Animadversiones de natura hydropis eiusque curatione. Auctore Francisco Milman ..

발행: 1795년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lia 3 Immedicabiles Hydropis ea usae . an

perversa aliqua et parum apta medendi ratio incusanda 3 Haec ordine disquirentur ;et, quo dilucidius pateant , neque inutilem

neque ingratam me Spero operam praestiturum , si de natura Hydropis ejusque causis pauca breviter praemittam.

HYDROPS est nimia humoris aquosi

in cavo aliquo corporis abundantia. Scire autem convenit, arteriolas undique omnes fabricae nostrae cavitates perreptare quas

ubique venulae comitantur. Illae liquorem fundunt partibus humectandis aptum: hae laticem hauriunt aquosum , reSOrptumque sanguini reddunt. At vero, si prae nimia fluidorum , quae ab arteriolis effundantur , quantitate , illis reserendis impares fiant Venulae , vel si a vasis exhalantibus solita copia humor depluat, venulae autem simul suis fungis ossiciis nequeant , aquosa collum vies Νydropsque oriatur neceSSe eSt. Et hoc profecto vitium in iis potissimum corporibus evenire solet, quibus te. nuiorem solidorum compagem natura dederit. Hinc seminae huic malo magis obnoxiae sunt quam viri. Hinc praesertim ad Iescentulae chlorosi laborantes in Hydro-PςM Proclives.

12쪽

Incipit vero interdum hic morbus a debilitate viribus vitalibus, nimia sanguinis sive per Venaesectiones , siVe alio quocunque modo evacuatione , vel morbis acutis in longum protractis, illata. Quamvis a fibrarum laxitate haec causa multum diversa Videatur, tamen modo non absimili ab utrisque Hydrops progignitur. Vires enim vitales libsce causis debilitatae debilitatem et laxitatem quandam solidis simplicibus inferent ;et contra, solida simplicia laxa et debilia vires vitales semper in debilitatis co sortium trahent : et a nimia virium debilitate ab utraque Causa proVeniente siet , ut humores aquosi , qui per excretoria foras deberent expelli, minime expellantur , sed manentes in corpore sensim in ejus cava delabantur . Illud tamen inter morbos hisce diversis causis natos intercedit discriminis , quod in Hydrope a fibra laxa orto maxima sit solidorum laesio: hinc aqua ubique diffluere , et molli undique tumore corpus quasi grandescere videtur . Sed quum debilitati virium ex evacuationibus morbisve ortae Hydrops Supervenit, minus est solidorum damnum ; attamen cordis robore fracto, humoribusque languidissimo in Vasis extremis motu actis , tenues, quibus

13쪽

quotidie corpus reficitur , liquores in cava vel in telam cellularem pondere Suo feruntur. Hinc effusiones illae aquosae, quae nimias sanguinis evacuationes sequuntur, se-bresve vel diarrhoeas diuturniores excipiunt, initio partes magis declives occupant . Crura imprimis tumore attollunt ;deinde latius proserpens malum in abdominis imo quandoque in pectoris penetrat Spatium .

Alius vero et longe uberior fons Hydropis in impedito revolubili sanguinis circuitu reperitur. Variis hoc causis essicitur; a polypis in corde vel majoribus vasis, et a duris in abdomine tumoribus. 33 In cada- ,, davere hominis qui Hydrope periit, re-3ν pertum est omentum in pelvim usque propendens, mutatum in crassum marsuis pium quod steatomatoSum tumorem gere

is bat pondere libras medicas triginta tres 33 aequantem '. Α jecore et a liene male assectis Hydrops saepe derivatur. Eidem valde obnoxius est malus corporis habitus, quo infarctae et obstructae mesenterii glandulae lympham ab extremis refluentem , ne ad cor dextrum transvehatur, im-

14쪽

. 3 s

pedire solent. Quicquid denique sive in.

