Flores, et fructus philosophici ex Seraphico Paradiso excerpti. Seu cursus philosophici ad mentem sancti Bonauenturæ seraphici doctoris. Per R.P.F. Bartholomæum De Barberis à CastroVetro Mutinensem, ... Pars prima tertia Pars prima. Continens totam L

발행: 1677년

분량: 611페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Lib. adu. Iuli,

maximum censui, quia tuo Nomini inscriptum: Pietatem tuam respexi, Ut gratum in eo beneuolentiae cultum auspicarer , libet enim pro me

usurpare, & in Te deflectere verba sancti Cyrilli Alexandrini ad Theodosium Imperatorem : Igitur 5 SERENIssi ME PRINCEps dum Vobis Alsi ex

hibent Victorias, Coronas, gratulatoriasque Voces , & alia, quibus Principis Potentia Vere honoratur , nostri, qui Diuino fungimur Sacerdotio, muneris fiterit offerre Libros ad Diuinam potissimum Cloriam, dc Dei Genitricis Mariae Laudem,

ac Honorem composIto S.

Hilari igitur fronte has meas lucubrationes suscipe, opus tuum est, tuum agnosce , patrocinio defende, Majestate nobilita,& solo Nomine, ut spero, placiturum, tum quia compositum de floribus Seraphicis,tum quia a Religione Capucina effluxit, quam singulari beneuolentia, beneficentia prosequeris, se quam Majores tui ampleXibus amoris, dc sancto foedere cum ea aeternum Victuri, collustrarunt .Faustissima vive iacula SERENIssIM E PRINCEps) Ec Tibi tanta, diuturnaque sint bona, quanta mei, meaeque Religionis vota deprecantur.

12쪽

In Philosephiam, cui Titulus

FLORES, ET FRUCTUS

PHILOSOPHICI EX SERAPH.

PARADISO EXCERPTI.

Huic operi, vere floridus hortus erit. Expertiam melius defendit caelicus ensis, Invida nulla potest, nulla nocere manus. Hint flores, fructu que nouos, qui nectare mentes

carum pastant, sene beante dabit..intad L C. In eundem li umdigenio rarus qui miscuit utile dulei,mm semper gratum est omnitas illud opus.

aeui verὸ fructus etiam eum flore matrisAE, 'quam nil melius, iunxi utrumque bonum

Siste stitur, Lector, flores suausique legendo,

quidquid amas, Hortus mirumque parat. Idem.

13쪽

AD AUT HOREM SCRIBENTEM

IN DIVUM BONAVENTVRAM.

Epigramma.

DUm subis nobis , Barbere, recondita pandis

V octorum Seraphim, solis adinstar ades. Inter Coelestes Sol aureus emicat ignes, Tuque inter doctos stlendor, ignis ader. Liberat immersum Phoebus caligine mundum , Tuque tua caecos discutis arte dolos. Aliud I. C.

Gaudia lata paras doctissima scripta leg nti ,

Sarbere, in Seraphim scripta tuo calamo. Nec miror, missus quando Deus aethere ab alto Ae super studit munera larga Seraph. Gratia Coelestes mores donauit, M artes Natura humanas okiosa dedit. oliud. Idem. Dum Bonaventuram verbo velut explicas eust,

AEqua tibi ingenij vis , in acumen adest: Tu bene verba Seraph. scriptis , Iu voce perenni lenem nobis pandis in actra 'viam. Plura quid enumerem : possum nil disere, namque Delius in Logicis sustibus alter ade . idem

14쪽

ADMONITIO

AD BENEVOLUM,

ET BONA VENTVR ISTAM

Lectorem. N hac vere grandi Prouincia, & vires meas longe excedenti a me sitscepta scrutandi, excerpendi, & exponendi

sensa Philosophica ex Theologicis scriptis Seraphici mei Doctoris

Bonaventurae, quatuor tibi valde aduertenda propono , humanissime Lector.

Primum est, quod in citatione Textuum S. Dochoiis alia quando usus sum aliqua doctrina eiusdem Seraph. Doctoris,

vel . ad selutionem difficultarum, vel ad fundimiam ipsius aliquam sententiam : quae doctam prima facio tibi aliena kproposito videbitur, t quod & mihi obiectium aliquando sele st quodam viro docto at sine gradum: nam si recte, ac ma

nare perpendes antecedentia, & consequentia eiusdem Tex

tus, clarissime perspicies ipsam apprime ad propositum inseruire, ita quod si Seraph. Doctor ea em quaestionem in te minis exagitasset, nulla alia doctrina aptiori, εc magis ad sua

