장음표시 사용
71쪽
Cuprenses Μontanos fuit se dicenda sit. Tantum enim agri Cupram inter Μontanam, & Anconam , itemque Cingulum inter & Auximum iacet , ut unam , & forta se alteram civitatem percommode Capere potuisset. Id autem eo verosi milius mihi videtur quod, cum aesi flumine ager Picenus a Gallico li videretur , ut Cuprentium nostrorum fines ultra Esim non porrigebantur, ita neC Hunorum Citra id flumen prolatos esse crediderim. Quare totus iste tractus agri Piceni, qui aesi flumine alluitur, cujusque parrem majorem Hsini nunc obtinent, aliis olim civitatibus attributum fuisse necesse est. Itaque montuosa haec regio peramoena , quae circa Μaisatium jacet, Cuprenses Μontanos habitatores olim
habuit, in qua vici & oppidula plura , ut nulli bifortasse frequentiora , videre licet. In qurbus etsi pauca Occurrant antiquitatis vestigia, credibile tamen est ea quoque priscis Cuprensibus originem debere . In his sunt ad aesim Castrum Podii Cuprae,&Siscianum aὶ , olim, ut fama est , aesianum disiam , nunc exiguus vicus , & aliquanto illustrius
Castrum Glii bellinum DdJ , quae totidem monticu- Iis insident secus flumen aesim , ac aliquanto minusquam passibus mille inter se distant. Succedit Ru
belliani locus feJ, tum Divi Pauli vicus f fJ , λς
72쪽
. Staphylanos etiam, tum Piranos, qui ad Apenninum magis accedunt, ad Cuprenses nostros spectasse pro
num dictu est ; Staphylum faJ enim & Pirum fb I
. oppida tribus ad summum quatuor passuum millibus Μassatio absunt. Succedit tractus ille montanus , paulo asperior supra Asinantem ubi Rotorsium est , & quos diximus Fabrianensium vici Domum , &Procicchiae. Atque haec loca cum ad Cuprenses Μontanos pertinuisse dicimus , non usque adeo deliramus , ut certo eius civitatis fines affecutos nos esse
credamus, sed cum ex his locis nullus sit qui Maia satio plus fere quam quatuor passuum millibus absit , nemini videri potest immolica haec Agri C i prensis Μontani comprehensio .
od ante suspicatus eram civitatem aliquam olim fuisse Cingulanos inter & Auximates , mihi verosimiliust fit, ex eo quod ad Divi Victoris in Arctone, qui locus est in Cingulanorum
finibus Auximum versus, clara quae tam antiqui oppidi indicia ad Musionem amnem mihi deprehendisse visus sum. Eo cum venissemus ego , & humanissimus Raphaellius, praeter alia sane conspicua veterum aedificiorum vestigia, daas inscriptiones antiquas observavimus , alteram in ipsa fronte templi Divi Victoris quae Abbatia est Eminentissimo Cardinali Gentilio commendata, alteram Vero aliquanin E to a Lo nassolo. b U Apiro .
73쪽
to ultra eum locum in fundo Tavignano. Primam a nemine observatam reor et alteram ab aliis non uno modo exscriptam esse constabat . Utramque adhuc, ut opinor, ineditam , hic proferre juvat amicitano Raphaellio permittente, quo cum in animo est erimo quoque tempore eodem accedere ,& diligentius ejus loci antiquitates scrutari, dc describere :
Habes inscriptionem christianam, quae est ad Divi Victoris. Habeto nunc alteram, quae est in fundo
74쪽
Μισερνῖ s artis Versu I. quinta & sexta litera non parum extriatae sunt. Qui ante nos hanc inscriptionem legerunt, ut ex variis exemplis quae apud Illustrissimum Compagnonum vidi , COLLIC Io , vel COLLECIO DEO maluerunt, quam COLLEGIO DEOR. uti mihi videtur legendum , eo quod post extremam literam o satis amplum spatium in marmore erat, antequam esset corruptum , ad unam praeterea literam capiendam , scilicet R. . Si quid aliando sub- odorari licuisset de Deo quopiam Collisio , vel Collecto , ea lectio sollicitanda non fuerat. Sel quis iste Deus ante hanc diem non auditus Τ Num Deus aliquis antiquorum Picentum Ut de aliis populis, bene multis, manifestum est, sic Picentianus peculiare aliquod, & quasi gentilitium & ρο-
trium numen esse poterat . Est apud eundem Auxi-manorum Antistitem simulacrum Deae cuiuspiam ,& caput item alteriuς statuae Deam eandem exhibentis ex marmore, quae reperta sunt in fundo Auximanae Ecclesiae Montetortio, ubi Sc alia sunt antiquitatis vestigia. Quam Deaein ea simulacrae exhibeant nec ipse eruditissimus Antistes definire audet, nec quispiam fortasse facile definiet; nihil enim commune habere videntur cum usitatis Deorum imaginibus , quae passim observantur , nisi quid fortasse in cultu capitis sit , quale in quibusdam AEgyptiacis signis occurrere solet. Simili forma imaginem, eum eodem ornata capitis, observavi nuper in manubrio antiqui vasis aenei, quod est Auximi in Μuseo Leopardo, nec dubito quin iisdem locis repertum sit. Porro Tavignani locus vix pas.
