De antiqua Picentum Civitate Cupra Montana Mauri Sartii Monachi Camaldulensis epistola ad V. C. Joannem Felicem Garatonum : editio altera recognita, et aucta

발행: 1748년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

squilias, si unum sortasse, & item alterum exceperis , non prorsum tritos, & vulgares, quos RaUennam misi ad Gabrielem Guasluccium , Μonasterii Clai sensis monachum, istarum elegantiarum amantiΩsimum. In his est Divi Romuli, quem ferunt, ΜaXentii filii nummus integerrimus ,& latis eleganS ex aere,& argenteus unus sequioris aeui , cujus altera facies habet ΗLUDO UUICUS ΙΜ P. altera vero UENECIAS. Ejusmodi nummum videre est apud Leblancum,& Μuratorium , aliosque , sed Μuratorius eum non Uenetiis nostris , sed Venetiae Britanniae minoris urbi adiudicandum esse pronunciat. Non desunt alia antiquitatis vestigia, & inscriptionum antiquarum fragmenta , ια & ollae cinerariae, & diverti generis vasa fictilia , quae passim deteguntur . Locutus nuper inventus est cum ossibus humani cadaveris ex tegulis praegrandibus, ut mos olim fuit, constructus,

in quibus id est inscriptum: C. CAMURI SAL. F.

Aliam figlinam veterem in iisdem Cuprae Μontanae parietinis inVeni, quae nunc est apud Ferrantios, cumvac inscriptione : C. C. C. L. AUCTI., quae ab imscriptione figlinae superioris haud multum abludere

a) Pabulas duas marmoreas insceiptas fune qui meminerint Nidisse in fundo bene Mario Chri ορεονi B Ouchae . Presbere. Massatiensis , prope Cuprae Montanae locum , easque mMItorμm opimo est in reparation domus riasticinae, quae in eo fundo ess , esse abfum'tas. Ex υariis υero υetorum Inscriptionum frag-m ntia, quae υιdimus, nihiI fere exfetilpi potes , si forte nomen aliquod exeipias , uti est sud Brachium quoque marmoreum statuae υirilis ef

Ieutherii , est apud humanis i-ὰorum Ferrantium , oe pedem RVFFVS. E ' μm ad Di υε

alii υiderunt eodem loco repertum.

,' ιtem marmoreum

52쪽

Μ au r i Sartii. Qvidetur. Cum enim ibi C. Camurium nescio laemsi abeamus, ex cujus nimirum officina ea figlina prodierit , non video cur hic legere non liceat C. Ca-nruri . C. Liberti. Auctit ut Auctus iste vel saperioris Camurii, vel alterius ex ea gente Libertus fuerit, eidem ossicinae praefectus. Gens autem Camuria cum aliis locis per Italiam , tum apud Attidiates a Cuprensibus Μontanis non multum dissitos notissima erat, ut ex insigni inscriptione C. Camurio posita

apud Μuratorium, saὶ & ex alterius inscriptionis fragmento apud Attidiates reperto , quod in schedis Hieronymi Comitis Uecchii Fabrianensis ejusmodi est :

Q. CAΜVRIO. L. . a . . LEM. NUM . . . . . . .

IUNIORI. Habemus & Camurium XV. Leg. militem apud Tacitum b) , quem crebrior fama tradidit impressis gladio Galbae Imperatoris jugulum hausisse. Sed quid attinet hic de gente Camuria disserere λ His ipsis diebus , quibus haec scribimus, vetus sigillum , in ruderibus Cupra: Μontanae repertum, perlatum est ad nos, cui id est inscriptum:

Sed & leunculus ex aere elegantissimus ibidem his diebus repertus est,& lapideum leonem grandiorem eodem item loco effossum videre licet in fastigio templi Divi Leonardi intra oppidum Μassati v m . Ex

53쪽

quo haud scio an quidquam suspicari liceat de cultu Matris Deum apud Cuprenses Μontanos. Sed & laterculum quoque fictilem , arto plastica elegantissi- 'me formatum , vidimus apud Antonium Μarti rel-1ium Archipresbyterum Μassatiensem , cujus hic ectyson damus. Et sus est haud ita pridem prope eum ocum, unde nostra inscriptio Cuprensium Μontan rum index eruta est , palsibus aliquot supra domum rusticanam, de qua ante diximus. Atque ninc etiam magis, ni fallor, apparet, fuisse eum locum nostri hujusce oppidi celebri orem, illustrioremque, ubi Maedificia splendide constructa, & his etiam plasticis operibus ornata e Sent, i c publicum illud monumentum Antonino principi poni commode potuisset. x XU.

