De antiqua Picentum Civitate Cupra Montana Mauri Sartii Monachi Camaldulensis epistola ad V. C. Joannem Felicem Garatonum : editio altera recognita, et aucta

발행: 1748년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ab antiquissimis temporibus curatorem habuit, usque ad Innocentii X. tempora, cujus lege cautum est, ne Regularibus extranea hujusmodi Sacerdotia habere imposterum liceret. Sed jus tamen instituendi Sacerdotis in eo Castro ad nostrum ordinem pertinet. Ne quis autem dubitet ex Podii Cuprae nomine com rupto emersisse novitiam Podii Cupi appellationem, animadvertere iuvabit vetus nomen Podii Cuprae ,

quod sedente Innocentio III. obtinebat, paulo post illud tempus in Podium Cupri defluxisse, unde Podium Cupi , vulgo Poraio Cupo, tandem fimim est . Evincitur id ex pervetustis tabulis agrariis rusinat

civitatis vulgo ii Cataso Vecchio , ante annos , ut minimum quadringentos scriptis in codice membranaceo , quem vidimus in Tabulario publico aesi norum. In extremo enim eius codicis folio sic nuper legi: De Castro Μ fatii Margarita uxor olim de Raeimbent habet terram in curia Podii Cupri, in fundo terrae vetii , juxta viam cannas centum quinquaginta octo. Sed enimvero illud quoque praetereundum non est quam inepte , atque adeo absurde, is locus nunc Podii Cupi nomine dicatur. Qui enim Podium Cupum, PQ-gio Cupo, dicit, is perinde est ac si collem imum, aut montem profundum nostia lingua dicat; id enim P dium Cupum apud nos sonat : qua duo ita inter se pugnant , nihil ut magis. Neque vero in nomine solum, sed magna in re ipsa absurditas est; neque enim imus,

ac depressus est is locus, ubi Podii Cupi Castrum est situm, sed praealtus, atque editissimus; assurgit enim ad mille passus; & eo amplius, supra flumen

2Esim, & Asinantem, quo fit ut ex utraque ea pa

te perdissicilem habeat ascensum. Nequit igitur id

62쪽

Mauri Sarti t. ssproprium ac nativum ejus loci nomen esse, sed ex Podii Cuprae nomine corrupto a nostratibus conflatum sit oportet. Cujus rei conjecturam quoque ex eo capere licet , quod Oppidulum hoc , vulgo nunc Podium Capum appellatum, Podium Cupi olim dicebatur, ut ex tabulis huius publici Archivii Μassatientium . innumeris ante annos ducentos , ac tercentos scriptis, compertum est. Ejusmodi autem ainpellatio multo amnior est ei, quam exeunte saeculo XII. habebat, cum Castrum Ρodii Cuprae, ac multo magis cum Podii Cupri Castrum dicebatur .

XXVIII. AC de situ quidem Cuprae Μontanae hactenus .

Sed tu tamen cave aliud quidpiam ea de civitate a me requiras, cujus pene memoriam omnem delevit antiquitas. Quod si te conjecturae fortasse delectant, superioribus conjecturis alias addere juvabit. Ac de nomine quidem Cuprae Μontanae Vix dubito, quin ex Dea Cupra sumptum sit, quemadmodum cc Cupram Μaritimam consentiunt omnes ex eadem Dea Cupra nomen traxisse. Erat ejus templum celeberrimum: ultra Firmanorum fines prope oram maritimam a Strabone memoratum , a Silio Italico , aliisque , quod Hadrianus vetustate corinruptum restituit, ut ex inscriptione apud Gruterum,

. & apud nuperrimum Paclaudum in laudata dissetistatione de antiquitatibus Ripae Transonae a . Dein Curae es Fanum, inquit Strabo, oram maritimam

63쪽

Piceni describens, conditum, dedicatumque ab Etruscis , qui Iunonem vocanν Cupram sa) , ni mavis Cypram, quod perinde est. Silius autem ex editio

Hic quos pascunt scopulosae rura Numanae , Et quis littoreae fumanr altaria Curae, Quique Truentinas servant cum flumine rurres Cernere erat , c.

