Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Spaci MEN CONFUT. timem esse dicimus de contractu illud intellectum volamus qua res abutenda datur ut tantumdem quandoque restituatur. De obligatione qua a conmtractu plurimum distat, idem dici neutiquam ρο- test. Egregia & mercatorum directore diis gna distinctio. Mutuum quando est contractus,est alienatio, quando vero pro obligatione simitur, tum non est alienatio. Exclamat deinde contra illos Sophistas, quos nequissimos appellat, qui hoc optimis Doctoribus crimen imputarunt quod dixissent aut scripsissent, aut cogitassent, obligationem quamcunque esse alienationem, nec ergo mutui. Haec iterum ejus verba sunt: Cedo enim mortales nequissimi quis nostrum dixit, quis scripsit aut cogitavit umquam,obligationem mutui aut aliam quampis alienationem esse, aut pro ea a nobis haberi. Euge Goesi, qui pro mercede tuae scientiae mercium directionem suscepisti, iam noster esto. Non aliter concepit mutuum Salmasius quam pro obligatione quaere data contrahitur, cum negavit esse alienationem. Sumus ergo quantu ad hoc in bona concordia .Vide quantum intersit sese invice intelligere,&de statu quςstionis recte inter se convenire. Sed quid tu tibi voluisti, cum dixisti mutuum quatenus est contractus, esse alienationem p Scisne quid sit com

ractus Quod autem posuisti quasi ad ditastrςntiam Contractua mutui, & ObligatiQ-

32쪽

ANIMADV. HERALD. 29nis, tamne bardum te esse non animadvertisti, ut non videris si contractus mutui est alienatio,debere etiam videri alienationem esse quae obligatio est, & contra. Dicis tam tractum esse mutui quo res abutenda datur ut tantumdem quoque res tituatur. Si ex contractu

tantumdem debet restitui,quomodo id habebis pro alienatione 3 An aliud obligatio

contracta ex re mutuo data evincit quam ut tantumdem restituaturὶ Si haec non e st alienatio, nec sane contractus est. A n ignorasti contractum eum variis modis aecipiatur, maxime pxoprie pro conventione sumi quae ultro citroque obligationem paritρHoc sensu non potest mutuum esse contractus. Non enim ultro citroque obligat, cum ex una tantum parte obligationem pariat. Sed& proprie accipitur de omni conventione ex qua oritur obligatio, si ve ex una parte ut est in mutuo, sive ex utraque parte ut inplerisque aliis contractibus. Tertio sumi tur improprie, Sc comprehendit non solum contractus, sed quasi contractus. Ex his trihus vocis contractus notionibus, secunda sola convenit mutuo. Talis igitur contractus obligationem parit ex parte tantum accipientis. Haec obligatio si alienatio non est, non video quomodo conventio sive contractus ex quo oritur, possit esse alienatio.

Cum enim hujusmodi contractus duabus

33쪽

3ci SPE cIMEN CONFuripartibus constet datione & redditione, datio causa est obligationis ad reddendum. Et rei quidem quae datur alienatio fit, sed cum ex ea ipsa datione contrahatur obligatio reddendi, si obligatio haec non est alienatio,

ne quidem contractus erit, qui utramque comprehendit,hoc est tam dationem quam redditionem, priorem tanquam causam ex qua nascitur obligatio , posteriorem tanquam finem, quo obligatio ditatuitur. Ut

enim datione contrahitur, ita redditione ditat vitur. Ad hoc enim res data fuit ut redderetur. In priore significatione contractus definitura Labeone, ultro citroque

obligatio. Quidni igitur in secunda definiri

queat conventio quae ex uno tantum latere

obligationem habet E Talis contractus qui obligationem habet reddendi ex parte accipientis , non magis potest alienatio esse quam obligatio quae ex illo oritur. Norienim potest esse alienatoria ea conventio quae parit obligationem non alienatoriam, cum ejusmodi conventio facta non sit alienandi animo aut fine, tam a parte dantis quam a parte accipientis. Hic enim alienum

aes vocat quod accepit, quia obligatus ad reddendum tenetur, ille semper suum quod dedit, etiam cum est in potestate ejus qui accepit, quia recipere omnino debet. Hinc

vela ibi Heralde, quamlibet hostis sis Salmasii.

