Animadversiones de natura hydropis eiusque curatione. Auctore Francisco Milman ..

발행: 1795년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

312 test ..Vel viscera undique alluit, et tune apte satis a Sauvagesio HYDROPs ABDOMINAM LIs nuncupatur: Vel occupat spatium, quod inter musculos abdominales et peritonaeum interjacet, quem ideo HYDROPEM PERITONAEALEM vocare licet : vel in sacculis aut cavis glandularum humor sibi receptacula format, et tunc HYDRom CYsΤICUs vulgo

adpellatur. Voluerunt Meadius aliique haud parvi nominis medici , Hydropem saepe in duplicaturis peritonaei habere sedem. Sed

inter anatomicos jam, ni fallor convenit simplicem esse hanc membranam. Humor in tunicam cellularem , quae istius membranae faciei anteriori adhaeret, illapsus viros illos in errorem verisimiliter induxit.

Cuius de curatione mox agetur , hisce fere notis sese ostendit. Debilis aeger atque Ianguidus ; anhelans exercitatione sit, motumque aegre sustinet: venter intumescit. Impulsus sonum collectae permotaeque intus

aquae praebet . Ubi premitur , spiritus fit difficilis. Sitis adest perpetua fere , initio

tamen haud vehemens; urina parca, crasSa, rubicunda. Pulsus parvus, frequens. Partes Superiores emaciantur. Extenuantur musculi.

Tandem oritur febricula, quae, in Vetera

22쪽

cente morbo, augetur, et sub finem sit

Facile satis hic morbus ab Hydrope peritonaeali distinguitur. Nam hic sensim incipit et lente admodum incedit, et venter aequabiliter non tumet, uti in Hydrope abdominali fieri solet , sed circumscriptus praecipue in anteriori ventris parte tumor apparet , cujus figura in diverso corporis situ vix mutatur. Verum in Hydrope abdominali nisi admodum distentum fuerit abdomen, mutatur tumoris locus prout in hoc illud ve latus aeger decumbit. Sic pariter distingui poterit ab ovarii tumore incipiente , qui circumscriptus inferiorem lateralem abdominis regionem occupat, et plerumque quemdam dolorem habet comitem vel habuit praenuntium. Extenuatio Partium S periorum maxime in Hydrope abdominali notabilis: non aeque in peritonaeali obse

vatur neque in cystico. In his non adeo importuna sitis, neque multum urinae mutantur. In illo perpauca exit. In his quamquam tumor in molem satis magnam incre Verit , non adeo opprimuntur pectus pulmonesque . Sub illius statu respiratio ditacilis , anhelosa.

23쪽

In anasarca aqua in telam cellularem subter cutem funditur. Ascitae sese fere comitem adjungit anasarca; ex iisdem profluit causis , eandemque postulat medici nam . Itaque haud opus est, ut in illa multis immorer . Causis jam expositis, sequitur ut morbi exinde PRAEsAGIA depromamus . Ceterum igitur illos exitium manet , quorum morbusa jecoris, vel a lienis aliusve Visceris scimrhis oritur, quique a pulmonum vitiis in Hydropem incidunt. Neque minus illis periculum , qui, ruptis Vasculis in cavum abdominis liquida sua assidue de pluentibus, i aqua implentur. Illis certa mors, qui invasis habent polypos vel in abdomine tumores Venas et vasa comprimentes. Dissicile curantur quorum Hydropes a glandulis mesenterii, sive malo corporis habitu sive alia quacunque causa infarctis et obstructis, trahunt originem. Si glandularum morbum quoquo modo tollere valeamus , Cedet facile Hydrops. Non adeo periculose aegrotant , qui nullo praecedente morbo sunt Hydropicit si morbus praecesserit, Vires

Vero non multum demissae sint et respiratio libera, nullusque aegrum urgeat dolor, Spem maximam fovere licet. Ubi febris

24쪽

magnae sanguinis evacuationi succedit, illamque Hydrops excipit, sere Semper et parvo temporis spatio aegri morbo Succum

hunt . Saepissime sanantur qui a febribus, nulla praecedente haemorrhagia , in hunc

morbum incidunt. In morbi huiusce CURATiONE duae praecipue indicationes ab auctoribus notantur. Prima est aquam superabundantem de cor Pore expellere Secunda , no Vum aquarum ProVentum praecaVere. Sed priusquam ad remedia Veniamus, operae erit pretium ob ter monere, eam in corpore animali obtinere legem, qua , si mendicamentorum ope magna aliqua evacuatio ex qua is parte

