Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

i3 SpEcIMEN CONFUT. querelassicilicet haud justis in Heraldum querelis, silc enim illi rabioso rabulae nomen est, assiarrexit Salmasius, & irrita jurgia jactavit

cum in praefatione Volusianae chartae de rerum iudicatarum auctoritate, passim eum traduxerit. Cum in ipso opere nullam vel minimam occasionem praetermiserit eum lacerandi,& longe etiam arcessitas quς siverit ξ Cum vero audisset Salmasium parare adversum putidas illas & rancidas & male dicas observationes defensionem, trecentos

Corcyreos mastigas illi minatus est, quasi puerulo alicui quem sub ferula olim sua luis dimagister Sedanensis habuisset. Quod si

semel jure eum reprehendisset, quo candore Salmasium esse novi, ne verbulo quidem contra mutisset , sed ultro gratias egisset. Pro Via qua declinaret ab errore, monstrata. Sed cum in tot reprehensionibus ne unam quidem excipere potuerit, quae vel probabilis videretur, haud potuit a scabioso mulo strigilem abstinere Salmasius. Recalcitrare nunc contra stimulum aselli . ferocientis more instituit, & de corio suo extremum tentare periculum. Habeat sane ut voluit, dc ex hoc specimine quam luculenta eum maneat in reliquis quae promittit, ad pruritum quo laborat de scabendum defricatio, experiatur. Salmasium hic vocat magni nominis Criticum. Magnum potius

22쪽

potius quam bonum hoc nomen apparet velle. Nam per contemptum sic compellat. Quod mirum in eo homine sive bellua potius, qui meliorem aetatis partem huic studio mancipavit; & ne nunc quidem hujus artis catalysin facere sustinet; postquam de pane quaerendo sollicitus sterilem cathedram Grammatici deseruit, ut aere gravem manum reportaret ex lucrosiore hac rabularia quam nunc exercet. Quid enim postremi

ejus libri, etiam quos de rerum judicatarum auctoritate inscripsit ZAn aliud spirant quam miseram illam Criticam juvenili in aevo tam sepe tam infeliciter ab eo tractatampΑ summa chorda ad imam hoc tinnire tantum didicerunt omnes hujus farinae Doctorculi, omnes Magistelli Theologastri ,Juristet, Rabulae forenses Salmasium passim in cacatis suis scriptis, Criticu& Grammaticum compellando. Nuper etiam quidam nebulo in Anglia, Capellanus ut audio Regis, Hammondus nomine, libro quem edidit de potestate Clavium, Salmasio iratus quod aliam quam ipse sententiam probet ac defendat. haud potuit majus convitium quod ei dice

rei invenire , quam si Grammaticum appellaret. In qua appellatione tam stulte errant, ut nesciant quinam olim proprie Graecis Latinisque Grammatici vulgo vocari soliti sint. Nempe non alios, sed illos solos Ba. ' ab

23쪽

ao - SPECIMEN CONFUT. ab omni antiquitate sic nominatos constat

quam qui Grammaticam publice profiterentur , ut Rhetores dicebantur qui Rhetoricam docebant. Sic Rhetor etiam Salinasius deberet audire, cum ex Rhetoricae myrotheciis orationes suas ornare studet aut paulo accuratius dicere contendit. Certe

nunquam ille ex professo de ulla parte

Grammaticae commentarios aut libros

composuit. Atqui si hoc fecisset, ne sequidem Grammatici nomen mereri videretur. Nam Varro qui tam multa volumina scripsit ad hanc artem pertinentia, nunquam ab hominibus suae aetatis Grammaticus appellatus est. Et merito, quia nunquam docuit Grammaticam in magistralibus pergulis. Nigidius, teste Agellio, Grammaticos commentarios plures publici juris fecit, nam & vigesimus nonus liber eorum commentariorum ab eodem Agellio citatur. Quis tamen illo in aevo eum Grammaticum esse dixit Alioquin & Caesar hoc de titulis suis nomen expungere non posset, quia& de Analogia, quae pars est non minima artis Grammaticae, libros duos scriptos reliquit. Augustinus etiam pro Theologo Grammaticus apud hunc stultor u vulgum audire deberet, quia de Grammatica librum edidit. Suetonius in libello quem vulgavit de Rhetoribus & Grammaticis, non alios istis appellationibus