ς principia

15쪽

principia Seraphica consequente usus esset:Nec est talis modus nouus,& inusitatus apud alios Authores sequaces D.Thom.&maxime Scoti, qui Philosophicos cursus ad ipsorum Mentem consecerunt, ut euoluenti scripta Fabri, Zc Mastrij, Aliorumque , & maxime Societatis I E s v patet, quod & ego in ipsis pluries obseruaui,dc hoc quidem aptissime,& rationabiliter: id enim est aptare suis propriis locis margaritas ab ipsis classicis Doetoribus in suis operibus omnibus expositas: Quas itidem& ego sub titulo florum, & stuctuum colle fi orum ex Par diso Theologico S. Doct. tibi expono ordinatos in hoc viaridario Philosophico. Forte etiam aliquando inuenies licet,

Vt puto, rarissime in non recte citatum Seraph. Doctorem ex inaduertentia vel Scriptosis, vel Impressoris ob unius numeri mutationem pro alio, Verbi gratia 2. pro 3. 5 vice versa: nec enim otium mihi fuit in relectione huius cursus conferre adamussim loca citata cum originali, aliis grauioribus, &multiplicibus functionibus occupatus : In quo casti patienter recurre ad quaestionem, vel distinctionem antecedentem, vel consequentem, & citata doctrina tibi occurret: iSecundum est,quod si in aperienda Seraph.Doctoris sentcntia in tot, variisque quaestionibus, quae in Philosophia cxagitantur , inuenies me Seraph. Doctoris Mentem non attigisse, vel aliquid alienum a veritate dictitasse, sit tanquam non dictum, sed tu momi personam exuens, & totum meae imbecillitati tribuens, charitatiue corrige : memor, quod in magnis voluisse est satis : Si vero Mentem sancti Bonaventurae me attigisse inuenies, maximas post Deum eidem Seraph. Doctor. gratias age, ex cuius ope , & intercessione in tot

dissicultatibus, & ere permaximis . quae mihi in euoluendis

ipsius scriptis occurrerunt, totum recognosco, cuius auXi

lium sensibiliter pluries expertus sum tum in hoc Pltilosophi-

ι co

16쪽

co cursu conficiendo: tum & in collectione a me per plures annos facta omnium verum notabilium ex omnibus eiusdem Seraph. Doctor. scriptis, quas in unam tabulam generalem ordine alphabetico degessi in duos tomos distributam: quorum primus adamussim continet res omnes notabiles siue

doctrinales, siue morales , siue praedicabiles , siue mysticas

a Seraph. Doctore allatas : Secundus Vero continet omnia loca Sacrae Scripturae a Seraph. Doctore exposita : quae tabula, si Deo placebit, cito lucem aspiciet ad Dei maiorem gloriam , a quo omne donum, ad splendorem, propagatione que Doctrinae Seraphicae: ex ipsa enim patebit Seraph. Do- florem si1blimissime, simulque compendiose omnem , dc

quamcunque materiam , scientiam , dc docti iam pertra stasse.

Tertium est: quod si aliquando tibi videbor nimia prolixitate quaestiones propositas examinasse, & longiori, quam serat usus, sermone soluisse, ne miretis 1, si enim perpendes , quod cum meum intentum fuerit ex scriptis Theologicis Seraphici Doctoris scholam Philosophicam aperire.& fundare, necessarium suisse cognosces omnia adamussim examinare, quae tangunt Mentem ejusdem Seraph. Doctoris , maximeque pro stabiliendis singularibus sententiis,

quas multas habet Seraph. Doctor contra communem

aliarum scholarum, eaque non chirsim, sed firmo pede, defuse in medium proferre, quod & pro modulo ingenioli mei curaui licet maximo labore, longo studio adimplere, Ut Viam latam aperirem pros tentibus doctrinam Theologicam Seraph. ciusdem S. Doel oris: faxit Deus , ut ad ipsius maiorem gloriam, & eiusdem Seraph. Doctor. scopum inten

tum attigerim.

