrimonium liceret , tum caussas rationeSque cognosceret, atque ita huius vinculi honestatem integritatemque lueretur.
12쪽
Iam Vero quamvis comperta res sit, hanc matrimonii con-j tinctionem spectari posse tum tamquam naturae officium ,
quod ad procreationem attinet liberorum eorumque institutionem, tum tamquam ossicium civilis societatis , ad quam etarmandam , augendam conservandamque diximus a Deo fuisse institutam , tum demum tamquam proprium religio nis ossicium et munus ; quandoquidem divina providentia factum est , ut alii ex aliis nascerentur qui filii Dei essent et
immortalem beati talem consequerentur : exploratum tamen aeque est, neque soli naturae neque civili potestati datum esse eadem plane ratione . qua id sibi vindicat religio, nuptiarum leges ac jura moderari. Quod enim aliud naturae om-cium esse dicemus , quam viri ae mulieris coniugalionem ita temperare ac regere, ut ea honesta sit, et susceptioni atque institutioni ςobolis non adversetur duae vero civilis potestatis partes sunt , eae omnes intra rei publicae ambitum et communis boni eorum , qui Sociantur, continentur. Verum ad Ecclesiam unice et proprio suo iure spectat nuptiarum leges conditionesque ea ration ' moderari , ut qui inire matrimonium volunt, ii non modo quod ad mores attinet, ve
rum etiam quod ad materiam , quam ipsi met praebent, et qua sacramentum efficitur , apti atque idonei habeantur, a quo pactio ipsa nuptialis , quae in Sacramento intercedit, aut sacramentum ipsum constituit, distingui aut dividi, quem admodum a sacramento baptismatis corporis ablutio nullo pacto potest. Quare una est Ecclesia , quae ex divina, quam a Christo Domino accepit, potestate impedimenta constituat. quibus aut irritum plane, aut illicitum sit fidelium connubium ; una est, quae impedimentorum vincula honesta de caussa dissolvat; una est, quae , si quod anceps et dubium sit . diiudicet et distinguat; una demum est, quae nuptiarum iura et proprietates caste atque inviolate tueatur. Qua quidem in re dum civilis potestas, uι fit, constitutos
13쪽
sibi fines excedit, neque ab Ecclesia in officio patitur contineri, oborta iurium confusione contentiones illae esse incipiunt , quae olim et hac ipsa aetate nostra inter utramque potestatem novimus exarsisse. Haereticos eos homines omittimus , qui huius sacramenti Veritate reiecta, eo usque amentiae prolapsi sunt, ut castum ac legitimum matrimonii vinculum non secus habuerint ac in rebus venalibus fit, emptionem quamdam aut mutuam corporum conductionem : ad alios qui mitiores se hostes simulant, si placet, veniamus. Hi sunt ex multitudine politicol um hominum atque leguleiorum turba non pauci, qui haereticorum vestigia sectati non modo ausi sunt cum Ecclesia in tam divino jure eontendere , verum etiam nihil intentatum reliquerunt, quo quidquid ad nuptias attinet fidelium, si sacramenti Sanctitatem excipias , ad civilem potestatem et commune sori judicium deducere conarentur.
