Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Catque quantum usque adhuc & in Iaac qua est aetate deceptus fuerit, dum se pro docto hactenus omnibus adprobare gemit. Pro speculo illicrunt insigniores . hallucinationes& peccata notabiliora quae in hoc

specimine commisit. Si enim monstro ab inscitia germana eos erroreSOmnes esse profectos, non ex aliqua α manasse, Cui tape etiam obnoxii reperiuntur plerique mortalium alias eruditorum,nunquid causae erit quin se pro tali fateatur qualem revera esse diis hominibusque consentientibus ac faventibus os, tendero ξ Eos hic in unum collectos sub conspectu ejus dabo, ut tandem

ὸ sapiat si possit, iciatque ad scientiis famam quam affectat quod illi deest,

fatis hoc idem futurum ad magnum in aliquem in doctrina Sc famigerabilem virum constituendum. Quale est

illud primum de quo praecipua hic quaestio est, & quo frontem illustrare suarum Animadversionum dignatus est t Nam quod testamenta prius . signata

12쪽

' signata voluit quam subscripta , id

unius legis auctoritate quam tautus Jurisconsultus nescivit, ConfutaVimus. Ex hac una ignorantia multiplicis inscitiae plures species dignosci possunt, Quis modus signandi olim

apud veteres fuerit, Qua ratione epistolis δρ tabulae testamentorum alla que contractuum publicorum litterae, obsignari solitae sint. Quae omnia iste non solum ignoravit , sed etiam dum sciri a se putavit, in duplicis ignorantiae crimen incurrit.

Huic adjungatur & illa huic adfinis ac plusquam asinina imperitia, qua sigilla quorum hodie usus est, in diplomatis regum ex ipsis membranis dependentium, & ad firmandam de Corroborandam litterarum fide ante aliquot shcula institutoru etiam in quibuslibet instrumentis publicis, ad antiquum dc Romanorum signandi morem revocavit. Cognoscet in hoc meo speculo verius quam in illo Durandi Speculatoris, quo utitur, superare omnem vel stolidissimorum stu-

13쪽

piditatem, eam expositionem quapiares de duobus interpretatur, &duo de pluribus. Non vidit hoc modo de rerum natura paucos exterminari. Nam si duo de pluribus dicuntur, pauciores nulli erunt, nisi paucitas usurpetur de unitate, & singuli

pro paucis habeantur. Quippe in-ha duo qui stant plures , nullus est praeter unum qui ad paucos redigi queat. Jam quid imperitius illa potest imperitia fingi, qua Exemplar t

samenti docet esse aiat ασον, id est

exemplum , quam Vulgo copiam barbari vocant, Exemplaria Vero proauthenticis tabulis accipit. Ergo in hoc nomine alia est numeri singularis notio, alia pluralis. Quasi dicas res amentum & lsamenta aliud significare, Codicem & Codices. An cum Venia magis peccat magisque ignoscendae culpae reus est, qui signare&ob gnare ita invicem differre statuit , ut obsignare proprie intelligendum sit de omnium signis appositis , Agnare autem de uno tantum Z Hoc, idem

14쪽

idem sit si dixeris obli re dici cum quid a pluribus ligatu r,ligare quod ab

uno Constringitur. N on sine stupore ibidem leget, chartas Cum membranis confundi,quia hodie in idiomate Gallico omnes litterae tametsi in membranis scriptae habeantur, Mamrarum nomine appellantur. Hoc Durandus illum docuit. ab illo subisscribendorum& signandorum testamentorum formam Romanis usitatam luculente descriptam autumat, in chartis nimirum, id est in membranis complicatis, & perforatis, Mchordulis septem per foramina trajectis, SI annulis uve sigillis appensis. Tabulas veterum ceratas qua lino triplici trajecto ex Senatus decreto, constringebantur, &signis ex cera impositis obsignabantur SI claudebantur, easdem esse cum illis Durandi membranis sive chartis plic tis, & sigilla chordulis appensa habentibus obstupescet. Pragmaticos Advocatos Vocatos, qui praxin insero exercent, instar prodigii non

15쪽

nemo animadvertet, & ipse quoque vel invitus fatebitur, ut &κ eos appellatos qui constitutiones& rescripta principum condebant ac componebant , ingenioque suo formabant. Signacula cum signis eadem ab eo attonitus spectabit, id est

s signacula in versione loci Dionysii Halicarnasset probari, quae signa

sunt soluta vel relaxata. In Graecis mirabitur non ampliorem ejus esse scientiae supellectilem quam in Latinis , cum videbit quod idem est atque α.d τυπιν vel ανδίκοι poriquod& ι- dicebant, Latini Vero Exemplum , Barbari copiam, idem statui cum Exemplari vel prototypa primitivaque & originali atque authentica scriptura. To χ ρ,οαρον, quod est etiam Latinorum Chirographum, hoc est, propria cujusque manus 3c scriptura , pro Epistola autographa Graecis dici adnotatuin non sine nota imperitiae summae deprehendet,

cum Maesidi ιι in iis Dionysii verbis

16쪽

bis quae ad hoc probandum adducta sunt, nihil aliud significent,quam id quod dixi. In reprehendenda Sal

