장음표시 사용
81쪽
mum induxerunt, ut potum supradictum in hoc morbo commendarem. In actis Bononiensibus quindecim Hydropicorum hist riae narrantur, qui uncia dimidia cremoris tartari sola quotidie assumpta integre resti tuti fuere. Verum enimvero illud in iis histori1s notabile est, cremorem tartari subininde per viginti , vel triginta, imo quadraginta dies datum, nullum saepe omnino effectum habuisse: at magna aquarum co-Pia , more meo . solutum, intra totidem horas effectus sui signa plerumqne, urinas copiose educendo, prodidisse . Liquor ille in nosocomio nostro nunc communis Hydropicorum potus est , quem ad libitum hi-hunt Hydropici cum Variis remediis, qu rum aliqua jam memorata sunt . Μinima hic silentio praetetmittendum Censeo, decoetum radicis senekae, quod secundum pha macopoeam Edinburgensem ' paratum aluncias tres bis vel ter in die porrexi, hoc modo consectum, Vomitum fere semper e citando, multum corpus turbare: sed quum. ν Radieis seneliae unciam unam, Aquae sesquilibram. Decoque ad libram unam, et cola.
82쪽
radicis nonnisi unciam dimidiam vel drachmas sex decoquendas jusserim , optimum
evasit remedium, et quamVis Vomitum no nunquam et saepe nauseam moverit, alvum
tamen plerumque novies vel decies in die duxit, imo quandoque et urinas copiose elicuit . Sed in decocto radicis senekae in aliis purgantibus exhibendis caVendum est , ne illorum usu si admodum debiles aegri sint ) plus aequo inhaereamus. Dudum m nuit , jure optimo, Vir ornatissimus et peritissimus medicus Richardus Μead, ιι ubi
33 fractae vires , nocet VehemenS per al-'t Vum purgatio et quo plus humoris ab in- , testinis ejicitur, eo major ipsius copia is in ventrem refluit. ιι Itaque ne nimium purgantibus aegri frangerentur, post Pu gationem per aliquot dies rem totam saepe solis medicamentis diureticis cum potu cominmisi . Aliqua tamen purgantia fere semper initio fuere necessaria ; parum enim Profuere potus cum diureticis , nisi prius tu
mores Hydropici paululum purgantibus fuis- seu diminuti : et si illorum auxilio tumo rem abdominis diminuere non potui quod interdum accidit ) vana fere omnia invenidiuretica . An illorum operationi obsistit
renum ex nimio aquarum pondere comPre
83쪽
sio P An, aquis per purgantia paululum subductis, liberior inde fit potulentorum
in urinae vias ingressuS , certiorque remediorum effectus 3 Μali prosecto omnis tardam in Hydrope ad purgantia alvum ant, qui notaVere.
A tempore quo in Angliam redii, duodecim viri et adolescentulus unus decem circiter annorum , omnes ascita et anasarca gravissime laborantes, curae meae demandati sunt. Ex his sex integre restituti fuere . Unus e domo, antequam curatus fuit, Sponte exivit. Sex periere. Sed in hisce, cad verum sectio, ubi illam faciendi occasio data fuit, labem aliquam viscerum, nullo remedio domabilem, fere detexit. Ut vero clarius haec methodus pateat, liceat nobivaegrorum historias quasdem referre.