sibus bis mille 'a Montetortio abest, ut si quis Coia
75쪽
netum, vel Collectum Deum in allata inscriptione tueri velit , habeat fortasse aliquid in antiquis illis imaginibus , quod in rem tuam facere possit. Ego dum quid certius aderatur legere malim COLLEGIO DEORuin, sextam enim literam primi versus , licet admodum extritam, potius G , quam Cesse dixerim. Tertio autem versu legerim P. TU-SIDIVS. , est enim gens Tutilia in Picentibus nota ex antiquis inscriptionibus a . Sed haec fortasse alias diligentius expendenda erunt.
E St locus in Μassatiensium finibus , ad Divae
Luciae appellant , ubi pervetus castrum fuisse& consentiens hominum fama , & conspicua castrensium murorum vestigia declarant. Accola dictum est id castrum , nomenque adhuc loco haeret , qui nunc est in Μassatiensium finibus. Olim suos habuit Dominos de Accola, vel Accolae Comites dictos , qui una & Fellonicam obtinebant , vicum nunc plane dirutum , & Accolae vicinum aesium versus. Ad annum IasI. Corra tutius M. D. Rog xii Thomae Artini, Accolae & Fellonicae Dominus societatem cum 2Esinis iniit conditionibus multis ultro citroque, eaque imprimis, ut Corradutius in civitate aesio domum haberet, ubi tres saltem menses in anno tegeret b) . Fuit is ultimus Accolae Dominus , ejusque testamentum in Archivo secre
76쪽
e tiore ae sinorum vidimus consectum anno IZ s. Coris l. radutio e vivis abeunte , Accolae & Fellonicae inco-
lae, cum libertatem, quam erant adepti, tueri pos.,l se dissiderent, propter vicinorum potentiam , Stain phylanis sese dedidere ad ann. I 286. a) Sed ta- men initio saeculi XU. Simonetius ,&Brunorius ex gente Simonetia , quae gens late his locis per eos, dies dominabatur , civitatem aesinam cum Arce Acini colat obtinebant, Vicarii S. Sedis pro more temporum appellati s b). Verum Simonet tis anno I 8. in ordinem redactis sc), Accolae arx ad Staphylan rediit , qui in ea praes ectum cum modica militum manu prassidii loco habere consueverunt ad annumr usque I in 7., quo anno a Piceni legato Dominico Card. Firmano iis permissum est ut Accolae arcem. & sibi inutilem, & vicinis locis propter militumi latrocinia, qui in ea essent praesidii causa, maxime . perniciosam , subruere, & sunditus delere liceret d .s Arce Accola sublata egerunt Staphylani apud R. Pontificem, ut Accolae solum , & agrum adiacens rem emere sibi liceret. Egerunt & aesint majore studio, atque ab his negotium consemim est , pactis a communitate aesina nummis aureis Venetis bis mille quadringentis pro Accolae area, de agro adiacenti, aliisque nonnullorum proscriptorum bonis in agro IE sino , quae jam publicata fuerant. Hoc pacto Accolae fundus ad aesinos accessit ad
annum I Asa. , ut ex monumentis a viro erudito
77쪽
dovico Antonio Franciolino JCto, & patritio AEsino in magna causa AE a Collectarum prolusiis,& illustratis. Tandem Accolae locus, qui Communi nomine abaesinis coemptus fuerat, a Μassatiensibus privatim emptus est ad an. I 32 I. I 329. ec. fa JPiri quoque oppidum, quod nunc est, quam uam perantiquum est, ex antiquioris tamen seu vici, seu castri aut oppidi reliquiis emersisse opinatur , Vir eruditus Octavius Turcius, Canonicus Piranus, qui antiqui ejus loci vestigia deprehendisse se assirmat aliquanto supra eum locum , ubi nunc Piri oppidum est. Ab eo Historiam Piranam expediamus. Ad Divi quoque Pauli vicum antiquorum aedificiorum vestigia non rara identidem deteguntur , uti& in Μajolati uicinia. Apud Montem Robertum ira pariete maioris Ecclesiae lapis est L. Plotio Cr stae ex tribu Velina positas ejusmodi: L. PLOTIUS L. F. VEL..