Cellarius , c) , Gorius d), aliique bene multi uti

nomen ab Dea Cupra, ita ab Etruscis Deae Cupraecultoribus eam civitatem traxisse originem existimant. Cumque persuasum esset Cupram Μaritimam Μontanae conterminam fuisse , eandem in utroque Mnominis & originis rationem fuisse judicarunt, quod seque Verum esse Poterat, etiamsi locis inter se duae istae civitates plurimum distarent. Hic tamen moneo non videri extra dubitationem omnem id , quod de Dea Cupra dicunt. Dea enim Cupra , quae Etruscis Iuno , Sabinis Bona Dea esse poterat, qui bonum Iprum sive cuprum dicunt, pro usu promiscuo literarum Y , & u , quemadmodum ex Varrone observat Reinestus , nam cyprum Sabine bonum , inquit

Varro e). Quod si Picentes a Sabinis orti sunt, ut est apud Plinium sy , & apud Μ. Porcium Cat nem g) supra fidem non esset ab iisdem & Deae Cuprae religionem in Picenum esse prosectam, & Cu

64쪽

Mauri sarti t. s prae utriusque civitatis originem esse repetendam . XXIX. DE amplitudine ac dignitate Cuprae Μontanae

nihil pariter habemus, nisi conjecturas paucas , easdemque non admodum solidas , sed ejusmodi tamen , ut praetereundae non sint. Plinius Cuprenses Μontanos cum ceteris Piceni civitatibus per eos dies florentissimis sine ullo discrimine recenset; at Ptolemaeus cum in paucis hujus clarissimae Provinciae civitatibus , quas, ceteris omnino praetermitsis , describit , Cupram Μontanam numerat eam meo quidem judicio ex illustrioribus Piceni civitatibus fuisse demonstrat; neque enim credibile est volui Lse illum celebratissimas urbes , locaque clarissima Omittere , ut tenuiora describeret. Ex eo etiam quod apud Cuprenses Μontanos beneficio Romanorum Principum Pueris & Puellis alimenta ex publico decreta fuerint, quemadmodum ex nostra Inscriptione compertum est, aliquis fortasse conjiciet eius civitatis dignitatem , quae eiusmodi fuerit, ut in ejus commodis & ornamentis . augendis publicas opes rectissime impendi Optimi Principes existimaverint . XXX. inserit eruditus P. Paclaudus in sua Dissertaiatione de Cuprae, seu Ripse Transonar Antiquitatibus, sitne Cupra Coloniis Romanorum adnumeranda a , aitque ita sibi videri propter Fron

65쪽

tini auctoritatem : Ager Curensis, inquit Frontinus, Truentinus , Cab franur, Alternensis lege Au tea assignati. Ac paulo post : Cuprensis ager ea lege a si gnatus, qua ager CHIranus. His verbis Coloniarum deductionem designari facile concedimus viro doctissimo ; sed agrum Cuprensem a Frontino meis moratum fuisse constat Truentino , & Castrano vicinum, eum scilicet qui Cuprae Μaritimae adjaceret,& esset ab Agro Cuprensi Μontano omnino diversus. Quare ut de Cupra Μaritima non negamus ex Coloniis Romanorum esse habendam , propter Frontini testimonium, ita de Cupra Μontana dicere non audemus. Sed Paci audus cum Μontanam Cupram apud Ripam Transonam non recte constituit, tum non satis duplicem Cupram , Μontanam a Μaritima , distinguit. Interim hic abs re fortasse non erit animadvertere a Frontino agrum Cuprae Μaritimae adiacentem Cuprensem omnino dici absque ulla nota, quod non temere, sed certa ratione factum oportuit . Sic enim existimo & populum, & agrum Cu-

prae Μaritimae nulla apposita nota Cuprensem, dici consuevisse; quoties autem Cuprae Μontanae, aut pOpulum , aut agrum nominare oportuisset , Montani appellationem adjungi debuisse. Franciscus Μ. Rapnaellius, quem hic iterum honoris causa nomino, alia ratione probare se posse putat Cupram Μontanam in Coloniarum numero esse habendam , non secus ac ceteras Piceni civitates , nimirum ex lege

Flaminia de agro Piceno , o Gallico viritim disi-dundo. Quae vis hujus argumenti sit, explicabit ipse in iis libris, quos de antiquis Picentibus edere parat in lucem.

