Animadversiones de natura hydropis eiusque curatione. Auctore Francisco Milman ..

발행: 1795년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ne humoribus tenuioribus in cava delapsis ) ab extremis partibus redit: et si

priusquam iterum ad renes Veniat, a primis viis nihil incrementi accipiat, medicamenta diuretica vix quidquam ad urinaS pro- Iiciendas valebunt. Fluidis enim vix ullis Ob causas memoratas in renes penetrantibus, medicamenta etiam ad loca destinata non Pertingent , sed perparca copia ad renum vasa deserentur. Notavit Smietentus quod ingesta se salina in sano corpore majorem se faciant urinae secretionem , sed imprimis A ideo quia siti ab his assumptis nata, Co- ,, piosior potus ingeritur adeoque et plus D urinae prodit. Nisi enim simul potetur, is ab his acrior reddi poterit urina et fre- is quentior ad mingendum stimulus e sed

,, non Sequetur Semper copiosior urinae se-

,, eretio quae in Hydrope curando desideri ratur '. Quamvis haec archiater ill

strissimus observaverit, salia tamen tum al-calina tum composita ingerit : potum nonnisi parcissimum porrigit . Quo jule spera re sibi licuit, salia in corpore , cujus VaSaaquosis Sanguinis partibus a morbo Hydro- Pico privata sunt , urinas fore eductura,

102쪽

quas in corpore sano succisque pleno, sine potulentorum ope, eadem salia saepissime nequeunt provocare. Μirum plane SWietentum in Hydrope potiones cum medicamentis adeo timuisse, non solum quod absque potu , ipso mei fatente, haud semper tutum sit salina remedia exhibere, quippe quae et sitim augeant, febremque intendant : sed quod Hippocrates jam se aquam

,, collectam in corpore per aquam copioseis potatam expellere de corpore conatus,, fuerit. - Si illud tuto suscipiatur, quam to foret tutius aquosa exhibere, . cum Sal bus conjuncta, ut et materia et stimulus ad hanc secretionem promoVendam simul administrentur. Ad metuendum est, inquiunt, ne P tu crescat Hydrops et nrinae secretio nequaquam exinde augeatur. Non enim stimuli solum et fluidorum quantitas ad Secretiones promovendas requiruntur; sed et

robur cordis quo liquida vi quadam in glam

dulam secernentem propellantur . Hydropici autem debiles sunt. Fluida itaque non in renes protrudentur, non in arterias emulgentes deflectentur, sed deorsum recte Suo ferentur pondere, et in Varia corporis ca- a sese insinuabunt. Μusculi porro a i

103쪽

more abdominis distenti renum spatia coam,ctabunt et illorum vasa eo usque Compri ment , ut liquores ea minus facile subeant. Verum ad haec observare licet, illud urinae secretioni pene proprium esse, quod minima vi cordis excitetur. In debilissimis corporibus, imo quum renes verisimiliter spasmo, ut in hysteria , assiciuntur, magna subinde urinae profluvia videre est. Et ,

si renum structuram attentius paulo contemplemur , huic rei quodammodo et Hydropiideo praecavendo, natura quasi prospexisse videtur. Nam renum vasa ita a natura Comparata sunt, ut nullae sint in corpore arteriae secernentes , quas liquores adeo facile subeant ac renum arterias. Dudum notavit Boerhavius quod in nulla corporis parte adeo subito arteriae magnae minimos Ramulos edant ac in renibus . Hinc major aliquanto obtinget sanguini renati velocitas in vasis minimis atque in suas partes discissio, ut loquitur Borelli, propter quam uberius aqua sanguinis excernetur. Illud porro Velocitatis incremeatum directe probatur Observationibus Cl. le Dran , quae docent Plus omnino sanguinis effundi ab arteriola exigua, quando illa prodit ex magno trun-CO arterioso. Demonstrat ingeniossimus Bor

104쪽

δeu renes ex distentione musculorum abd minis compressioni non esse obnoxios, neque moram eXinde Secretionem pati. Non

obstant igitur debiles Hydropicorum vires

quin vires quin liquores in renes penetrare possint. Favet illorum ingressui arteriarum renalium fabrica . Favet eidem arteriarum inserius in abdomine sitarum ex aquarum pondere compressio, quae interdum adeo magna est, ut, Subductis incaute paracentesi aquis, a tanta copia humorum in vasa

antea compressa et coarctata irruente, et

subita exinde sanguinis a capite revulsione deliquium animi oriatur. Aliquando tamen et ast ipsos compressio pertingit renes; at que eam forsan ob causam duobus in aegris, quibus nullo modo immensum abdominis tumorem diminuere poteram , liquores Pamce adeo in renes penetrarunt , ut urinae vix ullae prodierint i sed in aliis aegris libere profluxerunt, quorum Ventres tumidi purgantibus paululum antea fuerant

diminuti. Auctore, sunt, qui non solum potum quam parcissimum sed omnem omnino a potu abstinentiam suadent , asserentes siquisquam Hydrope correptus, sitis crucia-