Neque desuere ex theologis, qui praeteritis temporibus , maxime vero ab elapso saeculo atque hoe ipso in quo vivimus ineunte, in societatem quamdam cum Iansentanis doctoribus, ad eam, quam diximus ab aula prosectam, pestiferam opinionem fovendam tuendamque coniurasse visi sunt. Ne mo nescit quos impios duces in tam nefario bello contra Ecclesiam suscepto sequuti suerint : desertorem videlicet illum fidei Paulum Sarpium , et famosum alterum Spalatensem apostatam Marcum Antonium De Dominis, nec non Parisiensem doctorem Launoium , quorum cavillationes et sophismata transcribere non veriti sunt, atque hac ipsa aetate nostra, inania licet, et toties relatata multos non
pudet proferre. Accessit ad haec nova illa et nescio quibus ex sontibus hausta doctrina , quae labente saeculo XVI. scholas haud paucas invasit, qua tradebatur huius conficiendi sacramenti
ministros , quemadmodum ceterorum . Meerdotes esse em
14쪽
titutos ; et ex quo promulgata illa distinctio inter sacramentum et pactionem , quae in matrimonio christiano intercedat, coepit circumferri, theologi illi, qui in hanc concessere sententiam , ne suspicati quidem sunt, quomodo alii ipsorum placito abusuri essent. At dici vix potest, quantum abuti hac distinctione statim coeperint politici illi homines Ecclesiae hostes, qui plus nimis civili potestati iam pridem tribuebant. Hinc nefaria demum prodiit non opinio solum , verum etiam publice perlata lex, quae matrimonium legitimum , quod coram civili tantum magistratu sociatum fuerit, habendum eSSe sancit: a qua dum ob immania inde exhorta sagitia ipsi iam nunc haeretici abhorrent, qui primum eam legem
Susceperant, mirum profecto est qua fronte et audacia eam nostris hisce temporibus adversus Ecclesiae tela christianis principibus persuadere non vereantur. Illis ultro se comites praebent atque adiutores , qui mor- mones, qui communistae et socialistae, novis licet nominibus appellati, veteres cuiusvis libidinis amatores , matrimonii sanctissimum ius, quo obstringi non amplius volunt, detes.
tantur atque exsecrantur. Patent nequissimorum hominum nSilia, apertae sunt voces, Sermones circumseruntur: ad
id nempe flagitiosae turpitudinis aspirant, ut Meminis ad omnem libidinem uti iam liceat. Horrendum dictu nefas i quo
non domestica solum , sed universa humana SOcietias everte
Ad hoc exitii discrimen ab iis novarum opinionum initiis scelestissimorum hominum audacia adducta res est ; a qua quidem tam nefaria sententia etsi magnopere abhorreat politicorum nostrorum doctrina , qui omnem hac in re administrationem permittere Ecclesiae nolunt; si tamen audiendi essent, corrueret plane divina illa institutio , et magnum illud sacramensum , ut verbis utar Apostoli , quo castus
Christi erga Ecclesiam amor, quo Christi cum Ecclesia, immo
15쪽
et aeterni Verbi cum humana natura coniunctio significatur foedissima hominum tamquam brutorum copulatione reprae
Ex his errorum monstris, quos levi adumbratione des cripsimus , sacile est intelligere quod munus pro catholica doctrina tuenda, quasque partes adversus Ecclesiae hostes adimplendas nobis esse duxerimUS Tractatio haec nostra universa in tres veluti partes dividitur. Initio de huius sacramenti veritate agendum erit , prout illud a Christo Domino institutum suisse credimus. Tum de ministro quaerendum , qui ex catholica sententia ad
illud essiciendum constitutus esse censendus sit. Ostende mus deinde unam eamdemque in christiano coniugio remeesse sacramentum, quod fit, et pactionem mutuam, quae in ipso intercedit; atque ea capita ex hac quaestione concludemus , quibus matrimonium civile quavis demum sub specie propositum penitus reiiciamus. Altera pars ea Omnia complectetur , quae ad legiferam hac in re Ecclesiae potestatem pertinent; quo iure impedimenta quaedam , quae matrimonium irritum faciant , constituat, qua auctoritate tollat, disputabimus; nec non quas sibi partes iuris tribuere possit hac in re civilis potestas, aliaque id genus attingemus, quae
