장음표시 사용
21쪽
renter asseruandam unguentis delibutam. siue protinus , quod multo putabatur rei giosius , imum in ventrem deglutiendam . Volo equidem ad exemplum huius gentis quamuis barbarae quid tum inde ξ rudes enim homines &inculti, sicuti libri inelegantes & fatui , documenta saepe multa continent nostris usibus pernecessaria , atque imitatione dignissima) non corpus ii clyti Principis, quem laudamus , offerre vobis, AUDITORES, dilaniandum,quod foret impium; cui terram extincto leuem potitis,quq est vestra humanitas,longamq; quietem precamini: sed spiritum, sed ani
mum eius ingentem, sed.illam diuinae partem aurae, ferculo quodam imaginario eloquentiae quadrigis insidentem,perque studia populorum vehentem traducere, Vnde
sibi quisque virtutis alicuius praecipuCadamatae arripiat monumentum; minime
colendum extrinsecus illud quid & in
speciem, verum animis penitus vestris, mentibusque comendandum. Quod mihi sane facere cogitanti, suisque coloribus , ut dicitur , repraesentare instituenti , subit
opportune, atque obuersetur ante oculos certae
22쪽
certar Monetae impressa facies , quam Seueri Cesaris tempore scribit Trebellius repertam fuisse, Heroisque nomine in ambitu percussi nuncupatam . Erat autem nummi figura intra orbem mirabilis. E labat inprimis caput elephantis , adstriapta vox interpres, magnanimitas. Tum delphini pectus; index, humanitas. Deinde manus castoris ; gratificatio, sententia. Postremd pedes vrsi; subiecta notio , modestia . Vt ex alienis hisce partibus monstrosum prosecto animal conssaretur: Non alia forma rectius neque Herda , neque virtutes eiusdem exprimere ingeniolus artifex potuisset: cum iam inde ab aureo seculo , quo istiusmodi hominum coeleste genus vivere desij si occurrere heroi , sit portenti instar omnium Opinione ,
cygnoque nigro simillimum. Sed ille tamen ex ijs unus , quibus comminiscendi quidlibet & audendi semper suit aequa liacentia , nec negatum, si furor incidit ,
Delphinum fluis appingere ,fluctibus aprum;
feta hac excogitataq; dissimilium rerum compactione, viri dotes excellentis egre- sic proposuit; quarum ornatu, qui caeteris
23쪽
est praestiturus , vitam excolere & comendare debet, ut iucundissimam sui memoriam nominis posteritati propaget infinitae . Non tam Daricus Hystaspis, aut Philippeus Amyntae loquitur filios , quam Ileros iste nummus Laurentij MedicetMe truscorum optimatis, LEONUM, Pontificem Romanorum. Ita singula illa primae laudis insignia complexus est digna imperio,atque ornamenta virtutis lQuanquam mihi nimium restricta videntur ea quidem, angustioraque mult5,quam qua Leonis pectus impleuerint. Semones designent symbola quatuor scilicet, quos ob
exiguitatem meritorum non omnino censuit coelo dignos antiquitas; at vero Indigetes , Ollos, inquam , maiorum gentium nam in rebus 1acris priscar loquendi formule insisto libens ) quos benefacta in
Superum coetum haud numero coprehen sibilia vocarint, nulla satis AEgyptus, ei blematum inuentriX , pro eo ac merentur, expresserit. Hos inter Semideorum apices singulariter eminet noster LEO, totoque tantum vertice supra est, quantum mor-aales omnes anteibat in terris dignitate.