24쪽

etionibus intellexit quam qui Romae in Rhetorica & Grammatica docenda celebres fuere, quorum & vitas descripsit. Non sane magis est Grammaticus, qui de Grammatica, quod numquam tamen fecit Salmasius, opus aliquod conscripsit, quam agricola est& arator qui de Agricultura commentatus est. Sic miles etiam videretur, qui de re militari libros componeret. Sed hoc fatum Salmasii est, ut quidquid meditetur Scquacunque de re in Publicum paret edere, sive ad Theologiam pertinens, sive ad Historiam, sive ad Juris rudentiam, si ve ad Medicinam , sive ad rem Militarem &ἶκLun his omnibus passim pro Grammatico, ab hominibus certe traducatur. Atqui videmus quotidie eos qui nihil umquam praeter Treuiteri Theses, aut Paralitia Wesen becii legerunt, ubi titulum . Do ctoris, gratia aut mercede adepti sunt, protinus se Iurisconsultos inscribere, & sibi licere solis velle de Jure commentari &respondere. Nec Theologastri minorem praesumptione animo induunt,cum nemini,nisi quibus laurea Theologalis publice,cepe immeritissimis,imposita est,concessum esse velinticondere deTheologia meditationes,aut Commentationes sacras publicare. Quae si vere & recte ab illis contenduntur, non est

quod putemus Papinianum fuisse Iuriscon-s 3 sultum

25쪽

sultum aut Augustinum Theologum. Non enim insignia Doctoratus post jejunam &miseram aliquam disputatiunculam in publico tractatam,illum in Inris scientia,hunc in Theologia accepisse, fando aut legendo audivimus. Si vixisset tempore Cornelii Celsi, sine dubio pro imperio eum vetuisset de Jure scribere, de Agricultura, de re Me dicaaee te Militari, de Philosophia,de Rhetorica & aliis. Mirus nugatores. Sed forensi Caniculae Salmasius est Criticusὶ Bene est& accipio omen & nomen hoc pro illo. Huic ergo Critico non licuisse vult Cerbereus latrator, ullum Juris paragraphum explicare , ullam Legem interpretari , ne oram quidem cum cymbula in illo Oceano legere, quem sibi soli fas esse statuit navi longa ingredi. Quid ita λ quia magnus auctor naturae & veri non probat mixturam litterarum cum scientiis , eamque pravam& ineptam sibi videri pronuntiat. Quid igitur ea miscuisti, 5 Magister, quae non misicenda putasὶ Cur autem cum Grammaticus vere esses & Criticus minorum gentium, aspirare ausus es ad scientiam legum Cur Salmasio qui nec Grammaticam umquam docuit nec Eloquentiam nec Philosophiam, ad eam accessum patere non vis, nec ullam ei licere partem illius attingere ut exornet

Quia, inquis, Sciebas quam essetfimna 4mpa

26쪽

AN IMA D. HERALD. 23rum intelligens, cui neque re M neque operam

impenderat quam artis illiin vastitaε sagitat. At, qui audeo tibi & vere quidem dicere, trienis nio uno, quo illi studio operam dedit Salmasius Heidelbergae, plus in legitima scientia profecisse quam te per illud omne tempus,quod usque ad hunc diem in causis et trandis insumpsisti. Tu scilicet juris immensum Oceanum enavigastii Fortasse in lebete,

ut olim Hercules occiduum, ideo tantos fluctus quasi in simpulo nunc excitas. Magnum porro argumentum ignorantiae in Jure Sal

masti ducit ex Epistola quam praefixit Operi suo de Modo usurarum , ubi dicit, eum DMutuo non alienato tam absurde quam 'de distutare contra Cunaum. Imo haec a te absurde &foede tractantur, homo hominum ineptissi, me & inscitissime. Sed prius hic velim scire quid voces mutusm alienatum p Si per m tuum intelligis mutui contractum, ut saepe accipitur in Jure,videris ipse quam recte appelles obligatione mutui sive pecuniae creditae alienatam, qua ad reddendum quod accepit obligatur is cui data est vel credita. Si mutui nomine vis accipi pecuniam ipsam ii vespeciem quae mutuo data est, potes mihi ostendere ubi eam non alienatam esse docuerit Salmasius, cum certum sit fieri accipientis, ac per hoc alienati Z Nec enim mutuum esset, nisi quod datur mutuo in

27쪽

α Sps cIMEN C o N F VT. dominium accipientis transiret. verum hoc modo in genere lorati trantit etiam id quod datur a locatore in accipientem, nec tamen alienationem esse id quod agitur Censetur.In genere etiam depositi saepe alienatur res deposita cum iit accipientis depositarii. non tamen propterea genus illud depositi pro alienatione cedit. Tanta autem vis est veritatis ut non solum imprudentibus saepe defensio ejus, sed etiam invitis exincidat. Quanti vero sit momenti differentia inter pecuniam ipsam quae mutuo datur, Nobligationem quae ex ejus datione contrahitur, vel inde apparet, quod pecuniaeillius cum fiat accipientis sit alienatio, obligatio

autem quae inde contrahitur, cum ad reddendum fiat, non possit inter alienationum genera aut traditionum quae dominium in perpetuum & irrevocabiliter tranaserunt,

reponi. Cum sentirent sibi jugulum peti

hac ratione omnes Doctores qui Salma sit opinionem impugnare conati sunt, quae stionis statum mutarunt & scripserunt, in mutuo alienationem fieri. Ita primus Coptias Epistolae suae titulum imposuit, eoque demonstravit, in mutuo seri abitratione. Quasi

de eo controversia esset , an in mutuo fiat alienatio, cum certum sit non dari necesse

mutuu, nisi species quae datur, fiat accipien-Φ c proinde a dante alienetur. Illud autem