vasis intus positum SiVe extrinSecus eorum cava angustet aut occludat, essiciet ut liquor vitalis hisce in vasis obstaculis interclusus et faciliorem per vasa exhalantia quam per Venas Viam inVeniens, in cava corporis sese insinuet. Haec omnia pulcherrime Lomeri experimentis illustrantur, qui ,, per- ,, forato dextro latere thoracis canis Venam 33 Cavam vinculo strinxit : dein relaxato 33 pectore vulnus consuit. Peracto autem ,, eXperimento caniS mox oblanguebat et

is intra paucas horas expirabat. In dissecti,, abdomine magna seri quantitas innatareis con Spiciebatur, non aliter quam si ascita si diu laborasset. Venas jugulares pariter subducto iis filo in cane arcte ligabat , et post aliquot horas partes omnes supra ligaturam mire intumescebant, et intra duos dies canis interiit . ,, Musculi omnes et se glandulae sero limpido maxime distentae se et admodnm pellucidue apparebant; quod

se clare arguit ex constrictione Venarum , is cum Sanguis ab arteriis in venas transirem nequit, Serum utcunque secerni; utpo-

se te velut in filtro meatus apertiores et M poros configuratos et aptiores habens in is quos fluat; crassior autem sanguinis pars

15쪽

is propter meatuum disproportionem non ri omnino in illos recipitur, et propterea

intra Vasa sua stagnare cogitur '.

Notabilis a Willisio memoratur casuSadolescentuli qui Venationi et equitationibus improbis aliisque corporis exercitiis quantumvis immodicis dudum impune assuetus tandem thoracis Hydrope correptus . Vasis intra thoracis cavitatem disrupti se sum habuit aeger , indeque per semihorae spatium, uti narrat Villisius, in regione ista humoris velut ab alto in pectoris fundum cadentis stillicidium non tantum ab eo percipi sed etiam ab adstantibus audiri potuit . Verum quum humoris stillicidium et vas illud ruptum minime oculis Paterent, et non subito sed sensim, fatente villisio, morbus obrepserit, haud omnino aegri sensibus fidendum videtur , mallemque rem impedito per pulmones sanguinis cursui acinceptam referre . Nam corpore nimio et vio.

lento motu assidue agitato , repetitis quasi succussionibus fient inspirationes. Quoties autem non poSsunt rite expandi vesiculae,

dissicilius progredientur liquida. In pulm

. Lower de Corde. p. 1 8. U. Th. Wallis Pharm. Rationalis, P. II 6.

16쪽

orrnibus saepissime coacervata distendent vasa, viamque sibi sensim in thoracis cavitatem aperient . Consimili modo asthmate ob di ficilem per pulmones sanguinis transitum oritur subinde thoracis Hydrops, imo ascures etiam et anasarca.

Sed nimia humorum tenuitas ', Saepe saepius incusatur , et apud auctores legere est , ex superabundante sola in sanguine aquae proportione Hydropem imminere. In rei argumentum citantur Halesii experimenta , quibus nos doceri voluerunt ,, abundantem in humoribus nostris aquam mi- ni me per arteriarum sanguiferarum sinesse in venas transire debere , sed in cava corporis derivari et Hydropem facere, se illudque quamvis non majori vi aqua premitur quam erat vis cordis in statu naturali '' . M Fallacia, uti mihi videtur , haec experimenta ; vis enim cordis minime adamussim aestimatur . Sed nat ram potius quam experimenta respicienti cu

dam facile patebit , quod si, aquae in

Humorum status a statu solidi simplicis et in. lidi vivi semper pendet. Humores itaque minime tamquam causae, in morbis censendi. V. SWieten Comment. Vol. iv. P. I92.

17쪽

sanguine proportione ad reliquas partes aucta , liquor vitalis vi cordi eadem ac in statu naturali propelleretur, pars abundans aquosa per Spiracula cutis Vel per renes foras ejiceretur: tunc solummodo metue dum est , ne in caVa corporis deseratur,

quum jam ab iis , quae Hydropem quandoque inducunt , causis vis cordis multum fuerit imminuta. Quorsum igitur huc revoineatur Schultetit experimentum Z Aquam cani, donec fiebat Hydropicus, propinavit. Sed animalis sanguinem prius detraxerat ad deliquium prope; dein vires prostratas et jacentes aquarum oppressit diluvio. Ita et illi Hydropici evadunt qui sive labore siVemorbo fracti magnam aquarum molem temere ingurgitant. Hippocrates docet illos qui se ex longo viae itinere in aquam pi se Viam et statariam inciderint eamque avi-ς, de copiosam biberint ', Hydrope fuis- Se correptos. Narratur a peritissimo medico Iohanne Fothergili historia hominis qui aquam hordeatam, quo Febris profligare tur , haurire monitus potulenti istius libras duodecim quotidie pes mensis spatium i