SEd nullibi clariora apparent antiquitatis indicta , quam apud Rubelliani f b J locum,cujus vel nomen
ipsum nescio quid eximiae antiquitatis sonat; videtur enim ex Rubellia gente dumim , uti Pompeianum, Lucullanum, Sc cetera huiusmodi nomina ex gentilitiis familiarum nominibus consecta , ac villis , &
78쪽
Maari S arti . . II fundis earum similiarum imposita. Est ibi suburbanum non inamoenum gentis Corradae, quae ex primis est apud Massatienses antiquis parietinis superstructum, ac totus ille fundus veterum aedificiorum reliquiis resertus est. Rubelliani locum Μonasterio S. Eutitii in Campoli donat' in fuisse ab Agel trude Augusta ad annum 9 . legamus in antiquis tabulis a Baldassino primum in Historia aesina, tum a Cl. Muratorio relatis a J. Oratorii Divi Petri, quod in iis tabulis memoratur, omnis memoria excidit, sed collis est Rubelliano proximus, cui ex DiVo Petro nometa haesit, ibique aediculam illam suisse oportet. Est etiam prope Rubellianum praedives Abbatia S. Apollinaris, quam Priores Ecclesiae aesinae obtinent beneficio Pauli III. Rom. Pontificis fbJ. Ac Monasterium quidem magna ex parte disiectum est, sed templum integerrimum superest , ac religiosissime curatur ab amplissimo viro Scipione Guillelmio Priore Ecclesiae aesinae, qui nihil non egit, ut aliquid de ejus Monasterii origine , ceterisque ad ejus historiam pertinentibus cognoscere posset. Quid consecutus sit exinplicabimus alias in diisertatione, quam , ut ante diximus, A i susto locis adiacentibus in lucem edere meditamur erit enim is aptior de his agendi locus. Sed ad Cuprenses Μontanos redeamus.
Uod civitatibus multis, quae sub Romanis maxime floruerant, propter barbarorum incursio
a) Antiquin meae av. T. p. III.
79쪽
nes accidisse compertum est , idem Sc Cuprae Μonta- . nae accidit, quae ita desolata est, ut ne de ejus quidem loco ante hoc tempus constiterit. Eo factum est ut majorem ejus agri parrem , qui Cuprenitum
Montanorum fuerat, vicinae CivitateS Occupa VerInt,
quae vel, deletae non fuerunt, vel paulo poli restitutae. Ad Annum CΜVII. Rubelliani locus, qui prinsecto Cuprensium Montanorum fuerat , ad aesinos spectabat, ut ex tabulis supra laudatis iaJ. Ceterum extremas ejus civitatis reliquias in hunc locum con- suxisse, atque hoc Μaffatiense Castrum condidisse siquis negarat, is oportet uno tempore civitatem non exiguam ita sublatam esse fateatur, ut quidquid erat ejus populi simul extinctum, ac deletum iit, quod esse nullo modo potest. Abstineam ab exemplis remotarum e de vicinis dicam. Ex Ostrae reliquiis con- isentiens fama est Μontis Boddit oppidum emersisse , non secus ac ex Ricinae maceriis Μaceratam Piceni factam, uti nomen ipsum sonat. Ita ex Sentino Sa-Xoserratum , ex Septempeda, quod nunc est S. Severint oppidum , ex Treja Montectum natum esse conis stat : & ea quidem ratione , ut earum civitatum Vel ab hostibus dirutarum, vel naturali quasi fato sene scentium , & ad interitum p*perantium habitato-Tes, altiora loca, quae essent iis civitatibus vicina, peterent, ut ibi facilius hostium injurias ,& bello- Tum incommoda caverent. Id similiter a Cuprensibus Μontanis factum est. Erat enim aptissimus hic Iocus editus ac praecelsus ad sedem tutissimam ejus populi reliquiis praestandam. Neque vero dubitandum
80쪽
Μauri Sarrit. 73dum est quin initio statim novum hoc oppidulum
diligenter muniverint , quod posterioribus speculis& muro firmissimo cum turribus per intervalla dispositis praealta fossa septum fuisse constat : M postquam in civitatem aesinam est receptum, semper munitissimae arcis loco est habitum, in eoque , quamdiu armorum usus in his regionibus Pontificiae ditionis viguit, aliquem militum numerum praesidii causa aesini sa) habuerudit. Sed praeter castrum ipsum & natura loci,& arte munitum, locus erat intra eius septum munitior , vulgo ii Cassaro , cuius hodiedum nomen superest , ac nihil praeterea. Est aliud, quo moveor, ut Μaffatium deficienti Cuprae Μontanae succrevisse judicem, cultus nimirum atque religio Μassatiensium erga Divum Eleutherium , quem praecipui patroni loco habent. Sed ei tamen intra Μassatium oppidum nec aedem ullam , imone Aram quidem antiquitus dicatam fuisse comperimus. Una est ei Divo sacra aedes antiquissima ad eum locum , ubi Cupram Μontanam fuisse demonstravimus , quae Plebis nomen adhuc retinet.
Id autem argumento est Divi Eleutheri religionem in Μassatium oppidum cum populi Cuprensis Μo tant reliquiis commigrasse. XXXVIII.
SEd quandonam Μaffatii fundamenta iacta snt,
si quis quaerere instituat, is oleum,& operam perdet. Ego Μaffatii mentionem ante Pontificatum