28쪽

ANr MADV. HERALD. 2 quaeritur, an mutuum, id est mutui contractus sive obligatio ex re mutuo data eo

tracta,sit alienatio λ Si enim in sola datione consisteret mutuum, nihilque inde redder tur, nulla esset dubitatio quin foret aliena natio id totum quod ageretur. Sed cum ex illa datione nascatur obligatio ad redde 'dum, & cum inter obligationes quae re data contrahuntur, a Jurisconsultis antiquis referri soleat mutuum, cum deposito, momo dato, locato & indebito soluto , non potest pro alienatione haberi , quae est obligatio ad reddendum ex re data contracta. Nebulo ille, Andegavensis Professor , stulte di scurriliter dicax, ςadem arte elabi se posse speravit ne inscitiae convinceretur, si in titulo libelli sui poneret , mutuum nor seri citra alienationem. Quis hoc illi negavitὶ Quis hoc in dubium unqua revocavitὶ M

tuum certe non fit citra alienationem, cum

ipsa species quae datur in accipientem tra seat & alienetur. Sed alia erit quaestio si dicatur , Mutuum, hoc est mutui sive pecuniae mutuo datae obligationem esse alienationem. Hoc audeant propugnare & viri sunto. milhelmus Goesius qui Senatoris dignitatem in Curia Hollandica cum frustra

ambisset,ossiciumCuratoris mercium acD, rectoris in Orientali Societate Mercatorum

Propter summam suam in Jpre prudentiara' B ue meruix,

29쪽

16 SPECIMEN CONFUT

meruit, sub ambigni tituli fuco & caligine

subterfugere ac sese eripere tentavit: Vindicias scripsit pro recepta de mutui alienatione sententia. Sed quid per Mutui vocem intelligeret,in ipso limine aperuit,cum negavit p. V m. in toto Jure usquam appellari mutuum universum illud negotium quod rem quae in genere suo functionem recipit, dando reddendoq; perficitur, & frustra Anonymum,

hoc est Salmasium caeterosque clamitare mutuum non esse nisi reddatur. quippe non

eum qui dat, sed qui datum reddit, mutuum facere. En corculum Papiniani,&jecusculum Triboniani l Cum pecunia mutuo dari dicatur, tam in Jure, quam apud auctores Classicos,quid per mutuum intelligiturpAn pecunia ipsa quae datur Nullo modo. Non magis sane quam foenus est pecunia quae

datur faenori. Datur higc ut foenus ex ea pen datur. Nam dare foenori,in foenus & ad foenus,idem est. Sic datur pecunia mutuo vel ad mutuum,id est, ut fiat mutuum in ea reddenda. Et proprie sane non est mutuum nec fit, nisi reddatur id quod acceptum est. Ergo non in datione consistit, sed in redditione. Cum enim sit obligatio que re data contrahitur, non obligaturis qui dat, sed qui accipit. Est enim contractus ει qui ex uno tantum latere obligat, quan

doquidem qui accipit obligatur danti, sie d

30쪽

eum ex diverso obligatum non habet. Cum accipiens igitur solus in hoc contractu oblitagetur,ad quid obligatur Certe ad redden-dv. Ergo haec obligatio cum tota sit ex parte accipientis & ad reddendum, non consistit proprie ac specifice nisi in redditione. Nee ergo mutuum est , nisi reddatur. Inde illa definitio veterum mutui,Si datur ut reddatur. mutuum est. Accipitur autem interdit abusive mutuum pro ipsa pecunia quae datur , cum dicitur mutuum dari. Nam mutuum damus Iecepturi,non eandem speciem quam dedimus, ut est in leg. II. D. de rebus creditis, sed tantundem, id est in eodem pondere. numero & mensura. Hoc sensu rectὰ dici potest mutui , id est pecuniae mutuo datae, alienatio. Nam haec pecuniae species quae mutui nomine appellatur, omnino alienatur, sed ex ista alienatione obligatio nascitur ex parte accipientis quae non potest esse nec dici alienatio. Ita illi intellexere doctores duo, qui in mutuo seri alienationem aut mutuum non seri citra alienationem posue- sunt. In mutui nempe contractu vel obligatione , fieri mutui alienationem,id est pecuniae quae mutuo datur. Sed audiamus novum lumen & medullam Jurisprudentiae Wilhelmum Goesium, quo sensu mutuum esse alienationem admittat aut neget. Haec ejus verba sunt: Cum litar mutuum alienationem

SEARCH

MENU NAVIGATION