66쪽

. XXXI. E Si vetus inscriptio apud Atinates olim reperinta, & nunc Turri horariae ad Divae Mariae infixa , quam non semel ediderunt viri docti Gorius , Μuratorius, Μarangonius, Bonaventura Theolus , P. Paci audus, & Cl. Academicus Cortonensis supra laudatus, sed tanta lectionum varietate , ut merito suspicari aliquis possit non esse unam ean- demque Inscriptionem . Gorii exemplum , a quo Vult gata est inter Donianas, ex colleStaneis Dominici. Panicalis ita se habet:

e N. RVBRENO. V s RIO. PRISCO. POMPONIANO i. PROCULO. MAECI A NO. COS. CUPR. COO. CVRCO L. MINTURNENSIUM. APRIC. CVR. COL. FORMIANORUM. PRAET. CANDIDATO. QUAEST. CANDIDATO. X. VIRO. SALIO. COLLINO. CIVIET. PATRONO. ORDO. ET PLEPS. ATINA

' . PUBLICE. In latere eiusdem lapidis haec leguntur: γi IUNIAE. ARRIAE. RUFINAE. C. FVIII. COS. FI L. EIUS. Laudatus Academiae Cortonensis socius, quem esse constat Rodulphinum Venutum V. Cl. , qui sub nomine Tarquinii Coritani dissertationem edidit doquibusdam antiquitatibus ad Ripam Transonam re pertis , & eruditus P. Paci audus non eodem pro sus inodo eandem inscriptionem legunt. Ut enim

omittam alicubi SALLO , pro SALIO legi, PLEBS, pro PLEBS , PVBBLICE , pro PVBLICE , & si qua sunt praeterea de genere hoc , quae typothetarum indiligentiae tribui possunt, qui Gorio est Et

67쪽

hrenus, & Maecianus, apud Academicum Cortonensem est Rubenus, 3c Marcianus. Μarangonius vero nec Marcianum, nec Maecianum , habet sed mi - . Is etiam pro COS. CUPR. COO., quod ha- ibent & Gorius &Ρaclaudus , & Academicus Cortonensis, legit COS. CVPREO. Μuratorius eandem linscriptionem bis dedit , primo quidem pag. CCCLX.

num. 2., tum quasi a priore diversam pag. ΜCX , iac primo quidem ex suis schedis, tum ex Donio. Sed magnopere dissonum est utrumque Muratorii exemplum a superioribus. Nam qui aliis est Virius ,

Marcianus, Vel me ianus, vel Majanus, Μuratorio dicitur Verius Majanus. Μitto cetera , ac tantum

animadverto nihil de Consulatu Cuprens, Vel Cupreo, cujus aliquod indicium est in exemplis hujus inscriptionis a Gorio , Paclaudo, Venuto, & Μarangonio editis , apud BIuratorium extare in primo hujus inscriptionis exemplo , quod affert ad pag. CCCLX.

n. 2. Versu enim tertio pro COS. CVPR. COO. legit Muratorius COS. PR. PR. In tanta lectionum varietate dissicile est aliquid certi proserre. Paci audus, & eruditus ille Academicus Cortonen- is Μ. hunc Rufrenum, ni mavis , Rubenum , Vel Rubenium , nam Rubenium quoque alicubi legimus , Cuprae Μontanae Consulem fuisse existimant, unde& ejus civitatis amplitudinem ,& dignitatem conjiciunt . Est enim ejus civitatis , quae cum esset RΟ- imanis subjecta, suos tamen habuerit Duumviros Cum .praeclaro hoc Consulum nomine , singulare quoddam ornamentum & decus, ut propterea clarissimus No- risus eximiae raritatis inscriptionem quandam esse liudicaverit, in qua aliquid de Consulibus Pisanis oc- l

68쪽

currebat. Gorius vero non apertissime quidem sat tur designari hic Consulem Cuprensem Μontanum, sed in eam tamen opinionem pronus est . Cuprae , inquit , fir mentio in hoc lapide , ac fortassis Montanae.