ad hoc argumentum maxime reseruntur. Tertia tandem pars circa proprietates , quae matrimonium natura unum atque
indissolubile essiciunt tota versabitur : quo in loco p0Stquam
ea omnia errorum monstra recensuerimus , quae lapsu temporum alia ex aliis ad conscelerandam divinae huius institu-lionis sanctitatem prodierunt, quaestionem illam adeo exagitatam de matrimonii dissolutione adulterii caussa aggrediemur , eamque quod ad sacrarum litterarum testimonia spectat, ad ecclesiasticam traditionem , et ad rationum momenta , qua maxime fieri poterit disquisitione , versabimus. Haec habui, quae brevi sermone peruringerem, ut in cons-
16쪽
pectu ponerem universam operis partitionem. Quemadmodum vero partium , ita par erit singulorum librorum distributio :primus de matrimonio christiano et civili ; alter delegi sera utriusque iuris potestate ; tertius de matrimonii dotibus inscribitur. Quos quidem dum typis concedimus et publicam evulga mus in lucem , ii certe non sumus qui absolutum undique opus, persectamque de matrimonio tractationem polliceri
audeamus. Plura sunt eaque non vulgaria , quae in re tam ampla et copiosa pertractari commode possunt verum praescriptos huic operi fines praetergredi nelas duximus. Neque is ego sum qui nova et splendida pro certis et veris perse qui voluerim , id unice satagens , ut quaesti0nem arduam sane atque dissicilem meliori qua possem luce perfunderem. Id si egi, ut spero, non parum profecisse me , atque iis , qui plenius huiusmodi materiam pertractare poterunt , videar consuluisse. Verissima est Τullii sententia , omnibus in re bus dissicilem esse optimi persectionem atque absolutionem.
Equidem fateor doctissimos viros eosque non paucOS omnem Suam Operam in hanc quaestionem contulisse ; neque tamen ausim dicere plana esse omnia atque explorata , quum multa videam in non levi adhuc obscuritate versari. Ego quantum in me est, ad hasce dissolvendas tenebras aliquam cum ceteris sucem conferre conatus sum. Hac enim ratione plerumque lactum videmus , ut quae initio incerta erant et laboriο- Sa , communi doctorum virorum conatu atque industria iam nunc comperta omnibus et explanata habeantur. Prout cuique datum est, eniti omnes debemus , ut in communem Sapientiae thesaurum aliquid semper conseramus : quid pro mea parte contulerim , eorum , qui aequiores mei iudices erunt, iudicio et sententiae facile relinquo. Assirmare tamen
possum , nulli me diligentiae et labori pepercisse , quum id
in animo habuerim semper ut, quidquid susceperim , cath0
17쪽
lica in doctrinum sincero haustam sonte meliori qua possem ope traderem , et adversus Ecclesiae hostes propugnarem. Quod postremum in caussa fortasse erit, ut quorumdam hominum linguas et voces vitare penitus non possim , atque eorum maxime , qui non eadem institutione eruditi minus aeque hac super re de ecclesiastica potes late et iure Apostolicae Sed is opinantur ac sentiunt. Iis vero, qui obfirmata animi pravitate contrarias prorsus opiniones Sectantur, quique hac ipsa in luce, qua vivimus, per Summum nefas rogatis te gibus tam grave et periculosum bellum adversus Ecclesiam commovent, in quanta invidia laturus sim, non est cur dicam : ipse plane sentio atque intelligo. Sed de hoc hominum genere, qui non rerum ignoratione , sed obstinati animi vitio veritatis splendoribus mentem occludunt, sollicitus plane non ero : caeteris sat mihi videor profuisse, si omne meum studium atque operam , qua maxime potui perspicuitate , in hanc tractationem contulerim. Equidem in theologicis meis praelectionibus, quae vulgo circumseruntur , de hoc eodem argumento prout instituta methodus postulabat, iam antea scripseram ; sed ea brevius fortasse ac strictius dicta videri poterunt, et magis ad ce teras partes quam ad dignitalem et amplitudinem tractationis accommodata. Itaque eo libentiori animo hunc alterum laborem suscepi, quod gratum omnibus me saetiarum putarem , si