34쪽

ANIMAD v. HERALD. 3tinasii, aestimandum relinquo an caetera ejus

famosi libelli Goesiani refelli mereantur. Vah quam doctus esti Tanto scilicet auctore Contractus mutui est alienatio,sed oblis gatio mutui alienatio non est. In hoc inimo acquiescimus Sc jam decisum habemus per V Vilhelmum Goesium negotium de

quo tam multis & a tam multis disputatum est. Hoc enim argumento inter caetera usius est Salmasius tanquam potentissimo , cur mutuum sive mutui contractus non sit alienatio, quia si esset,duo contraria una definitione tenerentur quae eodem genere ac differentia constaret. Cum enim obligatio remissa & obligatio contracta inter se conistraria sint, si obligationis remissio alienatio esset, obligationis contractus non esset. Donat quippe dc alienat rem suam qui remittit obligationem rei sibi debitae, ergo qui talem obligationem contrahit, quae cum remitti tur alienatio est, in mutuo dando non habetianimum alienandi nec donandi.Ut in paucastringam argumentum: Si obligatio contracta de mutuo alienatio est, remissa talis obligatio, ejusque rei donatio, non potest esse alienatio. Atqui &c. Ergo obligatio contracta non est alienatio, cum remissavere sit talis. Quae per negativam particulam invicem opposita sunt, non possunt simul stare, & ad eandem definitionem revocari.

35쪽

32. SPECIMEN CONFUT. cari. Sic in eo quod datur ut reddatur, non

potest esse alienationis intellectus, cum in eo quod datur ut non reddatur, sensius sit alienationis, id est propositum & finis alienandi. Nam mutuum est quod redditur, quod autem redditur non alienatur. Quod vero alienatur vel quod datur ad hoc ut numquam reddatur, mutuum dici non potest. Istae sunt, cum aliis infinitis non minus validis, rationes quibus Salmasius probare instititi mutuum, hoc est mutui contractum vel creditae pecuniae obligationem, non esse alienationem, quae absurde & foede disputata ab illo esse contendit hic Advocatus Parisiensis.Quinimo monstra haec vocat μ

amet, ita sentiret si a mortuis suscitaretur Carolus Molinaeus, qui trecentis parasit 'gis melior majorque fuit Heraldo Iuriscon sultus, tametsi Nestoris annos hic vinceret

M totum hoc aevum in Iuris studio&praxi consium eret. Nam is Molinaeus pluribus ostendit in libro de Usuris Mutuum non esse alienationem. Sed Goesius qui in Bursa mercatorum Papinianus cluit, hoc Molinaeo excidisse pertendit aliud agenti. Itane veroὶ aliud agenti Quid agebas ipse cum haec diceres Non certe tibi excidet, ut aliquando stultus sis , nam perpetua tua stultitia futura est. Quod ille vir magnus &unua

supra

36쪽

ANIMAD v. HERALD. 33 supra omnes suae aetatis homines prudentissi usae consultissimus, duobus locis aris gumentum plene persequutus est,multisque ac solidis rationibus firmavit, hoc tu dices aliud agenti excidisse3 Socero tuo hoc quod sci ipsi stheicidisse possem jurare , cui talia

multa solent cadere vane, stulte &stoliddjactata. Ad Heraldum redeamus, cui utinam & in mentem possit incidere ut mutui alienationem quatehus pro contractu de

obligatione creditae pecuniae accipitur, cum

aliis insanientibis Doctoribus defendat. Hos intellexi , Dialogo sic inscripto, omnes qui vulgarem illam sententiam tuentur,prout meriti inscitia sua sunt, lepide a Salmasio

acceptos. Inter monstra Salmasiana & mentis aegrotae abortus,quos illi impingit etiam 'recenset hanc ejus assertionem , qua subscriptae testamenta,deinde signata , contra Jurisconsalios omnes hujus aetatis docuit. Primum hunc Animadversionum librum , qui prospecimine est caeterorum, refelle do tali ut putat prodigio fere totum deridit, cui nos oppotuimus unam Legem Codicis, quae numero octava est. Tituli qui Π- flamentafacerepsint; Sic monstrabimus huic homini monstrum ipsum esse ignurantiae Quanto magis eo. nomine traducendum a:

monstrandum, quod quae occulta & abs-.condita non sunt , sed in Jure expositia dc i C aperta

37쪽

34 Spac IMEN CONFUT. aperta minime viderit, &.cum Tire fas &Phineus sis , Thamyresque caecitate superes in rebus claris di manifestis quam perspi-eacem te putamus esse futurum in dubiis&obicuris Infinita alia ejusdem impetitiae portenta vel speciminis gratia hoe libello profligabimus.

C A P. II.

sualis Critiesu sit Herauis, ostensum. An usu darii quare scriptum. non sis scriptio. Gosum non meliorem esse Criticum dum Salmasium reprehendit quod dissertationem da mutuo, disquisitionem': insreipserit. Non simplieiter Criticum esso Horati- dum ,sed Correctionem ejus in tua L X III D. de rejud. ridiculam esse, qualurtitores reponis Θ lanie es esse voluit.

