Animadversiones de natura hydropis eiusque curatione. Auctore Francisco Milman ..

발행: 1795년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

,, camentum autem bis in die quoad mollis sit venter, bibat. Quod si in scroto

,, aut femoribus , ac t hiis tumor constite- ,, rit , peracuto Scelpello, multis et crebrisse Vulnusculis scarificato . Haec si feceris, cito sanum facies. Hic quaerat quisquam cur dum in medio capitis vinum in cibis , quantitate non restricta , Hippocrates commendaVerit, et sorbitiones sub fine ad quantitatem duarum heminarum aegris Porrexerit , panem non nisi parvum et vi num Paucum nunc concedat 3 Quum Hydropem a pituita tenui ortum diaeta sicca profligare molitur, panem et vinum quantitate non restricta commendat. Nam utraque , quum sint sicca et calida , recte humidae et frigidae pituitae naturae opponun

tur . Si ab his illis scilicet, quae ad sic- eam diaetam pertinent 2 inquit Hippocra-

Πωτω δε φαρμακον δις r ς-εως αν λα Naρος γινηrαι, v medicamentum autem his in die, ,, donec mollis sit venter , hibat . mallem hunc textum vertae, Bibat autem medicamentum his,, in die donec vacuus fit . Proprie enim λαπαρος significat inanis , vacuus . Dicitur aliquando speciatim de ventris inferioris vacuitate. Λαπαρη et λαπαρον di. Citur pars ea corporis quae posita est inter costas nothas et ossa quae ad ilia pertinent. Ratio nominis, est quod inanis sit et desideat.

42쪽

tes , restituatur , satis est: Sin minus , purgantia danda et sorbitiones quae humectant, exhibendae, quo alvus humida reddatur et facilius medicamentis obsequatur. Vinum austerum quantitate non restrictae eum cibis post purgationes quandoque porrigit. Sed quum cathartica fortiora dantur , et praesertim quum Solito saepius ingeruntur, tum ante eorundem exhibitionem tum durante illosum operatione, et panem et vinum nonnisi parva copia sumenda docet. Neque haec in Hydrope solum, sed eadem quum res purgantibus agenda est, in aliis morbis praecipit. Ita dum in lienis morbo Veratrum et granum cnidium porrigit, panem et Vinum nonnisi parva quantitate indulget ' . Medicamenta ex grano cnidio et

hippophaes succo Hydropicis, de quibus hic sermo est, bis in die porrigit. Et profecto, si multum panem multumque Vinum cum sorbitionibus quae humectant, et cum purgantibus illis, quae humectantia postulant , dedisset, omnino contraria simul ingessisset , et intet se pugnantia. Panis et vinum jam antea inter siccantia recensita Sunt. Quum autem corpus siccare Velis,' V. Hipp. Oper. Edit. Chart. vol. vii. P. 662.

43쪽

,, panem dato, et obsonia assa et sicca , is eaque omnia calidiora, et alibi doeet: ,, Ideo repentinam repletionem panis cali- ,, dus inferre dicitur , tum quod exsiccet, ,, tam quia tarde descendat ' . Et poris ro panes calidi quidem siccant, frigidiis Vero minus, gracilitatem tamen quandam is inserunt '' . Vinum pariter siccat et is sistit alvum. Hae sunt illae opiniones quae Hippocratem in animum induxisse via dentur , ut panem et Vinum , dum purgantia his in die bibuntur , nisi parva quantitate , prohibeat. Qui ex hoc textu , uti fecerunt Ill. Baro van Smieten aliique , liquida et vina, nunquam nisi parca copia, Hydropicis Hippocratem concessisSe aSserue runt , nae illi, uti magis adhuc postea patebit , in disciplina divini senis parum se intelligentes arguunt. Pari jure quisquam

diceret panem etiam Hydropicis nocivum esse et nunquam, docente Hippocrate, nisi Parva quantitate sumendum ; nam panem aeque ac Vinum quum purgantia bis in die dantur , prohibet. Utraque Vero , quum diaeta sicca res geritur, nullaque medica-

44쪽

menta exhibentur , maxime Iaudat; quippe

quae ad robur et ad siccitatem corpori conciliandam conferant.