Tandem, te humanissime Lector, monitum Volo, quod

17쪽

cum in hoc cursu Philosophico inueneris Seraphicum Doctorem in paucis conclusionibus conuenisse cum Diuo Thoma , & Thomistis, in pluribus Vero cum Scoto, &Scotistis , cave, ne sicuti metito obiectum fuit Aliquibus profitentibus doctrinam Seraphicam , nempe ipsos pertraxisse Seraphicum Doctorem etiam inuitum ad partes Thomitarum, forsan ob amorem Thomisticae doctrinae, sic pari modo mihi objicias me fecisse Seraphicum Doctorem Scottis stam. Respondeo enim huic scrupulo primo, quod si fundamentum talis obieetionis aliquid valeret, sequeretur e contra Scotum potius fuisse Bonaventuristam ; Ratio est, quia, ut alibi etiam noto, cum paulo ante ingressum Scoti in Seraphi- 'cum ordinem ad Caelos euolasset ianctus Bonaventura, &cum recens esset non solum in Seraphico Ordine, sed & in toto orbe Christiano memoria ipsius sanctitatis, & sublimissimae sitae doctrinae, ob id. eiusdem scripta prae manibus voluebantur in praecipuis Academiis,& apud celebriores Doctores, etiam Summos Pontifices, ut notat Uadrigus Tom. h. sitorum Annalium , loquens de doctrina S. Doctoris: hinc S: magis apud Fratres Minores erat in summa existimatione, & praecipue apud Magistros, & Lectores, quod non obscure insem tur , tum ex Lectura Stephani Brutefer celeberrimi Magistri ordinis Fratrum Minorum, tum ex Richardo a Media Uilla, tum ex Chronicis ordinis , in quibus inseruntur varia de- Creta emanata in Capitulis Generalibus circa sectandam hanc Seraph. Doctoris doctrinam. Ideo mirum non est Scotum eadem in iuuentute sua enutritum a suis Magistris, sicque imbibitum convenisse in tot materiis doctrinalibus cum D. Bonaventura, licet postea proprio marte ob sublimitatem

siti ingenij profundissimam addiderit, de nouo adinvenerit plurima, Andaueritque in Ecclesia celeberrimam scholam,

iureque

18쪽

iureque merito adeptus fuerit titulum digessianum Doctorio subtilissimi. Ecce causam: quare isti duo Proceres scholasticarum doctrinarum decus, ic Ornamentum totius Franciscanae Familue in tot materiis doctrinalibus conueniunt. His tamen non obstantibus secundo respondeo negando Sanctum Bonaventuram fuissς Scotistam, Vel Scotum in rigore posse dici Bonavent istam : nam si diligenter percurres scripta utriusque Doetoris, mentemque attentam porriges ad fundamenta huius Seraphici Cumis Philosephici, talle perspicies, quod licet conueniant in aliquibus materiis, tamen ut plurimum disi repant, maxime in fimdamentalibus principiis, quod clare notum tibi erit in tractam sermalitatum, & --gis in decursu totius Physicae. Haru dicta esse volo ad malo rem cautelam , & ad tollendum omnem scrupulum , qui posset ex rationibus adductis oriri percurrenti hunc Cumium ; & ut denuὁ menti infigatur , quod tibi promitto , scilicet quod Seraphica Schola est valde discrepans a Thomistica, & a Scotistica, & reliquis. Nec hinc minus aequum est te admoneri non debere in Authoris, aut operis iniuriam veni, si per Operariorum incuriam errores quosdam irrepserunt, tum quia est valde dissicile, quod Typo-gtaphorum diligentia quantumuis acurata lapsus omnes praecaueat, tum quia Assistens Impressioni huic prima Idiomatis Gallici elementa non ignorabat, quare, dum errores corrigere curabat, Typographus Italicam linguam , quam non

nouerat, audiens, menda emendare non poterat.

19쪽

Facultas Reuerendissimi Patris Generalis. Nos F. STEPHANUS A CAESEN A totius ordinis Fratrum Minorum Sancti Francisci Capucinorum Generalis Minister, licet immeritus, opus, cui titulus est, Flam, oe studius Philosophici ex Seraphico Paradiso

excerptι ,s u Llisca, ct PusisFnia Peripatetica ex multiplici Seraphios Doctoris Eouauentura S ωιsικm Do Irma excerpta, & in moderniorem usum in tres partes ad trium Annorum curriculum distributa ab Admodum Venerando Patre F. BARI MOLOMAEO A CASTRO-VETRO Mutinensi nostri ordinis Concionatore, ac Lectore compositum, quibusdam Theologis dicti nostri ordi- nis,qtu bibis id comm. sim is, relectum,& approbarum,ut Typis mandati possit,' seruatis seruandis Tenore praesentium facultatem concedimus, in quorum

fidem his solito nostro sigillo firmatis manu propria subscripsimus. Datum in Conuentu nostro Immaculatae Conceptionis Romae dietas Iuni, is s.

Ap p ROBATIONES THEOLOGORUM ORDINIS.

EX Commissione Reuerendissimi Patris F. BONAvENTvRAE A RECINETO Religionis Capacinorum Commissarij Generalis, necnon in urbe Procuratoris Generalis , & , Sacris Concionibus Sanctissimi Domini nostri Clem. X. lubens vidi, hilaris legi, & jucundi ssima cum voluptate, & uberrima utilitate , accurare introspeclum, iterum , iterumque Ego instascriptus relegi opus in tres Tomos diuisum, cui Titulus , Hores, ct fructus Philosophisi ex multiplici Serapbui Doctoris S. Bonaventura Doctrina excerpti, Authore R. P. F. BARTHOLOMAEO A CAsTRo-VETRO Mutinensi Lectore in Conuenta Capucinorum S.Francisci Ferrariae. Huic enim operi censuram metuere non debet Author,cius a enim causim, oesententiam exponit ait D.Ennodius huius