E Si praeterea Vetus quoddam aedificium pari serα

spatio Μassatium inter & Cuprae Μontanae lo-Cum , secus Viam, qua aestum itur , quod instar su,

terraneae cryptae olim erat, nunc magna eX parte

supra solum eminet, decrescente scilicet in dies m dico eo tumulo , sub quo aedificium istud erat effos. sum,& humo, qua tegebatur, ut fit in ejusmodi I, cis , sensim dilabente. Longum est palmos Rom. 8s.

II. latum Φ7. 8. altum vero introrsum ad palmos 18. Totum opus' ex calce & fragminibus diversae materiae , arenaque simul coagmentatis solidissimum est, ac fornicibus ex eodem opere firmissimis coni Sum. Inserius duas in partes dividitur secundum longitudinem , patetque aditus ex una in alteram

per arcus sex informes, satis humiles , vix palmos

56쪽

altos. Exterius rude & impolitum est, utpote quod,

ut dictum est, totum sub terra latebat. Interius tectorio opere decenter Ornatum erat, ejusque non extinguae reliquiae integerrimae adhuc visuntur. Super idi moles olim extabat non minima ex secto lapide quadrato ,- ut ex multis indiciis, meo judicio certissimis, constat. Sed ante hanc memoriam ea mo-Ies disiecta est , nec cujusmodi fuerit, conjectari licet. Eius reliquias, lapidis secti magnam vim, in variis aedificiis x operibus vel privatis, vel publicis, absumptas suisse probatissimorum hominum testimonio accepi. Est is locus veteri infamia notissimus : Bar- lotium vulgo dicunt , ac multorum opinio est ab haereticis, quos Frati cellos sa) dicebant, extructum fuisse, ut ibi suos coetus scelestissimos clam habere possent, unde&Bariotium nomen traxerit, eX 'uOdam scilicet nefario ritu , quo eius sectae homines in suis nefariis sacris utebantur: quem ritum describit pluribus Fl. Blondus auctor Synchronus bin , Franciscus Pamphilus sej Se alii plures. Et sane

cum ea pestis medio saeculo XV. late per Picenum cum edictis gravissimis, tum vi & armis compressa, & male multata fuisset , eius reliquias ad haec Ioca, atque in hunc Piceni extremum limitem confluxisse manifestum est , nec a vero abhorret latibulum hoc maxime delegisse homines spureissimos , ut suarum obscoenitatum sacrarium esset. In quo quid agerent in nocturnis illis congressibus, quibus D arti-

57쪽

artibus viros sceminasque sub religionis specie deciperent, quibus denique praestigiis ab se deceptos dementarent ,& ad infanda sacra initiarent, nec hujus loci est dicere , & cum pudor vetat , tum res est vulgari fama,& multorum scriptis notissima a . Sed ut facile concesserim fuisse ejus cryptae latebras aptissimas ad tantam flagitiorum colluviem occulendam iudicatas, ad idque delectas, supra fidem tamen esse videtur, ut illa faex,& fugitivorum hominum manus tantum oeus construere potuerit.

Accedit quod & multo majorem antiquitatem praese- ferre videtur, quam ut medio saeculo XV. sit conditum , & tantae amplitudinis erat, ut & alios omnino conditores habere, & ad alios usus factum esse debuerit, quod ejus enim nunc superest , aliqua tantum pars est, ut ante diximus. Eruditissimus Raphaellius, quem ante nominavi, rogatu meo cum nuper ad haec Cuprae Μontanae vestigia consideranda venisset, longe antiquissimum esse hoc aedificium judicavit, & fortasse ad Romanorum tempora referen dum. Erat una Octavius Turcius Canonicus Piranus, antiquitatum studiosissimus, cujus idem ea dere judicium fuit. Ego enim eo consilio viros eruinditos accersiveram , ut in eorum auctoritate prae

sidium aliquod statim haberem , si quis esset qui ,

propter rei novitatem, non satis sibi persuadere posset haec me Cuprensium Μontanorum indicia in his locis reperisse . Audiveram enim esse qui nescio quid mussitarent , dicerentque permirum sibi videri in ea inscriptione , quae apud Ferrantios est, Curenses Mon

58쪽

Petrus Cannetus ex ordine meo vir eruditissimus , qui eam exscripsiise dicitur, nec Angelus Tacchius, presbyter Μalsatiensis , cujus recens est, nec teniais ,

fama hic in patria sua, nec alius ante me quisquam vidisset. Sed quis tandem ejus aedificii, quod iupra descripsimus , primitivus usus fuerit, divinare non licet. Nisi tantae amplitudinis esset , ad alicujus familiae sepulcrum conditum fu i sse , aliquis non inepte suspicari posset ; neque enim inauditum est ejusmodi sepulcra concamerata, & etiam admodum ampla, olim in usu fuisse . Sed hic noster specus non unius modo familiae, sed totius populi Cuprensis Montani cineres capere potuisset. XXVI.