Provocetur, fit ut fluida, quae aliis in partibus latent; resorpta ad organa remediis sollicitata deserantur et eliminentur. Hinc humores Hydropicorum alibi in cavis haerentes ad intestina remediis purgantibus, vel ad renes diureticis devecti, soraS protrudentur. At non solum ad hoc malum debellandum evacuationes per VarioS Corporis exitus excitandae; sed etiam, quo Vintorum compotes simus, assidue promo em dae et sustinendae donec humor abundans penitus expellatur. Eam ob causam in catharticis omnibus, Hydropicorum sanationi

25쪽

dicatis, Sydenhamus id diligenter observam

dum docet, ut aquae ea maxima celeri- ν tate eXhauriantur quam aegri vires ferret' queant , utpote qui singulis diebus expurgari debeant: nisi quod sive ob ni-33 miam debilitatem corporis sive catharticivi praecedentis operationem plus satis Vio- v lentam dies unus vel alter non nunquam

M intercalari possit. Etenim si non nisi post longa intervalla repetatur purgatio, quan F, tum libet copiosa catharsis praecesserit , νε aquis denuo assatim colligendis ansam νε praebebimus. ιι Sed illud plane huic methodo incommodum inest, quod, aqua demum omnino exantlata , vires adeo simul convellantur, ut malum fere cito redeat. Itaque in remediis humores per urinae Vias seniter et assidue deducentibus spes nostra Hydropem curandi sere omnis posita eSt. At illa profecto incertae admodum Sunt virtutis. Dudum monuit Friendi us noster , hanc medicinae partem quae ad urinas pro ocandas pertinet , esse omnium ma X ima mancam . Ad virtutes hasce diureticorum debiles et incertas certiores essicacioreSque

reddendas , medicus quidam apud Gallos , cui nomen Bacher, haud ita pridem sese accinxit et felicissime Hydropicorum cura-

26쪽

tioni adsuit. cum tandem a provincia, ubi medicinam exercuit, ad aulam viri hujus fama pervenisset , Regis Christianissimi medicus celebris Richard in mandatis accepit ut remedium methodumque medendi a BDehero usitatam ad examen reVOcaret; et

quo certior de illorum effectu fieret , noso-Comiorum militarium quatuor medicis locis regni dissitissimis degentibus, nullaque cum Bachero amicitia coniunctis , rem Commisit. Omnes hi medici remedium methodumque medendi repetitis experimentis comprobatam maximis cumulaverunt laudibus, regisque medico aegrorum ab illis sanatorum diaria retulerunt e quam ob causam remedium , Bachero celatum , magno pretio a Rege Christianissimo fuit redemptum.

Ρermultae aegrorum a Bachero Sanat

rum historiae in lucem editae sunt: illas tamen , quamvis nunquam in quantum Scire potui in dubium vocatae Omnes tacebo . Melius erit de hac re aliorum testimoniis uti. Et, ne taedium lectoribus meis inferendi reus arguar, Doctorum Dehor ne et Daignan diaria citare liceat; virorum et fama , et fide , et dignitate spectatissimorum . Qui plura de hisce rebus ediscere cupiunt, libros , ex quibus ipse docu-

27쪽

menta ista deprompsi, consulant. Dominus Daignan ' octodecim aegris in tres classes, ratione gravitatis morbi habita , distributis Bacheri remedium exhibuit. Prima classis illos habet qui anasarca generali febres intermittentes insecuta laborabant. Secunda classis illos qui et anasarca et simul quodam ascitae gradu a febribus diuturnioribus ortis assiciebantur. Duodecim hi aegri s nati fuere : neque plane Hydropis ex istis causis profectae dissicilis curatio. At tertia classis illorum continet historias qui longis morborum Variorum taediis labefactati tamdem et anasarca et ascita gravissime correpti sunt. Ex sex aegris hisce quatuor imtegre restituti fuere . Duo morti succubuerunt . At unius eorum secto CadaVere, utraque Pectoris caVitas aqua atrorubri co-

Ioris plena inveniebatur. Pulmones male assecti. Concretio polyposa in dextro eo dis ventriculo . Et hepar et splen duri, et

magnitudine molem naturalem superantes .