CVm Salmasium Criticum esse dicas, &

te fuisse atque etiamnunc esse critieum negare non queas. Ego hic me faciam hypercriticum loco Salma sit, id est eriticum criticii ostendam enim qualis sis eriticus.& quantum crisi valeas, hoc est judicio, idque unieo exemplo, de quo alia discenda finr. In praefatione praefixa libris tuis de Rerum judicatarum auctoritate, ita. eam auspicaris ι Cum huic nescio ducam veri an Acriptioni manum admoνere coepi, nihil minus cogita veram quam hoc argumentum tractare. Bella sane verba. Cum manum admovisti scriptioni de rerum judicatarum auctoritate,

a nihil

38쪽

nihil minus cogitabas quam de hac materia tractare. Quid igitur meditabaris ὶ An arcam facereὶ Jam vero illud. quod nescire se dicit, utrum opus esset an scriptis quod p rabad componerea quam bellum est atque elegans p Quasi in hoc genere Icriptio aliud sit quam opus. & opus quam scriptio. Non melior Heraldo criticus est Goesius, cumscripsit Titulum operis Salma si de Muluctiali inscriptione inscitiam auctoris omisnibus palam indicare. Di siminio de mutuo. qua probatur non esse alienationem. Qin enim, inquit, probationis speciem quae dii qui litio

vocaretur commentus sit, hactenus reper tum raedo neminem. Sive tuaGoesi sive Soceri tui, sive amborum simul haec eritica est.

vos estis duae magnae bestiae. Disquisitio non est simplex inquisitio vel disputatio, sed ex pluribus quaesitis electio quodnam omnium sit verissimum. Sed ponamus ita e sse. Quids Salmasius dixisset Di putatio de mutuo, vel triba,vel Exercitatio,velDoceptatio qua probatur mutuum non esse alienationem, an ex eo inserretis Disputationem , aut diatribam,aut exercitationem, aut disceptationem esse genus probationisi Post disquis1-tionem sequitur judicium. Nam qui de re aliqua disquisitionem aut disceptationem instituit, ad hoc eam facit, ut judicium postea ferar, & probet ex multis quae disquisi-C x vir,

39쪽

36 SPECIMEN CONFUT.vit, quodnam sit melius. Inde dc disiquisitio etiam pro judicio ponitur, in his Suetonii verbis in Caesare: Primo Pratura die Q. Catuliι de refectione Capitolii ad populi disequisitionem vocavit. Cum talia sint omnia quae in illis Goesianis sive Heraldianis vindiciis reperiuntur, inepta, stulta, falsia, ridiculas pro mercium involucro apud mercatores releganda sunt. Vos vero socer generque infelicissimi critici in Morboniam ite, & tertium vobis socium & comitem assumite aeque infelicem

rium Herat dum. Quid enim ille potius egit aut libentius & miserius 3,Testes Martialis& Arnobius & Adversariorum libri. Id etiam testantur de rerum judicatarum auctoritate libri, quibus in ipso Jure criticam ita exercuit ut Juris simul imperitiam magnam prodiderit & judicii inopiam. Non ergo simpliciter criticus est, sed criticus. In Iuris studio quantum profecerit , dc res ipsa ostendit, & iidem libri. Tan tos sane progressus fecit, quantos facere potuit qui sero admodum ad hanc disciplinam transiit, post exant latos in ludo Sedanensi Grammaticalis pulveris labores. Cum nihil aut parum lucelli ex pedaneorum sub sellio magistellorum reportasset, Lutetiam jam grandis & barbiger venit, ut foro ope Iam addiceret, & nactus est ibi amicosqui

40쪽

ANIMADV. HER ALD. 37bus litterulae eum conciliaverunt, atque inter illos praecipuum Ludovicum Servitium Regium Advocatum , cui & Arnobium tum dedicavit misellis & frigidis notis criticorum in morem adornatum. Hac dedicatione favorem captavit hominis in soto potentis, ut causas ejus suffragio posset a procuratoribus conducere. Sic cruda Juris studia in forum tum protrusit, qui totam juventutem dc magnam partem virilis arta tis in Grammatica pueros docenda contriiaverat. Ubi rabulariam coepit exercere qui figlinam in dolio didicerat, non multam JG ris scientiam potuit comparare. Confidentia & canina lingua aliquid sibi nominis in causis agendis quaesivit; sed tam falso se Jurisconsultum profitetur , quam ego Rabulae

nomen ex vero eum mereri aio. An secundum regulas viri boni causas semper peroraverit, alia quaestio est & de hoc alibi dicetur. Patrem sane habuit qui magis secundum Canones vixit. Si quaeris quos Canones Pego illos dico qui muros quatiunt. Sest in arte Critica & in Jure explicando longe infelicior fuit quam pater linea qua iridetonuit. Ille saltem aliquando fortassis scopum feriit, iste numquam. Si Caracalla

tamen viveret, corona. donandum Meralis

dum pronuntiaret eo nomine quod seopum toties non ferire difficile sit. Ait Salmasium

SEARCH

MENU NAVIGATION