SEd nullum, meo quidem iudicio, his locis ha

bemus illustrius antiqui oppidi indicium , quam aquaeductum in topho excavatum , qui paucis ab hinc annis casu deteEtus est , quique aquam ab eo sonte duxit se videbatur , qui subtus Portam suburbii Μassatiensis, qua aesium itur, manabat, quemque aggesta paulatim humo per incuriam corruptum pene iam intercidisse vidimus. Altus est ductus iste palm. Rom. IO. , latus palm. a. q. quamquam non eadem ubique altitudo est , sed alicubi aliquanto minor . Cum primum subterraneus iste ductus detectus est, Varia hominum iudicia fuere , sed qui melius aliquid in ea re vidisse existimati sunt, coecum iter,& occultam viam esse dixerunt, qua ab Arce Accia,

quam in antiquis hujus nostr oppidi ruderibus f

59쪽

mniando viderant, ad Μ affatium oppidum clanculum iri posset. Sed pudet haec somnia regere. Plumbeit ubi praegrandes aliquot ab hinc annis effossi sunt secus eum locum , ubi hujus cuniculi exitus, quantum conjectura colligere possumus, esse debebat. Ibi etiam coctiles tubi hodiedum effodiuntur , vel eorum certe creberrima fragmenta passim occurrunt , & subterranea quoque aquarum conceptacula eo loci fuisse facile conjici potest ex eo, quod narrant, se ejus loci agricolae deprehendisse, cum terram lucri spe allecti altius effoderent , quod saepe eos factitasse cognovimus. Haec ego cum mecum animo Versarem, locique situm considerarem, haud aegre mihi suadebam , non aliunde quam per cuniculum illum , quem ante descripsimus, aquam in ea loca influere potuisse . Sed liquido tandem non alium , quam aquae ducendae ejus cuniculi usum fuisse perspexi ex ea Crusta , quae ex diuturno aquae decursu ad ejus fundum , ac latera concrevit , quae quidem crusta ad fundum aquaeductus semidigitali crassitie est, ad latera autem multo minori .

XXVII.

Haec indicta ,& vestigia antiquissimi oppidi, &

quidem satis ampli, & lauti in his locis habemus , non fucata illa & ficta, sed solida , atque expressa,&, ni mea me fallit opinio, clarissimis inu- 1la notis veritatis. Ecquod autem oppidum istud fuerit, nemo ante hoc tempus , ne conjectando quidem , pervidere te*tavit, si Arcis Acciae somniatores

60쪽

exceperis. Sed Cupram Montanam fuisse, nunc tanis dem Inscriptionis nostrae beneficio compertum est , & montana haec regio mirum in modum congruit ,

praesertim cum nerno hactenus , nisi ineptissime, eius civitatis situm alibi quaesierit. Accedit, quod Cu- prae appellatio, etsi penitus aetate nostra nis locis extin dia sit, aliquod tamen ejus vestigium superest in Pisis Cupi nomine, qui locus hinc distat ad passus mille quingentos. Quod enim nunc Castrum Podii Cupi, olim Podii Cuprae dicebatur, ut constat ex Diplomate Innocentii III. Dat. Laterant ann. II99. quo jura nostrae olim Camaldulensis Abbatiae S. Elenae ad flumen aesim confirmantur, ubi prae ceteris recensentur , possessiones, quas habetis in castro Podii Cuprae, cum hominibus quos ibi habetis. Hujus Duplomatis autographum extat Romae in nostro Ca-maldulensi Archivo ad Divi Romualdi sa), unde aliquot ab hinc annis exscriptum est ab Anselmo Costadono ex ordine nostro viro erudito, qui aliquot ejus particulas, atque hanc imprimis, quam hic proserimus, casu ,& quasi aliud agens ad me misit, nunc tandem magno mihi usui futuras. Ego integrum vulgabo in dissertatione de A i sumine locis adiacentibus , quam edere cogito. Porro Castrum Podii Cuprae in eo diplomate memoratum idem est, quod nunc Podii Cupi appellamus , Abbatiar S. Elenae conterminum, solo Asinantis fluvio divisum , ubi nostri Camaldulenses , & ea imprimis Atabatia ampla obtinent latifundia. Primarium quoque ejus castri Sacerdotium monachum Camaldolensem

SEARCH

MENU NAVIGATION