V. Hippocrat. Oper. edit. Chart. Uol. Vii. P.

18쪽

eaute sumpserit, ideoque in anasarcam pene incurabilem inciderit . Si , aestuante febre , hoc solummodo sumpsisset remedium, nullum verisimiliter exinde sensisset incommodum . Etenim sub initio febrium et sub

illorum incremento magnam aquarum copiam non tuto solum sed maximo cum fructu Itali ingerunt; neque a diaeta aquea , uti vocatur , Hydropem metuunt. At sacile fieri potest , ut illud, saeviente morbo , pro remedio sit , quod declinante m Io, et exhaustis viribus, corpori maximo noceat. Itaque minime mirum est hunc hominem qui a febre sensim debilitatus per mensis spatium duodecim aquae hordeatae librarum potationem continuaverat, Hydrope fuisse correptum. Verum enimvero, integris adhuc Viribus abundans in sanguine aqua in caVacorporiS non modo non deponetur , Sed etiam si in cavitatem aliquam aqua immittatur , nulla jam obtinente solidorum Iaxitate aliisve Hydropis causis, evanida cito locum deseret, et sanguini reddita de corpore per excretoria exibit. Haec abunde testantur experimenta celeberrimi olim G

lielmi Μusgrave , qui per siphonem inj cit uncias quatuor aquae calidae in dextram

19쪽

Partem thoracis canis vivi unde dissieultas respirationis sequebatur et manifesta debilitas 'r tamen successive minuebantur hae molestiae , et Septimanae spatio aeque Sanum videbatur animal ac antea fuerat: p

stea simili modo injecit sexdecim uncias aquae calidae in sinistrum thoracis cavum ejusdem canis: respiratio erat dissicilis; animal calebat admodum et cor validissime pubsabat . Intra septimanae spatium Pariter convaluit canis. Postea in unum thoracis cavum aquae calidae uncias octodecim injecit, in alterum sex tantum: eadem Omnino Symplomata sequebantur, sed citius evanescebant . Post quinque enim dies persecte convaluit canis . Simul observavit copiam urinae solito majorem excrevisse hoc animal ' . Ad tria igitur capita jam recensita , scilicet ad fibrarum laxitatem , ad vires magnis evacuationibus morbisue acutis in longum protraetis demissas , vel ad impeditum revolubilem sanguinis circuitum , Ηydropes omnes referri Posse censeo.

Haee dissieultas respirationis et debilItas, a gravibus Hydropis causis non illatae, viribus naturae medicatricibus facile superantur.' SWiete' Comment. Vol. iv. P. I 29.

20쪽

- CAusAE hujusce mali remotae variae sunt et multiplices. Quicquid solidas partes laxat vel humoribus serosis in corpore coacervandis commodat operam, ad Hydr pem disponet. Favet illi vita de es, otiosa; humidum etiam coelum udaeque tempest tes . Huic malo magis obnoxii sunt qui humili solo quam qui locis montanis deingunt vitam. Illud etiam omne, quale quale sit, quod ad labem visceribus inurenda movet ad obstructiones illis sensim concilia das conserat, Hydropi sternit viam. Inde fit ut in hunc morbum proclives sint qui duris viscidisque cibis utuntur; pauperes qui pane nigro Vescuntur, et infantes qui insalubri aluntur victu . In lubrico versan' tur qui perdito liquores spirituosos , ingu gitandi mori indulgent. Hinc bibacissimi quique helluones, moaente Sydenhamo , saepius cum hoc malo , frigido licet, quam caeteri conflictantur. Haec de Hydropoe in genere. Superest, ut de sPECIEBus illius pauca dicamus, scd t de ascita et anasarca. De his enim

Hie praecipue Sermo erit. - . ASCITEs est nimia humoris aquosi in cavo abdominis abundantia. Tribus autem

modis aqua in equo abdominis haerere pin

SEARCH

MENU NAVIGATION