Ρroximo loco de Hydrope pulmonis

vel pectoris HippocrateS tractat, quem Paracentesi curat. Dein de Hydrope ex hepate verba faciens, monet Hydrops abis hepate oritur quum ad hepar pituita ac- ,, eeSSerit eamque hepar exceperit et hu- ,, mectum redditum fuerit. Quamprimum se igitur ardorem huic praebet et flatumis excitat . Deinde vero tempore aqua im- ,, pletur. Posteaque in corpus morbus in- ,, cidit. In tibiis et pedibus tumor est . ,, Hepar durum ac tumet. Huic quum ita ,, Se habuerit, per morbi exordia si Hepar,, doluerit , origanum tritum et laseris suc-M cum; Ervi quantitate in vini albi hemia ,, na dimidia macerata potui exhibeto p et , , laetis caprini poculum quatuor . hemin rum, tertia aquae mulsae admixta parte. - Primis autem decem diebus cibis abstim neat. Hi namque morbum lethalis sitis necne, dijudicant. Ptisanae cremorem, is melle assuso, coctum sorbeat. Vinum is autem album men aeum aut aliud suavi is simum bibat. Quum vero decem diesri praeterierint, cibos puros assumat et pro

45쪽

se obsonio Galli Carnes assas calidas h ,, beat, sed habeat etiam catulinas coctas eo pisce Vero Galaeo et torpedine assatisse utatur. Vinum autem idem bibat ' . Primis decem diebus, dum hepar adhuc laborat , aegrum cibis abstinere vult, sed porrigit origanum tritum cum laseris succo et lac caprinum quantitate quatuor hemin

rum cum tertia aquae mulsae admixta parte , quo alvus laxetur. Cremorem ptisanae cum melle et vinum aquosum SuaVe aegro

propter vitium in hepate convenire docet. Nam humectant et detergunt et urinas etiam movent. Quum vero decem dies praeterierint, quasi adhuc de ardore in hepate timor Superesset , temperat galli carnes cum carne catulina , idemque vinum exhibet . Carnes enim juniorum animalium et Vinum aquosum humectant, et inflammationi occurrunt. Hucusque de anasarca crurum Pedumque ex hepate agit; sed in sequenti capite docet. Si ascites ab hepate oria is tur et aqua in ventrem erumpat, iisdem se medicamentis et potibus et cibis et exeris citationibus quibus priores curato. Vinum

46쪽

autem austerum nigrum hibat . Ex his clare patet Hippocratem liquida etiam ascita laborantibus adeo non negare ut' iis easdem cum medicamentis potiones, ac prioribus , commendet: sed loco vini aquosi eum cibis vinum austerum dat , quippe

quod uti alibi docet ) roboret et exsic

cet . De paracentesi deinde loquitur , m netque . Quod si ab hepate decedere vuis deatur , s scit. aqua J ubi apparuerit , is serramento inurito et aquam paulatimis educito, Velutque reliquos priores cura- ,, to ' . Hippocratis opinio fuit, Hydropem ab hepate oriri quum pituita ad

hepar accesserit, eamque hepar eXceperit, et humectum redditum fuerit. Monet autem aquam, simul ac ab hepate decedere videatur et in ventrem defluere , educi oportere. Docuit etiam egregius medicus Iohannes Fothergili, paracentesim iustitue dam , dum adhuc recenS malum eSt, eamque minime donec morbus inveteraverit, aut per moras invaluerit, esse disserendam.

Sed illud s uti quidam voluerunt ) huic

methodo incommodi inest nempe quod

47쪽

jure metuendum Sit, ne, Si more usitato, venter pertundatur, priusquam 'aquis sum morere distentus fuerit, intestina laedantur. Sed huic periculo, Ventrem caute lanceola vel scalpello incidendo, facile occurritur. Eum inurendum et aquam paulatim educe dam voluit Hippocrates. Imo certam momtem e contrario pradixit. M Qui empyi, ,, inquit, aut Hydropici uruntur aut secan- 3 tur , pure aut aqua consertim essiuente, ,3 omnino intereunt . Et Galenus in commentario ad hunc textum monet: Ab,, Erasistrato etiam scriptum est de Hydr ,, picis tum subtilius tum copiosius et atque si is experientia compertum et comprobata tum habere se dicit, universim factam si evacuationem febres et mortem adserre. --,aracenteSim multum Celsus etiam laudatrΡuamvis enim, ipso fatente , non Sanatqmissus humor, tamen medicinae locum fi eit , quam intus inclusus impedit . Varias ct probatissimas operationem faciendi me-ehodos recenset; et, cur ustio sectioni pra

lata fuerit, docet. - Quidam autem , ait, I, sub umbilico: fere quatuor interpositis dia

v. Hipp. Oper. Edit. Chari. Vol. ix. P. 16 .