24쪽
Quid enim Virtutum quaternis duntaxat gradibus coelum ascendisse dicemus eum, cui tot quotidie in altissimum seli Capitolij , seu Vaticani solium procedenti sub-ijciebantur maiestatis Apagete cum vulgari communique laude, cum de Leo
ne agitur 3 omnia rara, omnia eximia,
omnia ampla & exaggerata debetur ipsi. Vbi mens, ubi honor, ubi pietas, ubi religio, ubi fides , ubi pax, ubi salus , ubi concordia, iustitia, fortitudo, libertas, li- heralitas, felicitas ξ ubi continentia rebus in secundis , ubi tolerantia in aduersis ; in aggrediendo consilium,iudicium in agendo , prodigium in perficiendo ὸ ubi amor
patriae, ciuium charitas subiectorum, bonis praemium constitutum , improbis supplicium, accessus facilis,comis audientia , sermo clemens , summae demissio potest tis artium comprehenso & scientiarum incredibilis,Musices in primis atque Poetices, quae affectionum interiorum harmoniam facile diuinam ostenderent: tum vero mira vis eloquentiae , ac reconditae non solum eruditionis possessio , sed etiam sitis Θ Quid commemorem eius in colen
25쪽
dio LEONIS X. P. M. dis amplificandisque hominibus, qui haec
profiterentur , liberale patrocinium , ac splendidissimam clientelam Nunquam sit finis, Auditores , si decoruin lumina ,
quae circumsteterunt tantum Principem atque illustrarunt , velim singula persequi nominatim . Pyramides medius-fidius , colossi , metae nobis, quotquot extitere , opus sent. Horus ApolIo characteres aut figuras rebus pares praeclare gestis ne ipse quidem adumbrandis in una Memphi reperiet. Gentes hilc ac nationes concu rant oportet uniuersae: &quicquid in parietibus vermiculatum, in pauimentis tes. sellatum, in lignis segmentatum, in vasis incrustatum, caelatum in clypeis, contextum in vexillis , exsculptum in annulis , ,
videre licuit apud quamque ullo tempore mirabile & elegans , ad elogij mysterium conserant sempiterni. Hic Persarum aqui-Iae aureae,noctuae Atheniensium,Thebanorum hinges cssabuntur egregic . Augusti papilio una cum fluviatili cancro, quid sibi velit, intelligetur. Edet vocem, o tra domini institutum, rana Seriphia Maecenatis . Columnae demum fierculear ve . - hos
26쪽
hos terminos exornationi constituam a Quinto Carolo usurpatae , non amplitis claudi Oceanum , sed patere adhuc, vltraque iri posse , testes erunt: Caeterum ne venditatio ista praeconio
rum videatur ex oratorio myrothecio potius , quam ex gestarum veritate rerum
esse prosecta , aggrediar caenii , quae per strinxi, nonnulla deducere cumulatius,re busque ipsis allatis in medium orationi fiadem adstruere. At quoniam virtutum illustrem coronaimqua Leonem non tam ambiri dicebamus , quam redimiri , minime licet per angustias temporis numerando commonstrare, quod & putidum csset ,ut in re nota , insistere in singulis, vobisque recognoscere minutius alerret molestia :ut breuitati pariter atque patitatiae consu Iam vestrae, ad quatuor capita numismatis Heroi denotando praesignati; reliquas vi tutes,tanquam membra quaedam siue par tes , more Dialecticorum , qui uni generi subijciunt plures species,reuocabo. Quin imo agam adhuc etiam strictius: illa ipsa . prima scilicet, humanitatem, gratificationcm, modestiam magis priyipali adseris
27쪽
ham origini, ac veluti rivulos a qualitate Leonis accersam propria,magnanimitate. Quod & ipse meo quidem iudicio innuere voluit non obscure, dum subito Pontifex
creatus LEONIS nomen , cum Ioannes prius vocaretur, assumpsit: utpote qui cum propter insitam excelso regioque mi. mo clementiae indolem , tum assiduam rerum appetentiam marimarum , tum crugitationem gloriar haud vulgarem acta per grandia comparandae , non expresso quidem titulo, veruntamen erudita allusione, MAGNANIMI cognomen aia