minis aetatis quadraginta-novem annorum , die mensis Μaii quinto in noso omium recepti . Illius venter multum aquis distentus fuit et perculsus sensum permotae intus aquae praebuit. Anasarca magna pedes et crure occupavit. Urinae perpaucae eaeque subrubrae; sitis magna. Huic homini pulverem ex radice jalappae et calomelanos. granis aliquot supra memoratum sed his s
84쪽
Ium in septimana exhibui: diebus intermediis haustum salinum cum aceti scillitici drachma una sexta quaque hora bibendum. Potus non dabantur . Die quo medicamentum purgans propinabam, alvus ad decem vices dejiciebatur. Die etiam sequente purgatio non cessaverat, Sed quater vel quinquies sedes movebantur. Cum his medicamentis , nempe cum remedio purgante et haustu salino scillitico ad decimum sextum Maii perseveravit, eo effectu ut Ventris tumor paulum diminueretur e sed urinae adhuc vix ullae prodierunt. Dedi igitur eum haustu scillitico potum Supra memoratum copiose bibendum ; eo cum essectu ut die sequente urinae jam liberius effluere inciperent et quotidie eo usquo augerentur , ut septimanae spatio tumor abdominis pene disparuerit . Die Junii secundo aeger sanatus e nosocomio dimissus fuit. Μathaeus Savnders, aetatis viginti trium annorum, postquam febre intermittente per aliquot menses laboraverat, sensim in Hydropem incidit. Die decimo octavo No-Vembris anno I 777, ascita et anasarca Ia horans , in nosocomium receptus est. Die Sequente purgans antea praescriptum cum granis quinque calomelano paratum sumpsit,
85쪽
quod die vigesimo tertio fuit repetitum iaPrima vice alvus undecies, secunda octies respondebat. Medio inter purgantia intem vallo , habuit aeger sexta quaque hora ha stum salinum scilliticum , qui cum aqua hordeata et cremore tartari pro potu sine ullo alio remedio ad septimum Decembris diem continuabatur , urinis jam libere satis profluentibus. Sed quum per aliquot dies alvus non Solveretur, Pulverem purgantem
iterum dedi , aucta calomela nos ad grana septem dosi 2 qui aquas sedibus copiose eduxit . Die octavo acetum scilliticum in haustulo ad drachmam unam et dimi diam augebatur cum potus ut antea. Haec ad diem Decembris decimum quintum Sum- Psit , quo die acetum scilliticum ad drachmas duas in haustu auctum est. Quamvis vero acetum scilliticum quantitate guttarum quadraginta nauseam aliquando, imo Vomi tum movere soleat, sensim tamen augendodosim nihil aliud incommodi hic aeger exdrachmis duabus sensit quam leVem nauseam . Hisce remediis, intercalato pro renata medicamento purgante, aeger conValuit; et , postquam per aliquod tempus Vinum chalybeatum , quo morbi reditus
86쪽
praecaVeretur, Sumpsisset, sub sine Ianu rii , e nosocomio sanatus exiVit. Mense Decembris ultimo Iohannes L, eas , viginti annos natus, anasarca er ascita gravissime laborans , ad noso omium a d mino Doctore Denman missus fuit . Sex jam septimanis morbo laboraverat et sensim
increVerat malum , et Venter et femora et crura multum aquis distenta erant. Cuticula penis et testiculorum aquis adeo plena, ut pellucida appareret. oculi rubri multumque inflammati. Pulsus durus et frequens. De dolore aliquo in abdomine co querebatur. Itaque ne viscera inflammati
ne assicerentur, venam Secare non metuens,
uncias sanguinis octo mittendas jussi. Sanguis coagulatus pelliculam albidam in superficie exhibuit, et concrevit adeo fortiter, quasi ab homine robusto fuisset detra-Ctus . Die post Venae sectionem, scilicet duodecima Decembris aegro pulvis purgans
propinabatur , qui Sedes quatuor solummo- ιdo movit; at levem salivationem per albquot dies excitans, non repetebatur. Usum PotuS cum cremore tartari usque ad decimum sextum diem continuavit ; cum tamen inde urinae minime copiosae effluerent, j
Iepi hydragogi pharmacopoeae Edicturgen-
87쪽