Mesenterii glandulae infarctae et obstructae.. U. Observations saltes par ordre de la Cour ἔsur 'esset des pillules toniques pour Ia curation del' dropiste , par Μ. Daignan , conseilieri, medecia ordinatre du Roi, etc. .

28쪽

Alterius cadaveris et hepar et pancreas scio this obsessa. Splen admodum durus. Historiae aegrorum octo a domino De- horne narrantur, quorum Sex et ascita et anasarca, duo ascita sola laborabant. Horum quatuor convaluere. Τres mortui sunt. Unus ex Hydrope liberatus et ad aquas medicatas misSus post paucos tamen dies ad nosocomium revectus et voce Pr, vatus morti succubuit. Hisce testimoniis

majorem fidem faciunt historiae plus quam viginti Hydropicorum a variis medicis et

variis remediis sanatorum: sed, quod mirum videri potest et omnino inusitatum est, illud omnibus commune fuit ut diaeta humectante cum medicamentis et potationibus aquosis ad sitim restinguendam et ad vim medicamentorum .. promoVendam copi Se et ad libitum uterentur.

Pitulae s quarum praeparatio ad finem , Appendicis loco , adjicitur ) ex hel

lebori nigri extracti grano dimidio singulae

componuntur , decem simul sumendae et horae intervallo eadem dosis ad tres vices

η P. Observations saltes par ordre de la Coursur resset des pillules toni ques pour Ia curation de 'Hydropiste , par Μ. Dehorne, premier medecia demisitat mili inire de Meta. . .

29쪽

repetenda. Pitulae initio alvum laxant rinde magnam urinae copiam proliciendo aquas deducunt et morbum depellunt . Putat Bacherus se, helleborum praeparandi methodo sibi propria, vires illas noxias, ob quas medici , uti prae se fert , ex ejus

usu abhorruerunt , delevisse. At nonne spiritus, quo tinctura nostra sit , omnes Plantae dotes extrahit et solvit 3 Illam tuto et cum fruge dari posse monuit Meadius pimo tanquam optimum menagogum vir ille ornatissimus hanc tincturam commendaVit. Helleborum etiam tanquam egregium ad urinas ciendas remedium laudavit Friendi us ' ; sed quae de helleboro suo antiqui

dixerunt, illa ad hunc suum transtulit B cherus , eumque depinxit utpote remedium Sua natura , priusquam Vire S ejus praeparatione mitigatae fuerint, maxime formidandum. Verum eadem illi, quae nobis, planta in usu est. scilicet helleborus niger, foliis angustioribus , flore roseo , ΤΟurne- sortii. Sed hujusce plantae descriptio minime cum illa , ab antiquis usitata, conVenit. Placuit ingeniosissimo huiusce aetatis medico helleborum antiquorum haud alium fuis- . U. Friend's history os Physic, .

30쪽

se, quam qui a Toumesortio describitur sub nomine ιι hellebori nigri orientalis , ,, amplissimo folio , caule praealto, flore

M purpurascente. - Laete enim crescit haec species circa montem Olympum et in insula Anticyrae ob helleborum suum olim adeo celebri . Hujusce plantae scrupulus unus , uti docet I ournesortius , convulsiones excitat . Species altera a granis quindecim ad drachmam dimidiam sumpta noninnisi alvum fortiter commovet.' Pilulae Bais

elieri, quarum singula dosis grana quinque continet, ad tres Vices , horae intervallo , repetitae initio alvum laxant , deinde fere urinas solum proliciunt. Sed quo jure vim

peculiarem ne dieam specificam ) huic suo remedio tribuit Bacherus 3 Hydropici quorum historiae a celeber. Richard narrantur, aliis plane medicamentis , sed eodem regimine utentes, eventu pariter felicissimo curabantur .

Haec, prius quam ex Anglia exirem, apud Gallos praxis obtinuit. Viennae, celebris medicinae scholae, ipse nosocomia frequentans Hydropicorum numerum qui a nosocomio , quod PaZmannianum dicitur , sanati dimittebantur , non potui non admirari . Egregius nosOcomit istius medicus

SEARCH

MENU NAVIGATION