48쪽

gitis a sinistra parte: quidam ipso umbi- lico perforato facere consuerunt . Qui- dam cute primum adusta , deinde inte- ,, riore abdomine inciso, quia quod per se ignem divisum est, minus celeriter coit. Hucrone autem latitudinis tertiae digiti partis vulnus facit, et monet, Eo tum plum- ,, hea aut aenea fistula injicienda est et per hanc effundendus humor est. Atque se ubi major pars ejus evocata est , clau-- denda , demisso linteolo , fistula est, et ,, in Vulnere, si ustum non eSt, relinquen- ,, da. Deinde per insequentes dies circa. ,, singulas heminas emittendum donec nul- tum aquae Vestigium appareat ' . - Α uideo infelix plerumque hodiernis temporibus paracentesis evasit , quia Sero et modo parum apto peracta est '' Z Actum enim

. U. Celsi lib. vii. ea P. XV. ' La ponction , quoique necessatre daris cerotains cas, est cependant d'une rossource aussi sothleaque les hydragogues ; et l'oci fait trop que Cette operation qu' on ne doli pratiquer que quand elle est veritablement indispensabie , puisque par elle memeelle ne sauroit remedier aux causes , est Presquetoviourg suivie δ' un epanchement plus abondant et Successivement molns curabie. V. Observati de me,

decine , fait et redige par Μ. Ricard , vol. A.

49쪽

Fopene et conclamatum de aegris, priusquam aquae paracentesi hodie educuntur 3 praeterea non paulatim sed simul et semel emittuntur , unde forsan quodammodo evenit, ut morbus fere cito sit recidivus . Vasa enim aquarum pressione subito privata impulsis a corde humoribus facile cedent et exinde aquis denuo assatim colligendis ansa praebebitur . Species illa fasciae ' a celeberrimo professore Edinburgensi Alexandro Μonro inventa et descripta, quae, antequam operatio instituatur , circumducitur abdomini tumido et per fibulas successive prout aqua effluit , constringitur ut Sempermaneat aequabilis pressio, in lethali syncope praeVenienda quae a sanguine subito

in Vasa antea ab aquis compressa irruente et cerebrum deserente metuenda est, Votis

optime respondent. Sed an externa ulla abdominis compressio pressionem ab aquis interna Vasa undique sustinentibus factam compensare queat , iure dubitetur P Fasciae illae verisimiliter magis utiles forent , si , aliqua humoris parte adhuc relicta et Sen-

U. Μedicat Essays of Edinburgii , ubi fasciae

illae tabulis aeneis exprimuntur. Quamvis optime usui destinato hae fasciae inserviant, mirum profecto mihi visum est tam raro in hac urbe usurpari.

50쪽

sim postea educenda, adhiberentur. Nam horum adminiculorum junctis viribus conspirantium ope , Vasa Sensim SeSe contrali re et fortius tenuium humorum transmissi

ni sese possent opponere. At , aiunt , si antiquorum more paracentesis fiat, si partitis vicibus aquae educantur , debet canu Iain abdomine manere, unde saepe inflammatio in omni ambitu nascitur, dum contracta et corrugata abdominis integumenta ad duram cannulam premuntur et affricantur, respirationis motu ' . Si auferatur cannula, exiguum illud vulnus brevi concrescet Vel saltem sic contrahetur, ut non possit abs que vi adhibita denuo introduci, unde frequenter molesta mala sequuntur . Si haec ita sint , si cannula in Vulnere sine magno incommodo relinqui nequeat, cur non, uti dudum monuit Caelius Aurelianus, alio in loco divisura facienda; et, si rursum OPO teat , tertio. Sed illud metuendum auctores Voluerunt , ne per liberum aeris accessum putredo acceleretur. Quamvis enim nondum computruerint aquae in cavo abdominis , utp

SEARCH

MENU NAVIGATION