quae vel brevitatis causa essent missa , vel quae maiori egerent declaratione , vel quae conditio temporum et necessitas postularet, sustus in hoc opere adiicerem ac cumularem. Atque ita duo sane egi, quae volebam : ut nova haec tracta tio alteram illam. quae extabat, compleret atque perficeret, simulque adversus religionis hostes pro re catholica, qua possem ope, obiicerem me atque opponerem. Quod si quaedam fortasse occurrent, in quibus non eamdem omnino Sententiam videar sequutus ac antea professus fueram , quisque
18쪽
profecto intelligit hanc me tamquam maiorum studiorum fructum praeserre atque complecti. Atque ut de methodo ipsa, quam in hac tractatione adhibuimus, aliquid etiam dicamus , ea commodior mihi visa est atque opportunior , quae posita severiori illa sorma , qua in scholis et in scholasticis disputationibus uti consuevimus , remissa magis et quieta veritatem diligenter inquirit, docet et suadet. Copiam autem rerum ita cum brevitate temperavimus , ut haec obscuritatem non saceret legentibus , nec illa satietatem. Res est sane amplissima et pene dixerim infinita; de quaquamvis multa disseras , longe tamen plura sunt , quae si persequi cuncta Velis, infinita tractatione opus esset. Tot numero itemque graves aliae ex aliis obortae quaestiones occurrunt , ut non theologi modo , sed tum civilis tum ecclesiastici iuris periti , tum ipsi qui politici vocantur, aliquid
semper novi ad hanc materiam possint afferre. Nos id saltem conati sumus, ut causa quae tantopere nostris hisce temporibus agitatur, quaeque multorum anim0S commovet,
alacriori qua fieri posset impulsu procederet ; atque iis viam quodammodo Sterneremus, qui pro re catholica tuenda hanc eamdem causam suscipient, quosque meliori certe ingenio et maiori doctrinae praesidio , quibus ipsi non possumus , ad felicem exitum confidimus illam esse perducturos. Ita plerumque se res habuit, ut quod unus aut alter scriptor non potuit, in communi conspiratione ex collata multorum industria et quadam vel uti supellectili comparata de multis quaestionibus , quae initio arduae erant atque difficiles , nulla iam amplius controversia habeatur. Itaque id ego, qua potui diligentia , sane praestandum mihi esse in hac tractatione duxi; et secisse me eo libentius prositeor, quo et multa eaque optima viderem apud antiquos et recentiores scriptores disputata , quae spat sa et diffusa iacerent, collecta vero ad hanc
19쪽
caussam maxime lacerent; et eos viros debita laudatione celebrarem , ut laciam, qui tam bene de re catholica pro tuenda matrimonii doctrina meruerunt. Qui vero bonorum omnium lans eSt et auctor Deus, pro sua in nos benignitate qualecumque hoc opus meum , quod etsi multis distractus curis, ad eius laudem et gloriam, atque Ecclesiae suae causa suscepi. tueri Velit et promovere : ut , quemadmodum volui, sanctissima illa coniunctio , quam ipse in terris constituit, ut ex ea homines ad aeternam beatitatem procrearentur , ab impiorum conatibus vindicata in pristinam integritatem dignitatemque apud omnes revoce
20쪽
de ratione Sacrameati in Matri munio christiano. AstricLLUS I. - Veritas Saciamei iti Matrimonii Ostumlitur ex perpetua Eeclesiae doctrina.
Gornianaim Eeclosiae doctrinam de matrimonii sacramento nobis exhibuit Τridentina synodus, dum definivit : . Si quis. dixerit, matrimonium non esSe Vere et proprie unum ex. Septem legis evangelicae sacramentis a Christo Domino insta. titutum, sod ad hominibus in EccleSia inventum, neque gra-α ticina conserest, anathema sit l . . Ex quibus deprehendimus matrimonium a concilio conferri cum reliquis evangelieae legissetieramentis iisque prorsus aequari, ita ut Saermnonium sita Christo Domino institutum ad gratiam, quam Significat, ex opero Opunito rito illud suscipientibus conferendam. Hanc perpetuam suisse ut conStantem Delsesiae calliolicai doctrinam modo ostendemus, tum generatim ex ipsius Ecclesia , sensu agundique ratione publica, e instanti ac solemni, tum