st, . cochlearia duo, omni mane, secun da quaque hora, Sumenda praescripsi, donec alvus dejicieretur. Hoc vero medicamentum fere Vomitum ciens , nonnisi ter aut quater alvum duxit. Itaque, Decem bris die vigesimo primo, decocti senekae , eum radicis drachmis sex parati , uncias quatuor aegro exhibui. Quamvis et hoc remedium sub initio quandoque Vomitum excitaret, multae tamen aquae sedibus ducebantur . Namque decies imo duodecies in die alvum deposuit aeger, eoque melius ipsi cessit remedium , quod singulis diebus, a vigesimo primo usque ad vigesimum SeX- tum , eodem uteretur. Interim simul potum ad Hydropicos paratum dabam, neque impediebat purgatio, quin libere profluerent urinae. Hac methodo vigesimo seX-to die tumor abdominis disparuerat , nec mali quidquam , nisi pedum crurumque naSarca, supererat: urinae etiam quae primum subrubrae, dein turbidae apparuerant, colorem naturalem induebant. Omisso igitur purgante usque ad diem trigesimam pi-
ν Aq. menth. Sati . unc. Vi. Tartari emet. gr. X. Syr. de rhamno uno. ii. m. i
88쪽
Iulae duae , granorum quinque Singulae ,
et ex partibus aequalibus extracti corticis peruviani et salis martis confectae, mane et Vespere dabantur, et interdiu his vel ter haustus salinus cum salis diuretici scrupulo uno. Hac methodo urinae copiosi res adhuc emuere pergebant et Pedum crurumque tumores diminuere. Sed alvo a vigesimo sexto adstricta, die trigesimo salis cathartici amari unciam unam dedi , quas his solum sedes movebantur ' et die εequente iterum medicamenta tonica et diuretica antea praescripta repetii, quae, intercalato pro renata medicamento purgante , ad vigesimum quintum diem
Ianuarii continuabantur , quo , tempO re , morbo penitus liberatus , e domo exi-Vit . Iisdem prope modis et David Gilbertet Ioannes Clay et Daniel Harvey sanati fiunt, nisi quod hic ultimus fibra maxime laxa et leucophlegmatico habitu laborans,
non alio remedio diuretico quam vino cha-
Illud in hoeaegro notatu dignum est, alvum eius, quae tarda adeo, ad radicem talapae cum calome lanos granis septem, et ad julepum hydragogum . et ad salem cathartitum amarum erat, optime decocto radicis senekae respondisse. Idem in aliis aegris Hydrope laborantibus plus semel observavi.
89쪽
lybeato, ad unciam dimidiam dato , cum
Potu ex aqua hordeata et sale diuretico usus fuerit . Iisdem remediis plus semel in morbo, ad alia omnia rebelli, aquas eX- pulsas Vidi, quamvis sensim iterum redundarint.
Inter illos, qui morti succubuerunt, non defuere qui utilia de hisce methodis dederunt documenta. Singulare hujus rei exemplum praebuit, casus Gulielmi Fox,
quadraginta ocim annorum , ascita simuIet anasarca gravissime laborans in nosoc
mium ad finem mensis Aprilis missus fuit. Vocatus in consilium expertissimus chirum gus Samuel Howata, durum in dextro hypochondrio tumorem sensit. Quum a cauSatam gravi hepar pateretur, et malum multum jam provectum esset, para centesi pra termissa , experiri volui , an non medic mentis aeger sublevari posset 3 Itaque decoctum Sene hae primum ter, dein bis in die; potum etiam ad Hydropicos paratum dedi, dein pillulas scilliticas, et postea Vinum chalybeatum . His medicamentis die Junii primo tumor abdominis ita diminutus erat , ut aeger crederet si blando somno resecillaretur, quem in noso omio hominum turba impediebat, sanum sese esse futurum.
90쪽
Die itaque sequente , venia data , ad do
mum Suam Se recepit, et ibi haustum salinum cum aceto scillitico continuavit. ΡΟ- tum vero nosocomit ad Hydropicos paratum haud adeptus , timensque ne alius morbum augeret , a liquidis omnino abstinuit. Urinae quae copiose antea essi uxerant, statim diminuere inceperunt; itaque die Junii sexto ad nosocomium rediit , urinis parce admodum prodeuntibus , et tumore abdominis aucto . Potum denuo cum eodem remedio dedi , unde urinae iterum copiose emuere inceperunt, ita ut, ventre exinde multum
diminuto, die Iunii decimo quinto domum
suam iterum rediret, ubi eodem potu quotidie sumpto, abdominis tumor usque ad undecimum diem Julii diminuere pergebat. Die vero Iulii vigesimo nono , Venire minime distento sed aquis pene liberato, uti ab uxore sua constitit, morti succubuit. Plura talia Hydropicorum exempla nobis communicavit peritissimus medicus Dona id
aquis expulsis , nulla causa evidente, mortui sunt. Hujusce hominis cadaver , Cum longius Londino abessem, sectum non fuit.
Sed verisimiliter hepar et forsan alia Viscera gravi alio vitio laborarunt. Mirum prose-