uum enim in vetusis lapidibus Marisima nominarur , ad di crimen notandum , additur CVPRA.ΜRR. Μagnum erit momentum in hac viri. Clarisssimi ratione, si plures reperiantur antiquae inscriptiones ad Cupram Μaritimam pertinentes, in quibus sit CUPRA. ΜAR. Ego unam vidi apud laudaetum Paciaudum a Grutero acceptam, ac nullam

praeterea vel Paclaudus ipse affert in suis Cuprae , seu Ripae Transonae monumentis, quibus colligendis, & illustrandis non indiligentem naVaVit ope iram. Eandem vidi apud laudatum Academicum Cortonensem. Sed nolira quoque Μassatiensis inscriptio eruditissimi Gorii conjemiram infirmat r Pueri enim & Puellae Alimentarii , in nostra hac inscriptione memorati, non Cuprenses modo , sed Cuprenses Μontani dicuntur . Quod si conjecturis indulgere liceat, Cupram Μaritimam potius credi . derim scribi, Sc nominari Cupram ut plurimum consuevisse absque alia nota , oc discrimine, ut supra etiam monuimus, cum de agro Cuprensi , qui a Frontino memoratur, sermo incidisset. Quod si ex me quaeras, humanissime Garatone , quod meum iudicium sit de hoc Cuprensi Consule , Vero propiuS

videri mihi dixerim, eum, si unquam fuit , Cuprae Μaritimae adiudicandum esse , idque duabus potissimum de causis. Primum enim Cupram Μaritimam

longe nobilissimam, & amplissimam ciVitatem prae Cupra Montana fuisse existimo; idque ex Templo

69쪽

Deae Cuprae apud antiquos celeberrimo, & ex creberrimis splendidae antiquitatis monumentis conjicere licet, quae passim observantur, & etladiuntur in dies ad Ripam Transoriam , hoc est in iis locis, ubi Cupram Μaritimam fuisse compertum est : ex quibus partem non minimam videre licet apud P. Pa- claudum , & quem non semel nominavimus Academicum Cortonensem. Accedit quod Consul iste Cu- Irensis , cum ex Atina civitate esset , Μ inturnenisium, & Formianorum Curator , commodius apud Cuprenses Μaritimos, quam apud Μontanos Consul cooptari potuit , ob earum civitatum immodicam a Cuprensibus Μontanis , multo Vero minorem a Cuprensibus Μaritimis distantiam.

i fuerint agri Cuprensis Μontani fines dissi cile dictu est , si eam partem excipias , quae

Actsi flumine alluitur. Cum enim eo flumine ager Picenus olim ab Umbria, tum ab agro Gallico divide-Tetur, ager Cuprensis Μontanus ultra eum terminumeXcurrere non poterat. Est fluvius alius perexiguus, rivum potius dixeris, ex Apennino non longo admodum cursu in aesim influens, paulo supra Castrum Podii Cu- prae , quem Asinantem dicunt. Is nunc agrum Μassatiensem aFabrianensi dividit, sed eum tamen non existimo Agri Cuprensis Μontani terminum fuisse, cum vix . passus mille supra Μassatium , adeoque supra Cupram Μontanam defluat, nec verosimile sit civitatis , sa- itis amplae & illustris, fines non multo latius patuisse. Μagnam itaque ejus montis partem, quae aesi &Asi

70쪽

Mauri Sarris. 63 Asinante clauditur, & ad Apennini radices propius. accedit, ubi Rotorsium sa) , olim Scaligerae, nunc Stelluliae gentis, apud Fabrianenses clarissimae, Castellum eth, & Procicchia rum bὶ etiam , & Domi sc) Fabrianensium se a Castella , seu vici, olim Cuprensium Μontanorum fuisse crediderim: quorum fines iidem, ac Piceni ex ea parte fuerint: siquidem Plinianae descriptioni standum sit d). Ut enim 2Esi flumine ad Occidentem, sic Apennini jugis ad

meridiem terminatum fuisse agrum Picenum Plinius, indicare videtur : atque is fortasse erat Piceni terminusi eX ea parte, cum Plinius scribebat, quem non igno- . ro aliis temporibus mutari potuisse. Tuficanos ce te, quorum ager magna ex parte nunc ad Fabrianenses pertinet, quique proxime occurrebant supra Cuprentes Μontanos, Picentibus non adjungit Plinius , sed in Umbros rejicit.

ITaque aesi flumine , tum Apennini iugis contin

batur Ager Cuprensis Μontanus; & ab aesi flumine primo Tuficanos conterminos habuisse videtur, tum Μathi licates, ni mavis Septem pedanos, Vel potius utrosque , deinde Cingulanos, denique Auximates, & Anconitanos, nisi qua civitas Auximates inter & Cingulanos, rursumque inter Anconita nos &

SEARCH

MENU NAVIGATION