Regiae Ticinensis Ecclesiae Antistes, ac orthodoxae fidei decus amplissimilis

quiseruis auod eligit, Antiquorum Fuscris non tuetur opus enim suum non Recentioris, sed Antiquioris, non indevoti, & curios , sed sanctissinii, & Classici Doctoris siolentia tuetur , admirabiIi Methodo, amabili modestia , peripi caci, ac per picua doctrina, consilio Sydonij utens in Epist. ad Claud. pq tu implet ea am Gramicam , qua G pagi- ; quin etiam iuxta effatum Eccles. Sapieny Pater sestsum stradit , dum *iritu , & Bonaventurae do inta imbutus, Bonaventuram , lumine Theolqgico ad Philosophi eum producit. Quapropter utam nihil in hoc opGe S. R. E. decreti ae Orthodoxae regulae fidei regulis, aut, vitae probitate alienum tepe erim , Scholastico in raelio praelo dignum censeo, sic enim teste Ide Iberto scientia huius Patrisistributa suscipiet incrementum auarum dedignata possi Forem, nisi publicetur, elabitur, sic enim censeo,ut typis gaudeat dictum Opas. Datum Papiae in Conuentu Capucinorum S. Antonii de Hidua a te i8. May I67 s. F.Alexander , Grabedona Guardianus Capucinorum Papiae , & Prou. Mcdiolani De fila: ror, olim Sacrae Theologiae Lector, ac pro R P. Inquisitore Papiae 6 Librorum Rc uisor,ac venientium ad sanctam Fidum Instructor omnium Minina .

20쪽

ΕX Commissione R. P. F. BONAVENTVRAE-A RECINETo , nostri ordinis Definitoris, Procuratoris, & Commissari j Generalis , luc non Sanctissimi D. N. Clem. X. in Palatio Apostolico a Concionibus , Ego F. t gnatius 1 Cremona ordinis Capucinorum Praedicator, atque in nostro conuentu Dei nensi Sacrae Theologiae Lector , ea maiori, qua potui, diligentia, vidi opsis mihi valdE exiniuim, atque laboriosum , cui I itulus . O Huctis Philisophici ex Seraphno Paradiso excerpti, Logica . Er Pollissophia

Peripatetica ex multiplici Seraphio Doctoris Bon uentura Sainissimi Doct in. I lj-cta, & in moderatorem usum in tres Partes ad trium annorum curriculum distributa 1 R. P .F. BARTHOLOMAEO A CAsTRo-VETRo Mutinensi nostri ordinis

Lectore in Conuentu S. Francisci Ferrariae , & non sollim nihil in eo obser uaui, quod es Iet contra fidem, & bonos mores, sed adeo pulchrum, solidiim.& ita bc ne ordinatum mihi visum fuit, necnon Author in eo suis subtilis-fimis obseruationibu1 , & clarissimis explicationibus iri mentem Sancti Bois nauenturae assequutus est, ut ad decorem nostrae Religionis, atque ad cupientes faciliori via sequi doctrinam eiusdem Seraphici Doctoris , quam primum Typis mandetur , iudicem, fle assirmem. In quorum fidem has mea

propria manu subscripsi. Datum Ticini Regij quinto Kal. Iunij is s.

Fr. Ιgnatius 1 Cremona Praedicator. -

& Lector Sacrae Theologiae. OPus, cuius inscriptio est, Furre, ct Frumu Phil sphici ex Seraphio Par

dis excerpti, seu Logica , ct Pbilosophia Ptripatetica ex mulistici S. phici Dot om Bonaventura SS. Doctrina excerpta, ad moderniorem usiam in tres partes ad commodum studentium distributa, & maxime illorum , qui e piunt Seraphic e Doctrinae operam dare, a R.P.F BARTHOLOMAEO A CasTRo-VETRO nostri ordinis Lectore , elaboratum, omnia maiori diligentia, qua potui, legi, dc vidi de mandato R. P. F. Bonaventurae a Rccineto nostri Ordinis Definitoris , Proeuratoris, &Commissarij Generalis, necnon sanctis simi D. N. Clem. PP. X. in Palatio Apostolico Concio natoris : Nihilque, quod fidei, bonorumque motum candorem denigret, in eo meis sese oculis obiecit, immo singulare Aut horis ingenium, & studium in Seraphica Doctrina sum admiratus,& quia non niti in magnam tam studentium utilitatem. quam decorem Religionis esse aspexi, dignum ccnsui, ut typis quam primum mandetur. Datum Ferrariae in Conuentu Capueinorum S. Francisci die a I. Nouembris I 6 II.

F. Bartholomaeus , Zibello Guardianus Conuentus Capucinorum Placentiae , S: olim Sacrae Theologiae Lector.

SEARCH

MENU NAVIGATION