masti opinione qua mutuum, id est mutui obligationem, negaVit esse. alienationem, de mutuo non alie nato foede & absurde ab eo disputatum dicit, qui foedus in eo error est , cum mutui alienati nemo unquam Latinus scriptor, au t Iuris auctor meminerit. Nam aut mutuum pro ipso contractu sumitur, aut pro pecuniae specie quae mutuo datur,

sed hoc sensu abusive, illo proprie. Nam dicitur mutuum, quia in eo id quod datum est fiat mutuum, id est reddatur illi qui dedit. Qua notione non potest dici alietiatum mutuum, quia eo ipso quod reddituemutuum fiat & dicatur. In altero significatu quo pro pecunia quae

creditur & mutuo datur, non negaVit Salmasius alienari mutuum, Cum ea pecunia fiat accipientis nec aliter constare possit mutuum. Mille talia occurrunt in eo primo libro Anim-

17쪽

adversionum , hallucinationum M 1 errorum monstra , quae prodigiosam ostendunt auctoris in Latina littera..tura,in Graeca, in Iuris prudentia inscitiam. Quod autem omnibus monstris est monstrosius, ubi Vesanos er

Salmasii, rensis Anubis ritu rictuque crepat, ibi suam ipse in refutan- . da veritate & mendacio adstruendo vesaniam luce manifestiorem declarat. Quid caeteri libri quos nondum vidimus nobis boni possunt promittere, cum primus hic quem pro digmate speciosi operis, longe speciosissimum proposuit, tot Vitiis& macularum foeditatibus resertus conspiciatur Eat nunc de magnificos de Salmasii fama moliatur triumphos, caput lauro cingat , & curru spectabilis invehatur per ora doctorucum opimis spoliis quae Salmasio oc- , ciso se detraxisse gloriatur. Clament Io triumphe,post currum ejus ambulantes , Arcadicae gentis proceres . quibus sua saepe recitavit, plausum-quc

18쪽

Isque cxςstavit , cum tales nugas Mnaenia3 vaegrandibus illorum auribus Asinino ruditu intimareti Neminis eorum me miseret sed pudet potius , quia pudorem ipsi non habent. In primis miseri typographi vicem doleo qui honam pecuniam pessimo libro excudendo impendit , non ad B43λιοπά . exteros ituro , sed ad βω-ραπωλιδας Parisienses ex proximo Venturo, ut inΦde involucra procurent suis mercimoniis, quo manus emptorum a pinguedine adhaesura vindicentur. Hoc fatum libri est futurum , ut merces pingues vestiat. Sors vero auctorem

haec manebit ut rideatur pinguibus Cashinnis; typographum, ut ploret lacrimi pinguibus & uberibus. Omis nia in illo opere pinguia, sed praecipue mens auctoris pingui madens has peperit Animadversiones rebus bonis macras, calumniis maledictis, S conviciis pinguissimas. Vale S met. amare perge.

I AD

19쪽

' IN SPECIMEN

HERALDI DEFRICATI.

I Defricatus non videtur hic satis, Desiderasti ut esse, Desiderim, adhuc parata strigilis imminet siver

In desticantis ecce minitanti manu, . Qua pectu ,amos, terga, crura, brachia, Qua semora,ventrem, qua nates, lumbos,caput, ' Totumque corpus e droistipumicet, veris prata cum peregerint. Tum pexin ornatusiquefiu dabitur probe , Ut nempe meritus profluis virtutibuS, . ruraldus ipsie ut juret in pila siua

Se non fleti se sub cuti ricio pari

. Per lusitantis strigilis omni gas vices, Negetqueposse gloriari quempiam Mulum aut asellum vel pigrum cantherium, Ad hvuc sticatos sesuisse unquam modum Seu strigilis UM,Avepectinis foret. Ita defricatum paenitudo haud ceperit, Quasisse talem defricatore bi.

20쪽

sPECIMEN

CONFUTATIONIS

Animadversionum D EsIDERII HERALDI:

C A P. I. Non fuisse Iniquam Salmasei de Heνaldi vesanis que relam. An Salmasim sit Grammaticuι; is quem

proprie veteres Graci Romanique hoe nomine interulexerint. Non magis esse Grammaticum eum qui de Grammatica scripserit, quam aratorem qui deuricultura. Critieam exercuisse Heratium non minus quam Salmasium ,sed longe infelicius. Disputationem Salmasii de Mutuo nec foedam esse ne a absurdam, ut Heral ου argutatur, aliquos argumentis prosatum. Beraldum non esse Iurisconsu, tum, nec Gosum. In er monstra Salmasii recenseri ab Heraldo quod obligationem ex credita pecunia θ reddenda contractam tradiderit non esse alienario nem si item quod Testamenta prius subscripta quam signata crediderit.

EsTIBVLVM ante ipsum pri

misique in faucibus Orci, id est, in limine infamis scriptionis fa-riosi Cerberi pro titulo primae sectionis ponitur, Iniqua Salmasti de auctors

SEARCH

MENU NAVIGATION