105쪽

Io 6 tum tollerare aut vellet , aut posset, Vitam isto pretio redempturum esse. Quam dissicile autem sit Hydropicis, immanem illam sitim tolerare, exemplo sit regis A tigoni amicus , qui etsi summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando , bibendoque priam urinam sese in exitium praecipitavit. Quam inutilis fere et infructuosa haec methodus sit, exempla per-Pauca aegrorum hac methodo curatorum docent , quae in scriptis illorum legimus qui historias medicas contexuere . Duo Sola , unum ex Hildano , aliud a Mercello D nato Smietentus citat, praeter duo illa quae a Meadio memorantur. De aliis quibusdam perpaucis pariter mentionem facit egregius medicus Donald Μonro. Ρlinius de Romano equite Iulio Viatore narrat quod humore a medicis prohibitus, aquae subter cutem fusae morbo liberatus fuerit '. Αtqui haec sunt omnia hujusmodi exempla , quae mihi aut legendo aut observando innotuere , eaque in tot saeculorum Iapsu adeo rara sunt, ut omni a potionibus abstinentia ab Hydrope liberari non tam ge-

U. 6. Plinii Nat. Hist. lib. vii. cap. xviii.

106쪽

nerali naturae legi consentaneum, quam Peculiari alicui corporis referendum videatur sive constitutioni sive conditioni, qua fit ut attractio humiditatis, quae per cutis po- ros in plerisque corporibus obtinet, impediatur . Nam potionibus abstinere , adeo

noli solet aquarum in corpore proVentum Praecludere , ut omnes , ab Hippocratis tempore ad hunc usque diem , . auctores

pleni sint observationibus quae docent, Hydropicorum corpora , nullo potu ore awSumpto , magnam aquarum copiam ex atmosphaera attrahere ; et exinde , quamvis aqua e corpore evacuata fuerit , abdomen

iterum tumidum fieri. Sed quaeret aliquis si haec ita sint, si humor ea copia ex

aere attrahatur, ut morbus exinde alatur et augeatur, cur non humor iste per cutim allatus potulentorum vicem explet et medicamentorum vim promovet 3 Causa hujus rei in eo posita esse videtur, quod humor sensim per porros invectus et sensim pariter in cava corporis depluens, ad conciliandam vasorum plethoram omnibus Secretionibus promovendis necessariam, minime accommodetur . Antea jam monitum est , ad urinas praesertim educendas requiri fluidorum quantitatem una cum diureticis con-

107쪽

Iogjunctam, ita ut flumine multum aueto satiaguis ad arterias emulgentes deseratur. Sanguis ad renes cum diu reticis eadem, ac in statu naturali , nedum eadem , ac

in morbo Hydropico, quantitate decurrens, urinis copiose proliciendis impar evadit. Et Smietentus, uti jam notavi , monuit , insano corpore nisi simul cum diureticis potulenta aSSsumantur, acriorem quidem ab

his reddi' posse urinam et frequentiorem ad mingendum stimulum , sed nequaquam inde

semper copioSiorem sequi urinae secretionem

quae in Hydrope curando imprimis des

deratur .

Quascunque Vero explicationes hae res aut habeant aut ferant, de theoriae commentis parum sollicitus , ea de facto ex praemissis haud dubie constare opinor , corpus medicamentis lacessere et humo rem simul omnem prohibere , Hippocraticis medendi legibus haud minus esse contraria , quam aegris inimica , Vanaque absque potu ea remedia , quae illius ope saepe felicissime cedunt - Insupercrescere saepissime Hydropem sive sibi indulgentem sive omnino a liquidis abstinentem . Itaque, quum abstinentia a p tu morbus Perraro depellatur, et reme-

108쪽

dia absque potulentis neque tuto neque se liciter adhiberi soleant, questioni ab ornatissimo viro Georgio Baher propositae assentiendum mihi videtur; neque vana fides est, feliciorem longe processuram fore Hydro picorum curationem , diluentium haustus largiores et frequentiores Siti aegrorum com

109쪽

Non ingratum lectoribus fore judicavi si

observationibus meis pro appendice adjicerem methodum , qua celeb. Bacher pilotas , tonicat dictas , parare Solet. Formula , ab ipso auctore scripta et dein publici juris facta Sequens est.

Georgii Frederici Bacher.

- ΙΑΜ vero , si quaerat aliquiSi, an

,, ad praedicta in arte desiderata duo ve-

D ram Scilicet et genuinam morborum hiis Storiam et certam, confirmatamque me-

110쪽

is dendi methodum , non etiam accedatis tertium illud , remediorum nempe Speis cificorum inventio 3 assentientem me ha-M bet. et in vota festinantem '. Genuinus Medicinae fundator Hippocrates suo jam tempore pitularum tonicarum prima jecit fundamina , dum passim meminit de principali earum ingrediente , magnique fecit illius usum , et post ipsum plures alii insignis famae Medici ad

hunc usque diem ejus usum conSerVa Vere, licet rarum et suSpectum , miram ei Virtuo tem inesse praesentiebant omnes ; Verum

non satis gnari partium ejus constitutivarum, de praeparatione multum discrepabant , et de tuto adhibendi methodo disceptabant. Ρlanta nostra helleborus niger, angustioribus soliis Τournesortio dicta , perennis est et semper Virens, insuper id ipsi peculiare est , ut hyeme, circa nativitatem Christi efflorescat , unde meruit nomen germanice ΚriStwur ei. Hanc juvat clyma temperatum , SΟ- Ium subpingue , nonnihil humidum, situm vero adversatur ubi radii solares con- Sydenham , in Praelatione Praxis medicae

Experimentalis .

SEARCH

MENU NAVIGATION