sectaret. Hoc a generosissimo animalium placuit mutuari nimirum , quod duo Pontifices , eius proximi decessores , in hominum clarissimis praestantissimisque fecerant ante, quibus Alexandri atque Iuli augustissimae appellationes arrisissent. Subest enim cuiusque rationi nominis latens quaedam ac diuina vis in utramque partem, ut quos puIchrum aut turpe insignivit, eos serε nescio quo patis consimiles reddat sibi. Niim quia huiusmodi
vocibus , quae sunt rerum notae ac magias , pueror'Paurea usque personant;
28쪽
quae autem hausimus a teneris annis altius haerent atque infiguntur Z Vt enim, exesa sileam in eo genere propemodum infinita , quibus aetates & libri omnes sunt referti, pauca mecum hic aliquot licet degustetis. Quid Pyrrho ardentius, Aquila perspicacius, iuris di aequi Iustiniano si diosius, Ambrosio dulcius Laurentio imuictius Θ Agnete, Camarina, Sophronia , sat & fa minarum instructa acies ) quia castius, purius, temperantius Θ contraque, foedius quid Turpilio,procacius Boccatio, o Bibulo Furio vel plagiarium magis vel temulentius, spurcius denique Verre, illo Siciliae infami Praetore, ut etiam pecudem omni luti labe eam ipsam superaret; quid Verre, inquam, putrius existimari aut so didius unquam potuit Θ Ηinc enimuero praeclare Plato, sicuti caetera omnia, in dialogo, opinor, de Sapientia, vult ac ii het, speciosum infantibus nomen poni. Atque Athenienses nihilo sequitis, quorum semper fuit prudens syncerumque i
dicium, nomina iuuenum sortissimorum
Harmodii &Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia sub tyrannis Hippiam
29쪽
praestans facinus, aut actionem eximiam . nulla promerita, a primo ortu ad tantam amplitudinem interiecta,quibus tanquam gradibus ascendit ad summu imperium, nec dii m attigi Poteram profecto,ac sanet debueram , illius maiorum praeserre ima gines , ad memoriam domestici splendoris & declarandam nobilitatem ; Cosmi potissimum, patriae patris salutati, proaui, atque Laurenti; genitoris, viri clim in sua Rep. principis, tuin togato castrensique consilio admirandi : poteram affinitates cum potentissimis regibus loqui contractas : poteram Claricis Ursinae, antiquis.sunae stirpis foeminae, eiusdem matris, via sum narrare nocturnum; veluti quomodo praegnans Leonem,ingentis magnitudinis& mirae lenitatis belluam, in templo Fl rentiae omnium maximo somniarit se deponere absque gemitu: quo constet videlicet hoc in partu coelum ipsum suas egis. se partes, ut qualis esset aliquando vir futurus tali prodigio tanto ante praemonstra
re t - Τum de infante in lucem edito , qui dies incidit in ante diem III. Id.Decembr. anino reparate salutis supra mille quadrin-
30쪽
sentos quinto & septuagesimo,a praetexta di bulla aurea usque eo, quoad virilem togam sumeret, Deus immortalist quam latus patet laudum campus, in quo ese currere libere, seque iactare magnifice potuisset oratiot Quot res & quatas de summa in puero spe, summa ingenii indole , summaque virtute praedicassem l quid de honis moribus, deque optimis disciplinis,
quibus patris sui, doctissimi & grauissimi
ciuis, cura id aetatis ornatus fuerat. & instructus, non dixissem l musicis numeris Praecipue, & vocibus, & modis, at multo maxime Latina Grecaque literatura, sub praeceptoribus Angelo Politiano & Ber nardo Michelotio edoctus, eruditionis tu fama clarissimis. His iniths,ac fundamentis moles illico honorum tam immens quotidie magis congestorum excitata sum rexit. Nam quid, obsecro, putatis accidisse nouum, Auditores, non modo inusitatum erum prorsus admirabile, & in omni memoria inauditum . Ut perampli
duo Principes, iudicio & imperii gloria
excellentes, regnorum interuallo disiunctissimi, certatim tamen ad puerulum un